855
224 SEXTUPLEX DIGESTIO
mentum. Ac serum lactis erit mercurius,
è mercurio sanguinis. Ego lubens, ridens¬
que, Paracelso cedam serum, & mihi co¬
lostrum assumam. Quia butyrum refert
odorem florum, quibous vacca pascitur:
non autem serum. (72) Fernelius verò putat,
butyrum esse non nisi spumam agitati co¬
lostri, ignorans praesuppositionem fer¬
menti acidi, in colostro, ut verè transmu¬
tetur in butyrum, per concussiones. Hinc
namque si colostro, parùm cineris, sapo¬
nis, sacchari, aut illorum, quae participant
de lixivio, immisceatur, nunquam inde
fiet butyrum, propter alcali, omne fer¬
mentum acidum interimens. Ideo enim
hyeme, taediosior est colostri conquassa¬
tio, ante natum butyrum: eo quod aestus,
acida, & putrefactiones omnes, promove¬
at. (73) Paracelsus vero alibi, suae doctrinae im¬
memor, praefert colostrum sero, & caseo,
tam ad sanitatem, medelam, quam ad ci¬
bi bonitatem. Galenicae Scholae autem, te¬
nue & aquosum lac, pinguiori antepo¬
nunt. Hactenus ovillum vilissimum, dein¬
de vaccinum, tertio caprinum statuunt.
Ac tandem asininum reliquis anteferunt,
ob ejus tenuem substantiam, ac serosita¬
tem plurimam. Ego autem hoc unicum
scio, lac bestiarum, siccis pascuis pastarum,
esse optimum: tam in medendo, quam
edendo, minimeque serosum. Hircum enim
(idem ijudicium de lacte ubi par ratio gli¬
scit) cujus cruorem officinis Scholae prae¬
scribunt (& passim ovillus pro hircino
venundatur) iubent prius diureticis alen¬
dum. (74) Ergo vires lactis sunt metiendae ex
sanitate bestiae, vita, & cibis: nequaquam
vero ex crassitudine, aut pinguedine ejus.
Medentesque, accersiti ad dijudicationem
lactis, in nutrice, accedunt malè instructi,
nec secus quàm iudicaturi de cruore, per
phlebotomiam educto. Id est, animae per
ignorantiam caecae, apertis non vident
oculis. Observavi quoque, quod ejusdem
vaccae, ex pari quantitate lactis, disparsit
colostri quantitas, licet iisdem pascuis
gaudeat. Idque nempe juxta vaccae dispa¬
rem sanitatem. (75) Ego verò, pro cruore,
hircum suspendo cornibus, & crura poste¬
riora reflecto ad cornua: testes abscindo,
& recepto indè cruore, exsanguem dimit¬
to, pro lanione. Hic cruor autem, sicca¬
tus, est instar vitri, difficillimaeque tritu¬
rationis, atque longissimè ab hircino san¬
guine officinarum differens. Assumtus
autem drachmae pondere, confestim so¬
pit, & curat pleuritidem, etc. Absque ve¬
nae sectione: nec te deseret unquam. (76) Asi¬
ninum lac enim, plus reficit, & recreat,
imo & hactenus nutrit, non quatenus sero¬
sius sit. Id enim est cortice tenus, iudicasse
de viribus nuclei, nunquam anteà visi.
Ast asina, quatenus longaeva, lac caeteris
quadrupedibus praestantius habet. (77) Ne¬
cesse est enim, quod & lac ejus, Archeum,
longaeva vita dotatum, habeat. Et ob hoc
scilicet, non nisi longè post, suum separat
colostrum: quia tardius corruptioni au¬
scultat. Sequestratio nempe ista, ad duali¬
tatem, & destructionem tendit. Hinc pa¬
tet, quod cum in pueritia, alimentum
convertatur in ipsa nostri constitutiva;
asininum lac pueris vitam longaevam, at¬
que saniorem, prae cibis caeteris conferat.
(78) Quapropter etiam lac muliebre, quan¬
quam nobis sit simillimum, proximum,
mumiale, & nutritium, attamen caedit asi¬
nino, ob longaevitatem. Asina autem pe¬
ctenda est, instar equorum: adeoque ex
lactis gustu, dignosci potest, an asina pexa
fuerit isto mane, an non. (79) Discant ergò
Scholae, melius de nutricibus, de lacte, &
diaeta judicari, item de urinae contentis
censere, nec bilem, aut fel, in lotio vel
stercore, agnoscere. Sciant inquam, uri¬
nam cruoris, ab urina potus, distinguere:
deindè, quod tractus laticis, è venis me¬
senterii, causet sitim naturalem, non au¬
tem ab minorum venarum exhaustione,
propter cruoris depauperationem. (80) Alio¬
quin enim phtisici semper sitirent, & plus
quam hydropici; Iterataque sitis proderet
iteratam sanguinis consumtionem, paucis
intervallis distinctam. (81) Sciendum etiam, ad
finem