855
IMAGO FERMENTI IMPRAEGNAT. 112
do, in carbonem mutatur. Sed si illa ea¬
dem, per fermenti gradus, in aquam trans¬
ierit, non plus faecum inter distillandum
in fundo relinquit, quam alioquin aqua,
unde coquebatur, continebat. Eo quod
aquarum natale sedimen non sit subno¬
xium fermento granorum, cum ejus non
sit obiectum: sed alterius Monarchiae cli¬
ens. Grana itaque redeunt ad primam
materiam, ex qua, quae aqua est, idque so¬
lius fermenti virtute. (4) Denique, quisque
nostrûm 7 aut 10 uncias sanguinis, quo¬
tidie sibi fabricat: atqui, (saltem in aeta¬
te consistente, necesse est, tantundem san¬
guinis indies consumi, quantum de novo
generatur. Alias namque homo mox im¬
mensum timeret. Dein, sanguis sensim
mutatur in vitalem mucilaginem, nutri¬
mentum verum, immediatum membro¬
rum. De quo dici solet; Nutrimur iis¬
dem, quibus constamus. Hoc autem ali¬
mentum, volunt roris modo inspergi in
singula membra, (ego vero in singulis
partium culinis minimis fabricari credo)
quo eadem humectet, atque eatenus ab
siccitate, senectutis calamitate, quantum,
ac quamdiu potest, tueatur. Tandem ros
ille, inperceptibiliter, per cutis poros
transyolat, nec post se quicquam solidi se¬
diminis superstes relinquit. Sic nempe
alimenta, tandem per cutim, vaporis spe¬
cie & aquae instar, exspirant. Volunt au¬
tem Scholae, hunc humorem secunda¬
rium, postquam roris instar in partes la¬
psus sit, assimilari & ab anima informari.
Ego vero, assimilari tantum sub accretio¬
ne adolescentiae, permitto: non autem
deinceps amplius, cum neque in simila¬
rium substantiam amplius vertatur. Quor¬
sum namque ros ille ossi assimilaretur in
robore, duritie, siccitate, etc. si ossa incre¬
mentum iam amplius non suscipiant? I¬
dem de caeteris esto iudicium. Habent
nempe singula in natura, ortum, incre¬
mentum, statum, declinationem, atque in¬
teritum. (5) Haec est igitur sanguinis tragoe¬
dia, & metamorphosis, virtute fermenti.
Caeterum alioqui sanguis distillatus, tan¬
dem multum salsi carbonis deponit, neque
volatilitatem omnimodam habet, quam
operatio fermenti subter alias digestiones
consecutivè ipsi concedit. Eo quod ca¬
lor, cum careat fermento rerum transmu¬
tativo, separat saltem partes, non autem
transmutat. Itaque sanguis sua praefata
fermenta acquirit, in ipsis corporis no¬
stri coquinis, fitquè inde adeo volatilis,
ut nil porro de se residui relinquat. (6) Ad¬
miror Paracelsum, quod doceat sangui¬
nem corporis universalem mercurium, ut
& ciborum: attamen sudorem velit esse
excrementosum sulfur. Cum sanguis to¬
tus per cutim exhalet, sin autem una cum
aquoso sudoris latice, pinguedinis tantil¬
lum effluat. Non proin ex mercurio con¬
festim sulfur fit. Nisi suae sit ille doctrinae
immemor. Etsi aliquid pinguedinis, no¬
stras vestes inficiat sudore tenus. axun¬
giae enim non sunt immutabiles, quin per¬
eant quotidie, uti accrescunt. (7) Ego sanè,
analogon odi principiorum Paracelsico¬
rum, in principia tria naturae relatorum.
Quippe quae nec insunt actualiter in cor¬
poribus, nec adsunt, nec separantur, nisi
prius, velut per ignem commutando, sive
per liquationis reductionem parentur vel¬
ut nova. Ego siquidem nudam lubens
physicam aspicio ubique, non sanè figuras,
aut vires moventes in mathesi applico na¬
turae. Analogon devito quantum pos¬
sum, ut & locutiones metaphoricas. O¬
mnem naturae necessitatem seminibus di¬
cavi; multorum vero semina, non tam è
parentibus, quam fermentis peto. Sunt
ergo duplicia fermenta in natura. (8) Vnum
quidem continet in se auram fluxibilem,
Archeum seminalem, qui suo fluxu in
animam viventem aspirat. Alterum verò
saltem continet initium motus, sive gene¬
rationis rei in rem. Quod quidem, licet
sui initio, non haberet auram seminalem,
quae scopos rerum agendarum comple¬
ctatur; mox tamen vapore potitur, quem
fermenta tam localia, quam quae ipsamet
materiae