855
ALIMENTI HUMANI. 221
invitis, experiuntur. Nam è ruderibus la¬
trinarum, separare coguntur salem, quan¬
doque comesum à salepetrae, per iteratam
ebullitionem, & infrigidationis coagula¬
tionem. Adhaeret nempe sal marinus, coa¬
gulatus spondilibus vasorum, nequic¬
quam mutatus à seipso pridem esitato.
Idque antequam salpetrae, suae coagula¬
tionis sufficientem exsiccationem nactus
sit. Ideoque hinc scitur, salem marinum
promtius coagulari, salepetrae. Humana
idcirco excrementa, sunt minus opportuna
salipetrae, quàm alias caprarum, ovium,
aut armentorum. Quantum tamen illius
salis marini subigitur à fermento stoma¬
chi, tantundem quoque acidum est, ac
volatile. Consequenter quoque, etsi nul¬
lo quis sale utatur, non proinde ejus uri¬
na sale careret, quippe qui nova est crea¬
tura, atque productum novum, ex acido
cremoris. Sal lotii ergò non habet sibi
in toto naturae systemate, simile. Non
enim marinus, fontalis, rupeus, gemmeus,
non nitrum, non petrae, aluminis, aut bo¬
racis: non denique naturalium ullius, ut
neque sal urinae gregum, vel armento¬
rum. Quibus etsi in modo fiendi conve¬
niat: dissentit tamen sal urinae humanae
ab illis, per genera & species: non minus
quàm fimi, per species brutorum variant,
licet communi pascantur bruta pabulo,
propter Archei nimirum, atque fermenti
diversitates. Ex cibis ergo, & potibus non
acidis, aut salsis, fit sal acidus, & demum
salsus: faciliusque est ex sale acido fieri
salsum, quam ex non sale, salem acidum
fieri. (69) Memini me chymicum vidisse, qui
cadum aceti ad duas tertias quotannis
implebat aqua Rhodani, exponebat Solis
ardoribus, & sic aquam, in se insipidam,
transmutabat in verum acetum, concepto
è cado fermento. Hoc inquam sic solitus
facere, ob singularem aceti illius proprie¬
tatem. Siquidem è vini aceto, primum
semper debilior pars stillat: meracior au¬
tem sub finem, cum faecibus assurgit: Hoc
autem acetum factitium, ex mera aqua,
ut fece caret, ita semper aequale stagma¬
ab initio in finem usque, ministrat. Qua¬
propter ut fermentum vasis, solo sui odo¬
re, aquam in acetum mutat: Ita nimirum
Splenis odore, in stomachum spirato, ci¬
bi fermentali, fiunt cremor acidus. Qui
dein vertitur in salem urinaceum, imo &
in vitalem. Haec quia Scholae nunquam
somniarunt, nec earum sequaces, in ante¬
cedentium lucubrationibus legerant: ideo
ignorarunt fermentorum, & partium u¬
sum, & transmutationum celebrationes,
bilem verò utramque introduxerunt in
sanguinis massam, contenta urinae de¬
mum, & lotii indicia, nescivere. Tertia
igitur digestio, fit praeside fermento hepa¬
tis, quod caeco Gas odore, sanguificatio¬
nem in suo mesenterii stomacho incipit,
ac tandem in vena cava perficit.
(60) Quarta porro digestio completur in
corde, ejusque arteria; In qua elabora¬
tione, rubens, crassiorque venae cavae
cruor, elaboratur, fit flavior, & plane vo¬
latilis. Cor enim utrimque auritum di¬
citur, habetque ad sinistrum sinum, pul¬
santem arteriam unicam, magno sibi trun¬
co insertam, (61) ut duplici remigio fortius
trahat cruorem transseptum, quod inter
utrumque sinum, in medio cordis est.
Huc referquae superius adnotavi de po¬
rositate septi, quod sinus cordis distin¬
guit, & cur non remeet sanguis à sinistro
sinu, in dextrum; sed tantum spiritus vi¬
tae, tanquam per exile cribrum. Differt
itaque cruor hepatis à sanguine arteriali,
per quartam digestionem, colore & con¬
sistentia digesti manifestam.
(62) Quinta autem digestio transmutat san¬
guinem arterialem in spiritum vitalem
Archei, de quo sub Blas humano disserui,
ut & sub spiritu vitae. Non potui mihi sa¬
tisfacere, quod in cruore jecorario, (licet
perfectionis suae gradum acquisiverit,
postquam mesenterium superarit) esset
aliquis spiritus: sed mihi semper visus est
cruor ille, tanquam massa quaedam mu¬
mialis, & materia ex qua: At nondum
pro