855
IMAGO FERM. IMPREGN. MASSAM SEMINE. 111
tum obtusis proprietatibus, participes:
quasque qualitates vel praecipuè subli¬
mem primae digestionis, tanquam luto
obductas soleas, deponunt, si non ingentim
adhuc Archei aversione sint receptae, vel
cum anxietate, viribus digestivis rebelles,
& contumaces resistunt. Posset tamen mi¬
hi opponi Scriptura, quae dicit de homine:
"Terra es, & in terram ibis". Quomodo ergo
caro, os, etc. erunt materialiter ex sola
aqua? Sed ego hoc dicam ejusdem argu¬
menti vigore. Si homo terra est, quomo¬
do ergo Scholae asserunt hominem mate¬
rialiter esse non unicam terram: sed qua¬
tuor elementa? confirmantur ergo ex il¬
lo Textu, quae dixi superius. Nimirum
quod terra non sit in Sacris primarium
elementum: sed quodvis coagulatum ex
aqua terra dicitur, eo quod plus per sui
consistentiam, terrae assimiletur quam
aquae. Adeoque ipsissima terra naturae
fulcrum, ex aqua est, non minus quàm ho¬
mo, lignum, cinis, lapis, etc.
IMAGO FERMENTI IMPRAEGNAT
MASSAM SEMINE.
1. NVlla rerum seminalis vicissitudo citra fermen¬
tum. 2. Mechanica in circulum per cerevi¬
siam deducta. 3. Fermentum volatilizat, quod alias in
carbonem mutatur. 4. Probatur per mechanicam in
cruore. 5. Cruor acquirit sua atque varia fermenta, in
culinis membrorum. 6. Notatur Paracelsi inconstan¬
tia. 7. Initia Paracelsici fiunt per ignem: non autem
insunt. 8. Duplicia fermenta, unde rerum semina. 9.
Ortus insectarum. 10. Non sat est dixisse, insectas è
putredine nasci. 11. Duplex generationis modus. 12.
Quomodo semina fiant. 13. Odor qualiter fermen¬
tum, & semen patret. 14. Scorpio è Basilicone. 15.
Fermentum in spontantis seminibus, attingit horizon¬
tem vitae. 16. Fermentum morborum, & sanationum.
17. Pharmaca ferè cuncta agunt solo odore tenus. 18.
Ideo semina solo odore specifico pollent. 19. Odor &
luae, penetrant spiritus. 20. Odores pestem variosque
morbos cient, & sanant. 21. Ars suffitum oblita, in
dulomaniam transtata. 22. Dolores implacabiles, sta¬
tim odore appositi externi placantur. 23. Fermen¬
tum, parens transmutationum. 24. Fermentum stoma¬
chi quale. 25. Cur plurimi caseum horrent. 26. Fer¬
mentale acidum, differt ab acetosis. 27. Ructus unde.
28. Liber Sophiae. 29. Ex sola aqua & fermento,
cuncta, quae creduntur mista. 30. Fermentum lineae
Aequinoctialis. 31. Progressus seminum & fermento¬
rum, ad propagationem. 32. Origo & progressus ve¬
getabilium. 33. Fermenta quandoque operantur po¬
tentius igne. 34. Paracelsus notatur.
(1) NOtitia fermenti, ut nulla in
Scholis iejunior, ita nulla
utilior. Fermenti nomen,
ignotum hactenus, nisi in
panificio: Cum attamen
nulla in rebus fiat vicissitudo, aut transmu¬
tatio, per somniatum appetitum hyles:
sed duntaxat solius fermenti opera; Olim
fermentum, atque fermentata universa,
erant vetita, ac mysterium in litera occul¬
tatum, tunc jure ad literam fuit interpre¬
tatum. Etenim ut fermenta omnino ad
omnem rei transmutationem praevia, at¬
que necessaria; ita corruptionem, incon¬
stantiam, & impuritatem designabant:
DIdeoque fuga à fermento injuncta. Rem
sanè in physicis adeo paradoxam, primum
per exempla explanabo: (2) Cerevisiarum
meracissima (quae sumen, liquamen, aut
consummatum jus granorum, merito est)
tantundem granorum exposcit, quanta est
vasis capacitas, vel cadi amplitudo. Ita sa¬
nè, ut demto furfure, tota farina liquescat
in cerevisiam, & aqua locum furfuris tan¬
tùm occupet. Cerevisia ista, per adhibi¬
tùm fermenti tantillum, ebullit fermen¬
tando in cellariis, sensim clarescit, decidit¬
que fex ad fundum: demum nonnihil
fermentaliter acescit, quo acore consumit
omnem suam fecem. Dein acrem, sive
pungentem aciditatem, perdit magis in¬
dies. Tandem gustu, viribus, & corpore
farinae orbatur. Ac postremo, spontè in
aquam redit. (5) Cerevisia ista, recens distil¬
lata, plurimam in fundo residentiam, in¬
star syrupi, deponit, quae tandem pergen¬
P do,