855
COMPLEX. ATQUE MIST. ELEM. FIGM. 105
pesal, sulfur, & mercurius, sive sal, liquor
& pingue, in speciebus specialissimis:
non quidem ut corpora quaedam univer¬
5. salia, quae cunctis speciebus sunt commu¬
nia; sed partes sunt simulares, in concre¬
tis corporibus, varietate triplici, pro semi¬
num exigentia distinctae. Itaque si pro
prietates seminales, tenacius in tribus se¬
paratis iam, permanserint: tum per ad¬
mista, proprietatum impressiones tollun¬
tur, & alienantur. Vnde deinceps in a¬
quae elementum migrant. (6) Quaedam au¬
tem corpora, in tria dividi recusant, in sa¬
lem, adjuncto liquore Alkahest. Paracelsi.
tandem fatiscunt, & sal, in aquam insipi¬
dam migrando, destruitur. Haec, in Scho¬
lis, spreta Pyrotechnia ignorari fecit. At
nedum mihi bellum cum naturae ignaris.
Philosophiae indagatricis spretoribus, sed
& cum Paracelso Antesignano Chymico:
(7) cui cum arduum esset, à consueto itinere
deflexisse, Tria illa subinde voluit consta¬
re elementorum commistione, & quan¬
doque ipsa mundi elementa, non corpo¬
ra, sed inania loca, sire matrices rerum
putavit. Alibi vero totum, quidquid est
corporeum, negat elementale: sed mas¬
sam tantum trium primorum. Atque rur¬
sus alibi, ipsa elementa (imo ignis flam¬
mam) per methodum, docuit in elemen¬
ta quatuor reducere. Adeoque desinunt
elementa esse nuda, loco trium principio¬
rum. Ipsa autem flamma (quae non est nisi
accensa fuligo) vitro inclusa, mox perit
in nihilum ipso instanti. Adeo ut vitrum
in fornace vitrea factum, candenti igne, &
clausum, nil continere unquam potuerit,
praeter aerem. (8) Inconstans sibi, se fecit ri¬
diculum, eaque singula locis aptis à me
sunt refellenda. Credidere enim Chymi¬
ci hactenus, elementa in tribus primis la¬
tere. Viderant nempe aërem, & ignem, ar¬
dente cera, simul evolare, partimque a¬
quam sibi aerem, & ignem inde putarunt
vendicare suam. Terram vero cum fuli¬
gine eyolare autumarunt. Quod similiter
de iis, quae post se carbonem & cinerem
105
relinquunt, rati sunt: Cinerem, pro terra
substituentes. Fructus autem terrae, & mi¬
neralia, velut aquae quidem pignora agna¬
ta; sed trium aliorum elementorum con¬
jugio, concitata credidere. Sed venio ad
manum. (9) Sit optimè deflegmata aqua vi¬
tae, quae tota sui homogeneitate ardet ole¬
osa: illa enim, per tartari salem, sibi cogna¬
tum, pro 16 parte mutatur statim in sa¬
lem, & totum reliquum fit aqua simplex
elementalis. Fitque unica pars sal, quam¬
quam homogenea alteri, adeoque aeque
reductibilis in aquam, eo quod in actioni¬
bus corporum ac spirituum, subter dissol¬
vendum, fiant variae dissolventis coagula¬
tiones. (10) Similiter quoque in operatione
ignis, salia, quae ante erant volatilia, par¬
tim in alcali fixum, colliquantur, non se¬
cus atque sal petrae, & arsenicum, ambo
volatilia, per colliquationem fixantur.
Tria prima itaque nedum separantur, sed
acuuntur, mutantur, concreti naturam va¬
riant, adeoque per ignem nova creatura
fiunt; non quidem de novo creata: sed
per ignem producta. Sic tegula non am¬
plius terra figuli est: sed lapis iam. Sic
cinis, & fumus, non sunt amplius lignum,
nec alcali nec arena, vitrum. Quia vis
ignis non producit semina, sed absumen¬
do illa transmutat, & separando alterat
singula corpora. (11) Porro nemo ausit dicere,
quod Sal tartari, in casu proposito, produ¬
cat elementum, ex non elemento, quasi
sal elementi aquae pater esset: sed sulfur¬
vini, ablato semine, deserit materiam a¬
quae vitae talem, qualis est. Pars vero, quae
in sale tartari fixatur, salis conditionem
assumsit, erat pinguis. Ante tota crema¬
bilis, volatilis, atque ejusdem cum sociis
conditionis. Immediate ergo, destructo
semine sulfuris vinosi, nil nisi aqua ele¬
mentalis est. (12) Sic omne oleum, materiali¬
ter, aqua simplex est, quam pauculum se¬
minis in massam conflagrabilem transfert,
luditque larvam sulfuris. Estque omne se¬
men, sui corporis (iuxta Chymicum Cos¬
mopolitam) vix 8200 pars, quam si ignis