855
100 TERRA
Nec enim exhalationes conclusas, credi in
isto terrae tremore, patitur caminus, exha¬
lationibus viam apertam iamdudum ha¬
bens. (28) Vtinam Scholae suum Plinium at¬
tendissent, quod saepe instante tremore
terrae, Aves silente vento, velut metu per¬
culsae, ex aura decidant: portu tranquillo,
triremes subsileant. At quid consortii in¬
tercedit aeri & mari, cùm exhalatione in¬
fra terram conclusa? An enim aer tremit,
quando terra? An aeris tantillus tre¬
mor, est dejiciendo volucres, quae quoli¬
bet vento volitant? An enim quia maris
sabulum (& quidem absque hiatu) per
altitudinem semipedis subsiliret, proinde
Maris profundi superficies, vento expers,
cum navibus trepidare debet? Ostensum
est autographum Curati S. Mariae trans
Dilcam Mechliniae quo scripserat, anno
1540, per triduum, quotidie semel, ter¬
ram tremuisse, antequam fulmen por¬
tam ejus Arenariam, simulque in ea con¬
tentum pulyerem pyrium, accenderet.
Vnde urbs inauspicata elade penè fundi¬
tus collisa ruit. Denique anno 1580 hora
2 à meridie cessante ventorum furore,
urbs contremuit, biduo antequam Angli
Mechliniam invaderent, & in praedam ra¬
perent. Sed quid eventus isti, contingen¬
tes ex fatali necessitate, in causarum nexu,
commune habent cum somniata exhala¬
tione subterranea? Quid enim supposita
exhalatio portendere posset, praeter aut
extra se? Quare enim clauderet significa¬
tionem invasionis bellicae futuram? vel
fulmen venturum, accensurumque vasa
pulveris pyrii ibidemque servata, turrim
quatiens arenaceam, totamque urbem
disjiciens? Priusquam enim mons Vesu¬
vius sua eructaret viscera, plurimaque o¬
pidula tegeret gleba minerali, spemque in
futurum colono denegaret, subter Solem,
densae praeibant tenebrae, in aere lugubres
eiulatus, ac terra tremuit, postulatam gen¬
tis devotionem excitantia. Terra quidem
tremuit, sua de causa, in prognosin mini¬
tatae futurae cladis. Clades autem ipsa,
suis secuta est causis naturalibus. At ne¬
quaquam signa praecedentia, quicquam
commune habent cum eventu futuri
ignis.
Cum ergo iam constet, inter strata ter¬
rae non esse locum, nec subesse exhalatio¬
nem; & quae si subesset, impossibile ta¬
men esset, tremorem terrae causare: Indu¬
bium tamen sit, terram verè actualiterque
tremere, sive stratorum discontinuitate,
aut alicujus hiatus apertione: Considera¬
vi illum in terra tremorem esse, non se¬
cus atque in aere, dum batillum campa¬
nam feriit. Quamdiu enim campana citra¬
fissuram tremit, tamdiu dat tonum. Terra
quoque dum suo concutitur batillo su¬
pernaturali, surdum tonum edit, quia cor¬
pus ejus contiguum quidem ex sabulo &
aqua, usque in sui centrum: non tamen
continuum continuitate unitatis. Potest¬
que tremere sine discontinuitate conti¬
guitatis, tanto quidem liberalius, si metal¬
lum flectatur, sine continui divulsione,
Terra quoque in tremore, batillum habet
intrinsecum suum voce tonitrui augu¬
stiorem. At quia sabulo, & aqua surde¬
scit ictus, ideo cum quodam tono concu¬
titur, dum tremuit: mugitus tamen qui
subinde auditur, non est terrae, sed alie¬
nus: non tremori terrae proprius, sed ac¬
cidentarius spirituum ejulatus: qui Italis
Baleno vocatur. Tandem tremoris terrae
causam ponderans, scio, in aere inprimis
esse vim motivam, qua aer conceptum ab
astris calcar, in exsecutionem demandat.
"Erunt nempe vobis astra, in signa, tempora, dies,
& annos". Scio insuper, in mari, & profun¬
dis lacubus suam esse vim motivam, quo
citra ventos aestum patiuntur, quo in¬
quam oceanus noster, sex horis, & alibi,
sex constantibus volvitur mensibus, unico
fluxu. Scio denique, terram quiescere, nec
vim activè motivam sibi propriam habe¬
re. (30) Credo igitur terram tremere & paye¬
re, quoties Angelus Domini illam ferit.
"Ecce terrae motus magnus factus est: Angelus
enim Domini, descendit de coelo". (Matth. 18.).
Vox