855
ANOMALUM 101
Vox (enim) apud Ebraeos, causam conti¬
net, tanquam (quia) diceret. Haec est
nempè tremoris terrae causa unica, qua
cuncta, absque renitentia, aequaliter con¬
tremiscunt, tanquam levis harundo. In
Apocalypsis perit mortalium, arborum, vel pi¬
scium pars tertia, eo ipso, quo Angelus la¬
genam effudit. Etenim spiritus abstracti,
agunt potestate divina, nihilque iis resiste¬
re potest. Etiam Cacodaemones, quoties
datum est agere potestate libera, agunt si¬
ne corporum resistentia, vel reactione re¬
nitentiae. Materia enim, est alterius mo¬
narchiae cliens, non potest reagere in
spiritum, quem nullo modo tangit, nullo¬
que obiecto affectat. Angelus, prout uti¬
tur effuso lagenae liquore, ad internecio¬
nem praefatam: sic ad terrae tremorem,
plerumque tonum usurpat. Audiebatur
enim in aere oberrans tonus, non secus at¬
que rotarum actarum crocitatio. successit
inde tanquam venti tempestuosum mur¬
mur (sine vento tamen) & eo ipso totus
simul tantarum Provinciarum tractus,
immenso tremuit horrore. Qui idem to¬
nus, singulis tribus vicibus, terrae trepida¬
tionem est comitatus. Idem propemo¬
dum contingit in fulmine. Fulmen qui¬
dem cremat, & liquefacit: & sanè non
icit. Iuxta illud: "Vox tonitrui verberabit" ter¬
ram, quia icit. Moriuntur nempe bombi¬
ces, lac coagulatur, cerevisia acescit, bos
mactatus pendens, carnes flaccidas reti¬
net, sali ineptas, idque solo tono tonitrui,
innocuo ibi sulmine. Vox ergo tonitrui,
& vox tremoris terrae, ministrorum spiri¬
tuum toni sunto. Astra verò non conci¬
tant vim motivam, & alterativam aeris,
vel aquae, pertonum: sed solo agunt ad¬
spectu, quem influentiam vocant. Habet¬
que actionem & directionem in momen¬
to, prout lumen, visus, &c. Alioquin enim
multis opus foret annis, antequam spe¬
cies audibiles, à Saturno, ad loca Meteori
devenirent. Dein tonus, etsi magnus, ta¬
men sensim in via deficit. Quod autem
tremat terra, cum ventorum tempestate,
vel quandoque successive per vicos, urbes,
ac quasi plateatim, rotando transcurrat. Id
totum est per accidens, & pro volùntate
ejus qui terram in prodigium quatit.
Item, quod alibi saepius tremat, in Belgio
vivo rarissimè: Id causam motricem non
mutat. Stat nempè arbitrio ejus, qui uni¬
versum pugno claudit, terram pro nutu
suo quatere, & mirabilia solus facere po¬
test. Cujus adspectu, terra quandoque fu¬
migabit, & ruent liquati montes. Quod
autem aliàs hiatus, post terrae tremorem,
quandoque apparuerint, foedum virus, &
arsenicalium fumi exspiraverint, Id to¬
tum suis causis est nexum naturalibus.
Nec sunt effectus terrae tremoris, nisi per
accidens, non autem causae. Euit autem
haec caecitas causarum, terrae tremoris,
diabolo authore inventa, quo omnem Nu¬
minis pavorem mortales seponerent, ad¬
coque fines, quos Deus sibi statuit (ad
suae Majestatis potestatem serio veneran¬
dam, ut anteactae vitae criminum memo¬
res resipiscant) anteverterent, si non ex
toto negligerent.
"Deh! qual possente man con forzze ignote
Il terreno à crollar si spesso riede
non è chiuso vapor como altro crede
ne sognato stridente il suol percuote:
Certo, la terra si rissente, & scuote,
Perche del peccator sa aggrava il piede:
Et i nostri corpi impatiente chiede,
per riempir se sue spelonche vuote.
Elinquaggio del ciel, che l'huom riprende
Il turbo, il tuono, il fulmine, il baleno,
hor parla anco la terra in note horrende,
perche l'huom ch'esser vuol'tutto terreno,
ne del cielo il parlar straniero intende:
il parlar della terra, intenda al meno."
(31) His nihil obstantibus, non defuit, qui di¬
xit, se è profundissimo puteo castri Lova¬
niensis, certo praesagio praenunciasse, pro¬
pediem futurum terrae tremorem, eo
quod aqua ejusdem, triduo ante, foetebat
sulfuris nidorem, ejusque contagium, fla¬
vedo,