855
FORMARUM
148
Exemplum enim luminis frigidi piscium,
noctu non rarum est in myricis, terris, in¬
quam, cremabilibus. Etenim lumen est, &
accensum, exhalatio splendens absque
igne & calore. Nam supinde, sub densis¬
simae noctis caligine, potui manum lineas
distinguere sub lumine praefato. Finge
eodem quoque modo, vegetabilia dupli¬
cem lucem sortiri, ex natura lucis, non au¬
tem elementi, eo quod unico constent o¬
mnia elemento. Cum ergo Scholae lumi¬
num proprietates ignoraverint, non mi¬
rum in gradibus eas simplicium cespitas¬
se. (88) Adeoque aliud posthac judicium est
dandum de gradibus simplicium, iuxta
pluris, aut paucioris participationem lu¬
minis, de suo luminari regente. Id quod
Pyrotechnia declarat, seductione lumina¬
ris entis, à reliquo concreto. Quod pluri¬
bus sat jeiunum est: sed Adeptis perfaci¬
le. (89) Quippe per ignem Gehennae, qui est
liquor Alkahest, Paracelsi, sciri potest,
quantam alterutrius luminaris partem,
vegetabile (etiam incognitum, contu¬
sum, ac situ obductum) possideat, non mi¬
nus quam qua figura ornatum fuerit. (90) Id¬
que non Quercetani suasu, qui cum vidis¬
set debile lixivium congelari, putavit urti¬
cae ens seminale, post incinerationem, in
sale cinerum permansisse: Eo quod inci¬
piens glacies, stirias suas acuminatim
contrahat. (91) Fallitur quoque Paracelsus,
quod, omnia vegetabilia; primi gradus
calorem, non posse superare scribat.
Luserunt nempe mirabiliter luminaria
magna, in simplicibus; seminaque ad gra¬
duum amplitudinem pro decore Vniversi
ascendunt, habentque ideo quaevis for¬
mae, essensificantis quidditatis lumen. Ad
alterutrius luminaris syzygiam redactum.
Non tamen luminarium lumina, formae
sunt constitutivae simplicium: (92) Eo quod
Solis lumen, vel in sui simplicitate, sit
combustivum. Turpe ergò, quod homo
hominem generet, & Sol, Quippè quod
gentilitatis Idiotismo sit refertum. De¬
nique volucrum, & quadrupedum semi¬
na, primum sunt muccosa, quia pusilla
Solaris luminis ope perficiuntur. (93) Cogun¬
tur autem atque densantur sensim, ut ad sui
generati consistentiam sufficiant. Interim
piscium ova, primum sunt duriora, &
mox lunae auxiliante lumine, in mucca¬
ginem tenerescunt. (94) Duo igitur sunt, &
sufficiunt luminaria magna, ut totidem
primitiva elementa. Sol, aeri praesidet.
ut luna, matricibus aquis. Quocirca ani¬
mal Solis lumine foetum, continuo aeris
suctu opus habet, ut & pisces, indesinenter
aquas trahere coguntur, ad sui sustenta¬
tionem, luminisque sui refocillationem.
(95) Novi quidem, lumen Solis, in silicem
recipere (sola nempe silicis praeparatione)
ut extra Solis praesentiam, sub densissimis
tenebris, lumen illud acquisitum aliquan¬
tisper permaneat, iterumque hauritur lu¬
men, nova expositione silicis, ad Solem
diurnum, licet obnubilum. (96) Haec itaque
nobis fuit inspirationis non contemnen¬
da necessitas; ut luminarium videlicet,
in seminibus, quadam consanguinitate
contentorum, restauratio contingat: non
autem sola, solius frigoris desiderata tem¬
peries. Teste pisce. Sufficit ergo, nullam
naturalium formam, produci à Coelo, à
Sole, ex somniato materiae appetitu aut
qualicunque seminum dispositione; Vt¬
pote quod haec cuncta claudantur acci¬
dentium Syndrome, nec viam ad creatio¬
nem ex nihilo noverint. Nam natura non
valet unquam ex se, ad vitalis luminis
procreationem ascendere. Sed Christus,
Dominus Vniversi, solus est vita omnium
rerum, & parens: nec hunc honorem da¬
bit ulli creaturae. Pater luminum ergo,
solus Deus. Non autem sic vocatur, quia
stellas fecit. Nam ut non dicitur Pater
lapidum, aut rerum non viventium: ita
neque astrorum. Imo nec proinde dici¬
tur vegetabilium Pater, tametsi lumen
aliquod vitale in se habeant. Pater itaque
universorum luminum, solus is est, cui
soli competit Patris nomen. Quique so¬
lus est Pater vocandus, & in coelis est.
Nam