855
MAGNUM
150
meam doctrinam explicuissem, sensim de¬
cidi in historiam vitalium, ac consecutivè
quoque; in morborum mortisque neces¬
sitates, me devolutum sensi, ut scilicet
physicalia initia, ad finem destinationis
numanae applicarem. Itaque ad magnum
Oportet perveni. Ad vitae nimirum flu¬
xus, atque refluxus, adeoque ad mortis
intestinam calamitatem deveni. Quapro¬
pter omnis consideratio nostra physica,
Medeca posthac fiet. Enimvero Paracel¬
sus, non sat sibi constans, in inventione
causae morbificae, cespitavit in medio ac
modo, quibus res quaeque in occasum
vergit. Ad cujus elucidationem iam an¬
te docui, fructus, quos vetustas credidit
elementorum congeriem, unius aquae es¬
se proles, impraegnatae à semine, quod in
locis, tanquam uteris, aquam disponit
ad generandum. Etenim ubicunque aqua
odorem acquirit, mox quoque in eo ipso
fermentum, atque deinde semen, in ma¬
teriae dispositae per fermentum, incaepta
dispositione, concipit. Plurima siquidem
solius odoris fine, fiunt. Saepe enim radix
caulis, medulla, frondes, & plantae inte¬
grae historia, propter odoris florem, vel
floris odorem nascitur, estque odor mul¬
tarum specierum finis ultimatus, tam in
condimentis, quam pharmacis. (2) Utpote
ex arena, seu terra simplici, & aqua, cre¬
scit nil nisi situm prius, fracedinem, sive
odores contrahant. Procul enim subter¬
terràm nil fracescit, nec crescit planta in
arena. At ferè prope diem, odor, fraci¬
dus est, & Leffas suas profert plantas.
Puta si fimi pars una putreat in terra,
quintuplo sui pondere, aquam impraegna¬
re potest & fructum edere. Etenim aqua
omnis odoris expers, nisi in sui sulfure,
fermentum odoris conceperit, certè in
pristina simplicitate, sine fructu perma¬
net, ut aqua pluvia. In profundis ideo
terrae stratis, ubi longè à situ, putredine,
& corruptione est recessus, licet leffas
nullum sit, tamen aquae, occulto odore
loci impraegnantur, primùm, salis cujus¬
dam contagio imperceptibili, additiores
mox fructuum colonias properant,
extra prorumpunt. Habitat nempè suus
ubique peregrinus odor fermentaceus,
qui sulfur aquae ingravidet, inibique sopi¬
tus, tandem concrescat. Vt in minerali¬
bus. Vel concretus, atque densiori aura
saltem perfusus, vegetet; ut in plantis, &
oviparis. (3) Vel prorsus ab initio, forma
aurae, gliscit. Prout parturientibus vi¬
nam prolem. Archeus ergo iam conce¬
ptus, ubique vitae custos & transmutatio¬
num promotor manet, ejusque mutatio¬
nem, illico vitae suae mutatio, à prima
nempe vita & materia sui, usque in ulti¬
mam sequitur. In hoc nempe, Archei re¬
rum consonant, quatenus vitales splen¬
dorem aliquem possident: variant tamen,
quatenus dissimiles formae praecursores,
& oeconomi. Attamen non se mutuo re¬
cipiunt, ne illorum turbetur regimen
quin ordinis (quem malè philautiae titulo
explicant) ergo, herus maneat, qui potior
fuerit. Quorsum sanè fermenti sui impres¬
siones liberaliter expendunt, ut consortis
Archei, alienas inquietudines compescat,
illumque subigat. Etenim pro ut sub im¬
mortali mente non pereunt formae sub¬
ordinatae ossis membranae, &c. (4) Ita &
rerum contingit transmutationibus; sic
quidem, tametsi cibus, omnimoda trans¬
mutatione, formam sanguinis acquirat,
hic tamen conservet, non obscura acci¬
dentia cibi prioris, quae ideò ambulant de
una materia in aliam. Durus sanè, & pa¬
radoxus hic sermo in Scholis. Quae statim
facti exemplo probabo. Propè Montes ad
Zomam, porcus, recedente mari, squillis,
conchilibus, etc. vescitur. Caro ejus sapit
axungiam piscis, est tamen porcina, E¬
braeis vetita. (5) Vanum ergo, quod species
rerum, sint tanquam species numerorum,
quibus ne unitas additur, vel subtrahitur,
quin continuo ipsa mutetur species. Vni¬
ca nempe animalis caro, sapores alienos,
pro ciborum varietate, suscipit. Quęrcus
Hiberniae, ita antidoti proprietates reti¬
net,