855
FORMARUM
141
lium, omniumque apertissimè, in quadru¬
pedum seminibus elucescit. (62) Tandem ita¬
que tenue, splendens, nitensque lumen,
praefatam Archei auram accendit, sic ut
inde vitalis fiat. (63) Porro ut mineralia, pro¬
lium substitutione, multiplicique propa¬
gine, non emaciantur, nec gravantur;
Quia tamen in se, sui primordia conti¬
nent, unde crevere, & sunt: Idcirco fe¬
cunditate prolifica, licet non beentur:
sunt tamen in sua monarchia, sui consti¬
tutiva, radicalia intus, & seminalia initia.
Dixi iam in rerum seminibus, suscitari ex
apta materia auram hanc dein, interni
caloris foetu, susceptae fracedinis ergo,
concipere calorem, atque tandem nito¬
rem, ut in piscibus vel splendorem (64) (ut in
actualiter calidis) non quidem quod ille
splendor sit anima aut forma plantae, bru¬
ti, etc. (esset enim alioqui cujusque plan¬
tae eadem specie forma) veruntamen in
ipso splendore est alia quidditas specifi¬
ca, odore specifico praegnans, nec à splen¬
dore longè aliena, quae ipsum lumen de¬
terminat, ad hoc aliquid essentiale. Adeò
sanè, ut quamvis splendor ille, vi solius
naturae, excitetur, (ut docent ligna putri¬
da, salita, & salum ipsum) nunquam ta¬
men vitalis efficitur; nisi per Creatorem,
sibi addita specifica, cujusddam luminis
forma, quidditatis effectrice. Quae sola
videlicet, odorem, splendorem, omnesque
proprietates aurae illuminatae, in sui uni¬
tatem simul trahit. Haec est nempe rei vi¬
ta, sive formia, cujus supplementi defectu
foetus in molam, monstrum, vel putredi¬
nem degenerat. Et quamvis adsit aura vi¬
talis & splendor ejus, accrescatque: quia
tamen deficit lumen formale, & vitale,
trahens sub unitatem, proprietates & di¬
versitates subalternas; foetus corrumpi¬
tur, & mox putrescit. Quapropter solus
Pater luminum, formarum lumina, & lu¬
minum formas, immediatè condit, "qui vi¬
tam & omnia, dat omnibus, nec longè abest ab
unoquoque nostrum". Porro progressus gene¬
rationis in seminibus calidis, facilioris est
conceptus. Quippe calore mox fracescunt
semina, exin Archeus illorum, facilè
splendorem mutuat, ut majoris luminis
desponsatus heres. Nondum enim con¬
tentus, acquisita vegetatrice suae speciei,
ulterius anhelat, progrediturque ad com¬
promissum suo semini lumen, sistitque, &
quiescit, in anima sensitiva, ultra scandere
non valens. (67) Atqui prout in rerum,
sistemate, quatuor saltem sunt gra¬
dus: sic quadruplex quoque illa¬
rum est forma. Vna quidem eo¬
rum est, quae vix ullam vitae manifesta¬
tionem promittunt, ut Coelum, saxum,
metallum, marcasita, sal, sulfur, liquores,
terrae, Item vegetabilia effoeta, ossa ari¬
da, etc. Quorum forma est lumen quod¬
dam materiale, forma continens, & tribu¬
ens rei esse, Ideoque & meritò essentialis
dicta est. Altera vero rerum series. Eo¬
vigore alimenti atque incrementi, mavi¬
vitale initium, & animae charactealis.
rem continere videtur. Vt sunt plantae,
quarum forma à praecedenti varians, titu¬
lo vitae decora, ideo forma vitalis appel¬
landa est. Non quidem, quod sit ejusmodi
forma anima vivens, sed vitalis duntaxat,
quatenus sensitivae & viventis animae
praeludia gestat. Tertia demum
classis rerum, formam viventem,
non per similitudinem; sed verè
motivam; atque sensitivam obti¬
net. Ideoque pariter dicitur forma sub¬
stantialis, non quidem absoluto nomine
substantia: sed substantialis duntaxat,
quasi per modum abstractae cujusdam spi¬
ritalis substantiae se gereret. Ac 4. Sub¬
tandem est quarta, atque unica instantia
ter omnes, verè substantia: Ita soforma¬
la vocari debet substantia forma¬
lis, nunquam interitura, durationis infini¬
tudine. Caeterum demonstravi lumen &
ignem, creaturam esse neutram, inter sub¬
stantiam & accidens. Idem hoc loco, de
omni forma naturali, essentiali scilicet;
vitali: & substantiali, quatenus sunt de
luminis prosapia, venit intelligendum.
Quod
3. For¬
ma sub¬
stantia¬
lis.
4. Sub¬
stantia
forma¬
lis.