855
COMPLEXIONM ATQUE MISTIONUM 106
in familias mutarit, non difficile fuerit
quoque in aquam redire. Ignis nempe,
cremans pinguedinem, in aerem, totum
ad nubes evolat, ibique in aquam, frigore
loci, quandoque concrescit. Pisces enim,
innati seminis vi, aquam simplicem, in
pinguedinem, ossa, carnesque suas trans¬
mutant: non mirum itaque, pisces mate¬
rialiter, nil nisi aquam transmutatam esse,
& in aquam redire per artem. Vegetabi¬
lia omnia quoque, & carnes, sola aqua
constare, per mechanicam demonstrabo.
Omnia verò si non immediate, saltem
cum adiutorio, rursus aquae naturam as¬
sumunt. Omnis quoque lapis, saxum,
lutumque, in sal alcali sponte, vel per ad¬
juncta migrat (est enim alcali, quod ante
sal non erat, tamen combustione peracta,
sal residuum est.) Sic cinis proprio suo
alcali fit sal merum. Omne autem alcali,
addita pinguedine, in aqueum liquorem,
qui tandem mera & simplex aqua fit, re¬
ducitur, (ut videre est in sapone, lazurio
lapidis, &c.) quoties per adjuncta fixa,
semen pinguedinis deponit. Alioquin e¬
nim non igni proprium, aquam sacere
(potius flammam) sed duntaxat separare
heterogenea. Ergo si è sulfuribus fiat a¬
qua, & non per ignis propriam transmuta¬
tionem, necesse est sulfura ex mera aqua
gigni. Siquidem nec separatur aqua ab
oleis: sed illa vere fit ex his: quia aqua
actu non inerat formali: sed dumtaxat
materialiter: detracta nimirum seminum
larva. (13) Porro omnis carbo (qui fit ex col¬
liquatione sulfuris & salis, agentium in se¬
invicem, subter cremandum) etiamsi ad
novissimum usque diem candenti fornace,
torreatur, vase clauso, ignitur quidem, sed
verus in vase est ignis, non secus atque in
carbone non concluso, nil tamen ejus ab¬
sumitur, non potens consumi, impedito
sui effluvio. Carbo ergo, & universaliter
corpora, quaecunque immediatè non ab
eunt in aquam, nec tamen sunt fixa, neces¬
sario eructant spiritum silvestrem. Puta ex
62 lb, carbonis querui, una libra cineris
conslatur. Ergo 6I lb residuae, sunt ille
spiritus silvester, qui etiam ignitus, absce¬
dere nequit clauso vase. (14) Hunc spiritum,
incognitum hactenus, novo nomine Gas,
voco, qui nec vasis cogi, nec in corpus vi¬
sibile reduci, nisi extincto prius semine,
potest. Corpora verò continent hunc
spiritum, & quandoque tota, in ejusmodi
spiritum abscedunt, non quidem quod a¬
ctu in ipsis sit (siquidem detineri non pos¬
set, imo totum concretum simul eyolaret)
sed est spiritus concretus, & corporis mo¬
re coagulatus, excitaturque acquisito fer¬
mento, ut in vino, omphacio, pane, hydro.
melite, &e. (15) Vel additamento peregrino,
ut quandoque de sale dicam armeniaco,
vel tandem per aliquam dispositionem
alterativam. Qualis est assatio, respectu
pomi. Ova enim illaesa asservatur, & sic¬
catur: sed semel pelle ejus disrupta, &
vulnerata, illa mox fermentum ebullitio¬
nis, concipit, hincque transmutationis ini¬
tium. Vina ergo uvarum, pomorum, bac¬
carum, mellis, itemque flores & frondes
contusa, fermento arrepto, bullire ac fer¬
vere incipiunt, unde Gas: è passis vero
contusis, ac usitatis fermenti penuria sta¬
tim non datur Gas. (16) Gas vinorum, si mul¬
ta vi intra cados coerceatur, vina furiosa,
muta, atque nociva reddit. Quapropter &
morbidum Gas, uva affatim comesta,
pluries peperit. (17) Siquidem fermenti spiri¬
tus tumultuatur, & cum digestioni no¬
strae inobediens sit, spiritui vitali, se per
vim associat, imo si quid sudore tenus ex¬
cerni paratum est, id sua fermenti acidi¬
tate pervicaci grumescit, atque insignes
parit molestias, tormina, diarrhaeas, at¬
que dysenteriam. (18) Aliquando in Tyroci¬
niis, authoritate Scriptorum ignorantum
delusus, credidi Gas uvarum esse vini spi¬
ritum in musto. Sed cassa tentamina, do¬
cuerunt me esse Gas uvarum & musti, in
via ad vinum, non autem vini spiritum.
Differt namque succus uvarum, à vino,
non aliàs, quam puls, ex aqua & farina,
à cerevisia. Intercedens enim inter utrum¬
que