855
230 PYLORUS
pum, ut viscus regendis decoctionibus
princeps: ideoque appetitibus praefectus,
effective, eui tamen Pylorus assistit, Re¬
ctor & Exsecutor. Pylorus nempe, adhuc
placitum habet, Blas liberum, aperiendi
se, vel claudendi. Quod sub sanitate mo¬
vetur, ob cognitionem finium, cognito¬
rum stomacho propter quos coctio, & ap¬
petitus creantur à Splene, tanquam Py¬
lorus, conscius sit secretorum finium Sple¬
nis. In adversa autem valetudine aperit
se Pylorus, clauditque praepostere, atque
inverso ordine, tanquam surore percitus
symptomatico. Enimvero enturus vil¬
lam, obambulabam cum insigni appetitu,
tum fortuito distorsi pedem, lapsus sum,
rigor statim obvenit, cum nausea, vomi¬
tu, & suffocato edendi priore appetitu:
mox vero distortum pedem, ac semidisso¬
catum reposui: atque eodem instanti,
redditus est mihi appetitus pristinus, ces¬
sataque est nausea. (21) Erat nempe orificium
apertum, tam in appetitu quam in nausca;
Pylorum verò clausum habui in appetitu
& mox in nausea apertum, & iterum in
vomitu clausum. Nam ut dixi, vomitus
non fit nisi clauso & sursum inverso Py¬
loro: In singultu vero, fit inversio ipsius
stomachi sursum, quae proinde à praefata
inversione Pylori vomiturientis longè
diversa est. Quod autem ista sic se habue¬
rint, patet: quoniam cum stomachus
sub insigni fame, non haberet quod vo¬
meret, cibi avidus, Pylorus consensu suo,
se illicò clausit. Qui rursus, velut ex dis¬
torsione ligamentorum pedis, velut fu¬
ribundus se pandit, & sordes ab duode¬
no ad se vocavit. Etenim sub vomitu, ut
conceptam saburram expelleret, clausit se
Pylorus, iterumque sese aperuisset, ad no¬
vam sordium accumulationem, nisi resti¬
tuta dissocatiuncula, furor Pylori sopitus
fuisset. Cum clausura ergò Pylori, si mox
sublatus appetitus rediit, quis non videt
appetitum à Splene suppeditatum, guber¬
nari à Pyloro? Dixi, Pylorum, è Duodeno,
sursum sordes in stomachum rapere; ut
qui anteà ianitor soli detentioni & expul¬
sioni putabatur dicatus, cogitet de attra¬
hendis noxiis. Quae tametsi vi communi¬
accidant, qua cuncta semel proscripta,
characterem hostilem induunt, & inde
mox deteriorantur: attamen furente Blas
Pylori ad stomachum, inverso ordine tra¬
huntur. Deprehendi saltem in hoc, quod
Pylorus, nedum appetitus nauseae, vo¬
mitusque causa sit: sed etiam cholerae, dy¬
senteriae, diarrhoeae, patrator unicus: par¬
voque saepe adhibito remedio furorem Py¬
lori sedari, praefatasque clades corrigi ex¬
pertus sum. Dolendum sane à Schoiis, nil
quicquam hactenus de hisce pensitatum:
totumque illarum subsidium in enemate,
positum; nec ad nidum mali itum esse.
Dumtaxat ad transitum producti, se con¬
verterunt instar canis, proiectum lapi¬
dem mordentis. Vidi namque iuvenem,
optimè valentem & insigni appetitu fre¬
tum, manè aliquot recentia mora matura,
benè elota comedisse, cum pane butyra¬
to, moxque inde sensisse, suave in stoma¬
cho oblectamentum refrigerii. Dein con¬
sternato fortè, inde à semihora appetitu
cum dolore colico incidit in diarrhoeam,
habueratque indies fortè 70 secessus, co¬
loris lactei. Statim enim à Medentibus ex¬
hibita restringentia cordialia tam intus
quam extrà. Nimirum succus cydonio¬
rum cum confectionibus alkermes, diar¬
rhodonis de Spodio exhilarantibus, dia¬
hiacinti atque similibus. Interim plurima
enemata, è sero lactis chalibeato, pari¬
busque quisquiliis iniecta, & frustrà o¬
mnia. Tandem & opiata aliis adnexa sunt,
risitque natura doctam ignorantiam ac
ludicra tentamina, doluit verò aeger vana
remedia. (22) Ac tandem in supremum vitae
discrimen constitutum sanavit Dominus.
Exhibui nimirum, bina ovorum vitella
dura, aceto rosaceo temperata. Pylori vi¬
tio diarrhoeam obortam fuisse, testantur
deiecta appetentia, & assumtis vitellis re¬
stitutio appetitus. Sensit namque aper¬
tùm iuvamen medela adhuc intra stoma¬
chum