855
234 TARTARI
atque inde proximus emolumentum (quod
unicè optavi) recipiat. Rerum namque
cognitio, iuxta iam à me tradita princi¬
pia, per definitionem hauritur: Defini¬
tio vero è causarum notitia sumenda est.
Ideoque in tantis undique tenebris, & rei¬
medicae inscitiis conabor posteros, imo
& modernos Tyrones, saltem deducere
in veram morborum, atque remediorum
scientiam. Nam iamdudum spem amisi,
seniores discere recusaturos, eo adducen¬
dos, tam prae ignavia assentiendi inventis
paganorum iam potatis & in alimentum
conversis ac laborandi circa fornaces:
quam verecundia discendi à misello me¬
homuncione, Philosophorum postremo,
(3) Pater Paracelsi, Equitum Teutonicorum
Magistri nothus, in medicum trivialem
evasit bibliotheca insigni divitem. Qui fi¬
lium Aureolum Philippum Theophra¬
stum à Bombast, Spanheimensi Tritemio
commisit. Undè arcanorum supellectile
opulentus, ad opera Spagyrica sub Si¬
gismundo Fuggero ivit. Non enim ibi Ve¬
neri deditus, (trivium nempe sus castra¬
verat) non denique ignaviae, aut assenta¬
tione vitam suam trivit scientiae avidus.
Sub annum vigesimum namque varias
minerarum Germaniae fodinas inquirens,
in Moscoviam tandem venit, in cujus fi¬
nitimis à Tartaris captus ad Chamum,
Sanuchus noster deducitur. Inde cum
Principe Chami filio Constantinopolim
ablegatur. Tandem circa annum aetatis
28. lapide potitus chrysopoeio sibi dona¬
to. Cujus ergo Basilaeam divertit, ubi
cum iam multis morborum sanationibus
clarus esset, cathedram Medico philoso¬
phicam obtinuit, ut laboribus Spagyricis
se totum daret. Equidem ut lapis chryso¬
poejus animum suum erexit, viditque au¬
gustam medentum supellectilem, vagos¬
que eorundem errores, iam dudum in
principatum medendi aspiraverat. Do¬
cuit nimirum Basilaee toto triennio, expo¬
suitque librum de Tartaro, itemque de
gradibus & compositionibus. Utrumque
nimirum sui inventi opus ac multis anxie¬
tatibus gravatum. Interim ut sua quem¬
que voluptas trahit, justo nimis compo¬
tationibus indulgens, coepit spernere ca¬
thedram, imo latinitatem; unde paene
exciderat, ratusque est veritatem dumta¬
xat Germanicè loqui debere. Itaque quan¬
quam ingenio raro natus, tamen dono
Azoth quam indagatione theoriae feli¬
cior. (4) Is, inquam, nobis Tartarum primus
in omnium ferè morborum causam ob¬
trusit, accusavitque, cum nec in Scholis
Veterum, ut neque in suis tribus primis
sibi sat confidendum perspiceret. Cui
patrono, hodiernae Scholae subscripsere.
Ego quoque tanquam de reperto the¬
sauro, mihi quandoque gratulatus totus
consensi, donec Dominus me aliter in¬
struxerit. (5) Inprimis disputarunt Galeni &
Paracelsi asseclae, an tartari & phlegmatis
non essent eaedem res, puraque tantum
synonyma. At tandem coagula stupen¬
tes, nec unico phlegmati tantam morbo¬
rum catervam audentes adscribere, do¬
ctiores Galenici tartarum admiserunt, &
remediis, quae à servis fugitivis men¬
dicarunt, uti coeperunt. (6) Quae etsi vene¬
nosa omnia sordida & adulterata essent,
sintque hodiè adhuc magis; tamen cogni¬
tionem cum thecis invenere, ut indies in
usus depromta sint. Saltem oborto Tarta¬
ro, humores penes emunctiora ingenia,
propemodum defecere. (7) Itaque meden¬
tum ignominia ex infelicitate curandi,
retrospicere ad chymica remedia suasit,
neglectisque artis suae fundamentis, indif¬
ferenter tam remediis istis chymicis ac
miserrimis venenis, quam quae describunt
illorum dispensatoria, uti promiscuè coe¬
ptum est, tam ad deliniendos ardores,
quam abradenda phlegmata stomachi;
adeo ut ignavia remediorum & theore¬
matum Galeni perspecta, paulatim de¬
flectant Galenistae ad tartaros. Ex multis
itaque libris, quos Paracelsus de Tartaris
scribit, in breve syrma contraham quae le¬
gi. (8) Natura primum virgo venusta a pec¬
cato