236
TARTARI
VINI.
ANtequam
rejecero
necessita¬
tem,
quam
sibi
Paracelsus
finxit
ad
constituendum
Tar¬
tarum,
in
omni
alimento,
pro
causarum
morbificarum
inventione,
utque
commenti
istius
vani¬
tas
manifesta
fiat,
iuverit
ante
omnia
mo¬
dum
exponere,
quo
Tartarus
modo,
in
vi¬
no
subnascitur,
siquidem
(prout
credi
coe¬
ptum
est)
inde
morborum
causae
omnes,
familiam
stabiliant
atque
nomen
desu¬
mant.
Cantabi,
quos
Bascones
vocant,
priusquam
nostris
associarentur
Batavis,
in
venatum
Balenae,
saepe
sub
Groenlan¬
dia
(quae
hodie
defecisse
putatur)
subter
Syrtes
(Atalayas
vocant)
frigore
prae¬
venti,
vina
cocta,
alias
sat
generosa,
habe¬
bant
conglaciata.
(1)
Circulis
ideò
à
cado
ad¬
emtis,
nudam
vini
glaciem,
forma
vasis
pristini,
sub
dio
exposuerunt.
Ut
unica
deinceps
nocte,
residuum
penitus
conge¬
laretur.
(2)
Quo
facto,
glaciem
terebrabant,
ac
circa
glaciei
centrum
occurrebat
li¬
quor
colore
Amethysti,
vini
merus
spiri¬
tus
&
igneus
vitalisque
liquor
glaciari
nescius.
Glaciem
itaque
vini
liquatam
igni
bibebant,
reddito
sibi
liquoris
illius,
vitalis
tantillo.
Historia
eo
fine
adducta,
quo
constet
spiritum
in
vino,
naturaliter
fugere
à
frigore,
seseque
è
proprio
domi¬
cilio,
ad
centrum
vini
sensim
recipere.
Contra
vero,
vina
insolantur
ut
acescunt,
avolatque
spiritus
vini
&
relinquit
inso¬
latum
post
se
sui
cadaver
acetum.
(3)
At
cum
sit
longè
optatius,
spiritum
in
vini
cen¬
trum
concedere,
quam
evolando
evane¬
scere;
Ideò
necessitas,
in
vinorum
conser¬
vationem,
frigida,
atque
profunda
cella¬
ria
inveniri
fecit.
Austriaca
quidem,
con¬
tinuo
velut
fermenti
aestu
operantia,
visci¬
da
sunt.
Hinc
namque
Viennae
Cellaria,
centum
non
minus
gradibus
plerumque
profundantur.
Hispanica
vina
idem
tole¬
rarent,
nisi
admisto
gypso
cautio
adhi¬
beatur,
dum
sub
torculari
premuntur,
quod
Hiesso,
vocant.
Itaque
in
cellariis
frigidis,
vini
spiritus
prae
frigore
ad
vini
penetrale
recurrit,
seseque
abdit.
(4)
Vinum
ergo,
in
cortice
circumcirca
quia
frigus
vas
verberat,
minus
spiritus
habet
quam
in
sui
interioribus.
Vnde
consequens,
quod
uti
vini
spiritus
defectu,
vina
insolata
a¬
cescunt:
ita
quoque
proportionaliter,
vi¬
ni
extimus
cortex,
in
frigore
penus,
sit
aci¬
dior,
quam
in
suis
centralibus.
(5)
Itaque
dum
musta
in
penum
sunt
allata,
&
dum
deferbuerunt,
mox
spiritus
illorum
intro
fugit,
vitans
frigora,
atque
ideo
vini
cor¬
tex,
iam
parùm
factus
quoque
acidulus,
incipit
agere,
super
faecem,
turbido
adhuc
vino
innatantem.
Impossibile
est
siqui¬
dem
aciditatem
ullam
esse,
quin
reperto
sibi
proportionato
obiecto,
etiam
confe¬
stim
non
operetur
in
illud.
Haec
nimirum
est
naturalium
lex
&
necessitas.
Per
ex¬
emplum.
Acetum,
utcunque
flaccidum,
si
reperiat
lapidem
Cancrorum,
non
potest
se
continere,
quin
confestim
non
operetur
ad
illius
dissolutionem,
commutetque
in
liquorem
diaphanum.
(6)
Acidum
ergo
in
vi¬
no,
iam
saturatum
faecula,
&
sua
activita¬
le
iam
exutum,
adcoagulandum
se
incli¬
nat.
Non
potest
autem
coagulari,
in
me¬
diis
undis
odore
sed
parietis
fermentan¬
te,
opus
habet,
quo
velut
putrescat.
Ergo
coagulatio
fit
ad
vasis
latera,
quibus
se
af¬
figit.
Iuxta
tritum
Chymiae
axioma:
"O¬
mnis
spiritus
dissolvens,
eadem
actione
qua
cor¬
pora
dissolvit,
coagulatur."
Acidius
ergò
vi¬
num,
in
sui
cortice,
faecem
dissolvit:
quia
mox
sal
acidus,
dissolyentis
spiritus
acidi
simul
cum
dissoluta
fece
coagulatur,
ap¬
ponitque
se,
vicinari
vasis
lateri
sive
con¬
cavo.
Idque
ne
ambo
(dissolvens
nempe
&
dissolutum)
à
coagulando
impedian¬
tur:
sed
saltem
altero
latere,
à
liquore
non
circumdetur.
Affigitur
ergo,
nova
coagu¬
lationis
proles
Tartarus.
(7)
Intellige
etiam
priusquam
coaguletur,
nondum
esse
coa¬
gulatum,
atque
ideo
acidulum
istud
vi¬
num,
faece
iam
à
se
dissoluta,
in
instanti
antequam
coaguletur,
vas
arripit,
sese¬
que
ibi
propria
coaguli
colla,
affigit,
&
agglutinat.
Alias
sideret
ad
fundum.
Hoc
ipsum,