ORTUS
145
Quod
autem
Angelus,
&
mens
humana,
sint
substantiae
formales,
ac
verè
spiritua¬
les;
illorum
abstractus
exsistendi
modus
arguit.
Qui
aliis
formis
denegatus
est,
quae
per
modum
omnis
luminis
subsi¬
stunt,
&
intereunt.
(68)
Vnde
colligo
in
The¬
sin
novam,
pro
Scholis.
"Nullam
substan¬
tiam
esse
annihilabilem,
vi
naturae,
aut
artis."
Absurdum
mihi
visum
semper
fuit,
quod
materia
in
se
imperfecta,
sterilis,
&
impu¬
ra
esset
aeterna
deinceps
à
creatione,
&
quod
formae,
per
mortem
annihilabiles,
essent
substantiae
verae;
Substantiae
in¬
quam
essent
tanto
vivaciores
materia,
&
tamen
momentaneae.
Quare
iam
patet,
quod
ignis
consideratio,
per
Physiologi¬
am,
reseret
naturae
ianuam,
totamque
illu¬
minet
Philosophiam,
omnesque
excluse¬
rit
Pyrotechniae
despectores.
Considera¬
bam
olim,
cùm
molestia.
Si
forma
rei
sit
maximè
&
principalissimè
substantia,
ad¬
coque
actus
per
quem
materia
sit
hoc
a¬
liquid
subsistens:
Equidem
forma
princi¬
palissimè
subsistere,
atque
substare
debe¬
bit,
vel
falsum
est
axioma.
(69)
"Per
quod
unum
quodque
est
tale,
illud
ipsum
est
magis
tale".
Sed
consequens,
simul
cum
axiomate,
est
fal¬
sum.
Quippe
omnes
animae
belluarum,
omnesque
formae
sunt
caducae.
Ergo
&
antecedens
mihi
falsum
reputavi.
Crea¬
ta
nimirum
universa
ex
nihilo
facta
sunt,
adeoque
istius
principii
indolem
servant,
atque
ideo
inprimis
formae
&
esse
rerum,
redit
spontè
in
pristinum
nihil.
Verumta¬
men
Deus
hominem
non
immediatè
ex
nihilo,
sed
ex
limo
terrae
creavit,
fuitque
eius
creatio
ideo
longè
aliud,
quam
reli¬
quorum.
Etenim
omnipotens
limum
de
terra
sumsit,
non
quidem
in
pondere
ad¬
aequatum
homini,
instar
statuarii
(quippe
ex
unica
costa,
integrum
corpus
mulie¬
bre
plasmavit
(ut
manifestaret
mysterium
hujus
anomalae
creationis,
non
esse
per
modum
aliorum:
sed
substantiale,
quo
ad
formam.
(70)
Mysterium
inquam
totum,
ad
fines,
sive
ad
animam
directum,
manife¬
stans
animam
hominis,
nedum
esse
exle¬
gem,
unicamque
inter
formas
caeteras,
substantiam:
sed
etiam,
quod
ex
imparita¬
te
limi
vel
costae
ad
integram
personam,
cerneremus
animam
nostram,
esse
sub¬
stantiam
formalem,
non
quantam,
sed
me¬
rè
spiritualem.
Et
quae,
per
modum
verè
substantis
entis,
quandoque
abstracta,
ae¬
ternum,
ex
dono
creationis,
deinceps
per¬
maneret.
Est
itaque
omnis
forma
creata
à
Patre
luminum
in
propriam
speciem,
estque
lumen
quoddam
sui
corporis:
(71)
Distinctae
autem
sunt
formae,
inter
se,
ne¬
dum
luminis
gradu;
sed
tota
specie.
Id¬
eoque
tot
luminum
species
in
natura,
quot
rerum.
Cumque
inter
res
etiam
Angeli
numerentur;
sequitur
longè
plu¬
res
esse
luminum
species,
quam
rerum
materialium.
Sed
meritò
rememoran¬
dum
est,
in
seminum
Archeo,
nitorem,
vel
splendorem,
adeoque
lumini
formali
simile,
aliquid
contineri,
quod
materiam
ducit
ad
fines
speciei
suae
congruos:
lon¬
gè
tamen
à
formali
lumine,
istum
splen¬
dorem
recedere;
siquidem
ilico,
imme¬
diatè
conditur
à
Patre
luminum:
splen¬
dor
verò
procedit
ex
naturae
gremio.
(72)
Est.
que
differentiae
&
dissimilitudinis
ampli¬
tudo
in
hoc
sita:
quod
inter,
sive
ad
sum¬
mum,
splendor
seminum
sit
effectus
Ar¬
chei
fabri;
lumen
formale
vero,
sit
causa,
&
actus
vitalis.
Denique
splendor
differt
ab
Archeo,
tanquam
lumen
à
materia,
ad¬
eoque
totum
splendoris
esse,
terminatur
in
splendendo:
lumen
autem
formae,
est
ita
ipsius
quidditati
annexum,
quod
sint
formaliter
unum,
&
idem,
sola
relatione
distincta.
Adcoque
etsi
lumen
formale
lu¬
ceat;
tamen
actus
eius
non
in
lucendo
terminatur;
sed
in
essentifica
quidditate.
(73)
Ideoque
nitor,
atque
splendor,
sunt
qui¬
dem
gradum
initia,
ad
lumen
ignibile,
&
calores
ejus:
ubi
lumen
formale
toto
ge¬
nere
à
lumine
ignibili
differt,
ideoque
gradus
nescit:
sed
species
habet
in
sui
formalitate
distinctas,
atque
distinctivas,
tam
in
essentia
specifica,
quam
in
esse
in¬
dividuo.
Ideoque
natura
debet
recipere
distin¬
T
2