855
TARTARI HISTORIA 233
praeterquam nil aliud in priori stomacho
repertum fuit. 10. Quod detentio vitri
in stomacho cum sanitate persisteret; si¬
quidem Pylorus non indè obstiparetur.
11. Quod vitrum facilioris sit digestio¬
nis crystallo rupea. 12. Quod aerugino¬
sus, vel ater liquor, fieret ab indignatio¬
ne, & clausura Pylori. Non autem à de¬
tentione corporis praeter naturam sive
vitri. 13. quod vitrum paulatim consu¬
meretur in stomacho Gallinarum.
TARTARI HISTORIA.
1. Tractatum de quatuor ficticiis humoribus, hoc
loco iungendum esse, pro operis integritate. 2.
Post qualitatem abiectam intemperiem elementalem,
etiam dein agendum de Tartaro, ac tribus primis chy¬
micorum. 3. Ortus & vita Paracelsi. 4. Is Tartarum,
primus in verbum introduxit. 5. Cessit infeliciter
lucta Humoristis cum Paracelso. 6. Usi sunt deinceps
remediis mutuaris, à servis nostris fugitiuis. 7. Hu¬
mores comutuere dudum, quos ego tandem nunquam
in natura fuisse, demonstravi, libro particulari. 8.
Epiteme eorum, quae Paracelsus sparsim de Tartaro
scripsit.
(1) DEcere mihi visum, physicalia
praemittere in ordine ad rem
medicam; utpotè qui cogni¬
tionem naturae totius non
nisi pro humana spectare va¬
letudine semper existimaverim. Igitur
tractavi de elementis dumtaxat, quo abi¬
gam Scholarum figmenta, de compositio¬
ne quatuor elementorum in uno quoli¬
bet corpore, quod mistum reputatur hac¬
tenus. Ostendam inquam non esse mi¬
stiones eorundem, nec luctas, nec in¬
temperies, aut complexiones: prout
nec morborum catalogum, ex fictis tem¬
periebus qualitatum elementariarum cum
veritate stare posse. Id est. Scholas hacte¬
nus nescire causas morborum, quos paenè
omnes ejusmodi qualitatibus inscripsere.
Idem porrò nunc superest labos mihi, de¬
fictis quatuor falsisque humoribus, ho¬
rumque deviis corruptionibus scriben¬
dum erat, atque ostendendum, nunquam
fuisse ejusmodi humores in natura: Id¬
circo & aequè perniciosè hactenus erra¬
tum, tam in doctrina, cognitione, sub¬
scriptione causarum morbificarum, quam
in deviis consequenter remediis, horum¬
que directionibus & applicationibus uni¬
versis. Idque cum libro peculari iam à
me sit praestitum, anno 1644. Impresso
Coloniae apud lodocum Calchoven, di¬
recto in prodromum hujus operis ac ju¬
xta eundem ediderim alios duos, de Li¬
thyasi nimirum atque tumulum Pestis,
quibus ostendi, hactenus in Scholis igno¬
rari causas illorum morborum. Igitur hic
id attestatum fuisse sat est. Quanquam li¬
bri isti, pro operis integritate huc transfe¬
rendi sint. Itaque causae & essentiae mor¬
borum, in hodiernum usque diem, à Scho¬
lis stetere neglectae, neglectique proin
magis infirmis remediis justis destituti.
(2) Nunc demum, quia Paracelsus nuper est
ausus, causam generalem paenè omnium
morborum in Tartarum relegare; Ac
quanquam primùs Paracelsus id temerè
satisfecerit: incertus tamen, & incon¬
stans mansit, an potius tria (quae suo
jure vocavit, tria rerum cunctarum cor¬
poralium principia) Salem scilicet, sul¬
fur, & Mercurium, in generalem cuncto¬
rum morborum causam quam suum ad¬
ductum Tartarum, statueret. Ideoque
utramque assertionum praefatarum ad¬
huc litigare reliquerit: attamen Meden¬
tum illustriores hodie se Tartaro dedere.
Quapropter cum nec in neutro hodie sit,
veritas causarum & remediorum morbo¬
sorum, operae pretium ac pro bono pro¬
ximi, duxi, utrumque Paracelsi errorem
è Scholis everrere & averruncare. Vt
medentes, qui iam dum in Tartari do¬
ctrinam inclinant, tandem ablegatis erro¬
ribus cunctis, sese ad veram morborum
atque remediorum cognitionem recipiant,
atque
Gg 2