855
ALIMENTI HUMANI. 223
usque in verum nutrimentum solidorum
consecutivè succedunt. Scholae dividunt
transmutata haec, in quatuor subalternas
dispositiones & quasi in his nunquam
error obvenire posset, oblitae sunt mor¬
borum, quos hinc Classi tribuere debe¬
bant. Primam nimirum ajunt, quia cruor
intra venarum extremitates, crudi semi¬
nis mucilaginosam substantiam acquirit.
Mox roris modo, in spatia inania carnis
diffunditur vel excidit, tertiò, dum iam
partibus solidis apponitur. Ac tandem
cum assimulatur alito. Et ab hoc verè in¬
formatur: partis solidae naturam assumit.
Quae sanè scoria Scholarum non vacant.
Nam inprimis sanguis vel cruor non
albescunt in extremitatibus venarum,
cum extremitates non alia polleant pote¬
state officinae, quam totus suus anterior
venae canalis non habeat. A deoque vena,
licet vas sit alimenti praeparati pro cu¬
linis solidorum: non tamen vena est cu¬
lina solidorum. Solida scilicet singula,
suam & propriam intus culinam fovent.
Igitur cruor & sanguis non alterantur,
nisi appositi sint solidis. Eo quod conver¬
tantur à proprietate solidorum, in crudum
semen non autem propria spontè in ex¬
tremitate venarum. Secundò, non ir¬
roratur mucilago spermatica, à venis in
solido. Est quippè rori malè consona¬
mucilago. Sed tenuis allabitur, intra sin¬
gulorum culinas, fluidusque sanguis &
cruor, qui à fermento loci tantum trans¬
mutantur. Tertiò. Nec sunt inania loca
carnis, quae comminiscuntur roris avida.
Quartò. Nec apponitur alimentum soli¬
dis, roris more, qui antea paulisper muci¬
lago erat. Quintò. Nec tandem unitur,
& assimilatur hic ros solidis: sed quic¬
quid illis assimilatum cedit, hoc est intra
annos accretionis: deinceps verò, ut cru¬
or & sanguis, in solida perreptarunt, suctum
naturae continuato: ita ibidem digerun¬
tur, adaptanturque, atque tandem per
diaphaeresin exploduntur. Quatuor er¬
go has dispositiones, fictas à Scholis ac
malè concinnatas, in numerum quater¬
narium (nam fortassis intercedunt cen¬
tum dispositiones, antequam ab ovo, pul¬
lus à sanguine inquam, pars solida consti¬
tuatur) digestas, meditor, cum labe Sco¬
tomiae Scholarum. In qua nil rectum aut
verùm, sed ipsam rei historiam maculo¬
sam adspiciunt, estque iis verum, quod
nullum habeant veri nutrimentum, abs¬
que fabularum excremento. (70) Ergò, & ve¬
nae ipsae, quatenus primae constitutionis,
nutriuntur solo sanguine arteriali, adco¬
que & hactenus fortè, arteria venam pas¬
sim comitatur. Fit enim hinc, quod per
crudeliores sanguinis missiones, tandem
non cruor; at albugo effluat, sive vena¬
rum proximum nutrimentum prae penu¬
ria cruoris. (71) Caeterum Paracelsus natu¬
ram utrobique traducens ad suos lubitus,
ait, in digestione stomachi, sulfur putri¬
dum à duobus aliis initiis separari. In je¬
core autem separari salem à Mercurio.
Cruorem verò esse mercurium, verum¬
que totius integralis alimentum. Nec o¬
perae pretium est, hunc virum irridendo,
diutius in scenam trahi: dum ipsus hanc
suam doctrinam infringat. Etenim origi¬
nem ulcerum indagans, ait, totum cruo¬
rem nil praeter salem esse, (mercurii iam
non meminit, nisi mercurium cum sale,
nomine & re confundat) quanquam ul¬
cerosorum urina ne micam salis minus
contineat. Se ipsis non ulceratis. At sanè
turpe est, reputare tria prima cruoris, tan¬
quam si essent excrementa, quorum san¬
guis sit unum è tribus. Comparat etiam
ubique lac sanguini. Nesciens, quod trans¬
mutatum non sit sibi non transmutato
amplius simile, ut neque pullus ovo simi¬
lis est aut vitello. Butyrosam scilicet la¬
ctis partem, lacti supernatantem vocat la¬
ctis sulfur (nuspiam interim sanguini, ne
analogicè quidem supernatat pars buty¬
rosa.) Cascum verò, sive grumos vocat
salem lactis, ergo & lactis serum erit &
lactis mercurius: & per consequens, o¬
ptima pars ejus optimumque lactis ali¬
men¬
Ff