855
146 FORMARUM
distinctiones specificas, à formali lumine,
non valens alioqui seipsum distinguere à
seipsa, nisi per aliquid prius, quod actum
distinctionis contineat. Vt neque seipsam
per se perficere, nisi id recipiat ab aliquo
priore, efficienter perficiente. Et cum for¬
mae res ipsas active distinguant, atque per¬
ficiant, consideratur in illis Potestas, prae¬
cognoscens à fine usque in finem, infinitae
Sapientiae. Docui iam ante, quod lumen
Solis, cadens in terram, obvians lumini
lunari, sese mutuo penetrent. Ita lumen a¬
nimae nostrae, attingere, & immediate pe¬
netrare posse, omnes omnium formas,
modo semel corporis sui contagia amise¬
rit. Quamdiu autem corporis socia est,
formas sibi subordinatas penetrat. Quod
significatur in verbo. "Substituit pedibus ejus
volucres coeli, pecora campi, & pisces maris." Et¬
enim quidquid anima immortalis (de sen¬
sitiva non loquor) emanativè cogitat, idi¬
psum quoque attingit, prout tractatu de ve¬
natione scientiarum, & in phalange morbo¬
rum. Sic pariter & suam sensitivam, mens
penetrat. Sicque animae cogitata, in corpus
derivant. Vice versa, animae sensitivae con¬
ceptus (puta dum dormiens sitit, esurit, etc.
ascendunt in cor, & non raro immortalem
feriunt mentem. (76) Hinc ergo, consequens,
omnes rerum proprietates, tam occultas,
quam manifestas inuri corporibus, ratio¬
ne contactus formalis, adeo, ut tandem et¬
iam contaminent, saltem deliberationes
substantiae formalis. Vt dum rabidus, den¬
te cutim, vel leviter sanciat, mox inde ra¬
bici symbolum, in lumine; quo se sensitiva
& mens contingunt, propagatur. (77) Deus ve¬
ro, quamvis habeat immediatum omnium
contactum: non tamen vicissim ab ulla for¬
ma attingitur: nisi ab anima, actualiter me¬
diante, in Boni symbolo: Idque quatenus sui
imago, in Deum sese reflectit. Formae au¬
tem reliquae, ut caducae sunt, nil in lumen
infinitum, substantiale, ter gloriosum, a¬
gendi juris habent. Ex praefatis ergo con¬
stat, quod quae in Aristoteles sunt innocentiae,
Scholarum sint blasphemiae, dicendo: Quod
si Deus aliquid immediatè ageret, deberet
& quoque pati reactionem. (78) Quodque Deus
immaterialis utatur instrumentis imma¬
terialibus, ut aliquid operetur aut agat.
Porro siquidem mens humana imaginem
Dei proximè refert, immortalis, & ideo sit
impassibilis, non potui mihi persuadere,
quod legibus corporis coërceatur, sic ut
ab hoc patiatur. Hoc est, scio, stante valetu¬
dine; non raro turbari principes mentis po¬
testates. Aliam idcirco agnosco sanitatem
in ente, atque aliam in mente: non possum
tamen comprehendere immortalem sub¬
stantiam spiritualem, ab infami excremen¬
to, quod illam neutiquam attingit, pati
posse. Quidquid namque patitur, id à fortio¬
ri agente fit, eique subiacet. (79) At caducum a¬
gens, in horas labile, atque determinatum
omni fariam, non potest esse fortius ente im¬
mortali, & spirituali, cum quo nec symbo¬
lum nec contactum habet. Mens ergo im¬
mortalis non furit, non delirat, non dormit
per opiata, non alienatur hypochondrii ex¬
orbitatione, non lunaticismo variat, nec
vino cespitat, ut nec rabidi aut tarantulę i¬
ctu, rabiem sentit. Furores ergo, & aliena¬
tiones Rationis, non sunt menti propriae.
Sed hęc deinceps à corrupta natura, taedio
corporis afflicta, delegavit succenturiatum
suum animae sensitivae, quam radio solo
vitali penetrat, ut sit, & vivat, hospitetur in
ea e obvolvatur: de reliquo autem, non
nisi ex obliquo, squallidè aspicit. (80) Non est
autem sensitiva in homine, alicujus bruti¬
forma specifica, multoque minus individua¬
lis, ut brutum sit, antequam homo. Anxii
in hoc fuerunt, quotquot ante me, bruto¬
rum formas, substantias putarunt & desu¬
mi immediatè ex ipsa substantia materiae,
nec deduci desuper lumen novim à Crea¬
tore, quod non sit substantia: sed lumen,
quod unitatis specificae sit syndesmon. Si¬
ne quo, irriti omnes naturae nisus, corporum
dispensationes, aurae excitationes & splen¬
dores, adeoque inanes, atque steriles sunt se¬
minum conatus, quicunque è naturae gremio¬
eliciuntur. Archeus namque dare nequit,
quod