855
254 TARTARUS NON
confirmanda est. Inprimis docui, quod
omnis lapis sit immediatè filius aquae, non
autem Tartari. Deindè, quod cujuslibet
corporis concretio sit ex semine, non au¬
tem ex lege Tartari. Tertiò, quod con¬
cretio destinata à semine sit à naturae
integritate, adeoque ex dono creationis;
non autem ex Tartaro, qui iuxta Paracel¬
sum nil nisi rei excrementum est. (2) Produ¬
ctum autem naturale est ex matre mate¬
ria, non autem noverca: ac deinde ex se¬
minali sive efficiente initio, cui insunt à
Creatione omnes typi, Ideae & scientiae
rerum agendarum. Tandem quod à Crea¬
tione, non insint rebus typi Tartarorum, in
nostri perniciem conditi, ut neque medi¬
camentum exterminii in terra. Quid ergò
ad Tartari naturam, in morbos introdiu¬
cendam facit, quod lapis sit fructus aquae,
si lapidi non insit conditio tartari? Vel
quod Tartarus sit fructus vini, si nil tale in
rebus aliis. Quid enim praejudicat naturae,
si phantasia lapidem aut calculum nomi¬
ne deludens, vocaverit Tartarum? satis¬
que impotenter ac sine probatione affir¬
met, lapides & omne corpus solidum,
cum tartaro vini, in omni proprietate si¬
mul convenire? siquidem ista sua asser¬
tio gratis est, absque veritate & probabi¬
litate. Calculus namque in nobis, alio se¬
mine medio atque progressu generatur,
quam Tartarus è vino, aut lapis ex aqua.
(3) Tres videlicet in universo, sunt corporum
Monarchiae: Animalis, vegetabilis & mi¬
neralis. Lapis ideò triplex est, totaquo
Monarchia distinctus. Differt namque
saxum, à capsa nuclei mespilorum, persi¬
corum, etc. & utrumque iterum à lapide
caucrorum, bezoar, limacum, piscium, cal¬
culo humano, etc. (4) Tres isti lapides longe¬
iterum simul distant, à tartaro vini, qui
non inter lapides est reponendus, cum sit
liquor salis concretus. Minerale enim, vel
saxum est, quod in calcem verti potest:
vel lapis, qui non calcinatur, ut gemmae,
marmora, silices. Vtrumque autem unico
nomine petrae nunc concluditur. Vege¬
tabilis verò lapis, cum sit cremabilis, ut
gagates alioquin & petrae minerales sul¬
turosae, potius nodosum lignum est,
quam perra. Animalis autem petra est
potius saxeum os, (quia partim crematur)
quam petra. Ad distinctionem quoque
calculi humani à caeteris, ille à Paracelso
Duelech vocatur. Eo quod petrae, tam
minerales, quam vegetabiles, sint fructus
naturales, necessarii, ac primae intentionis
in creando. Solum autem Duelech mor¬
bus est, monstroque simile. In caeteris ve¬
ro animantatis, destinationem proficuam
lapis obtinuit. (5) Unde palam fit, licet aquae
petram gignant; non tamen proinde es¬
sentiam, semen modumque generationis,
è Tartaro vini sequantur. Duelech enim,
post peccatum excremento morboso;
non autem intentione naturae, neque ex
materia petrosa aut tartarosa: sed per ac¬
cidens, errore videlicet facultatis, morbo¬
sum semen nascitur, necessitate agentis
connexi. Quare non admitto Tartarum
potius in potu, quam in cibo: sin autem
sit potentialiter in vino, id necessitate
connexi, & per accidens fit, nec locum
nec vires agendi, aut actuandi in nobis
habere potest, ut à potestate videlicet,
Tartarus potentialis, in nobis actuetur:
(6) adeoque non admitto tartaream in potu
generationem, à Deo destinatam in no¬
stri interitum: quid enim si ossa reperian¬
tur in carne, & petrae mineralis semina in
aquis stabiliantur, an proinde ossium se¬
men, & proxima materia erunt in fonti¬
bus? aut petrae minerales semen, & pro¬
xima materia, in carne, aut cruore? (7) Si non
in cruore, ergò neque in potu & cibo.
Non est enim mors, opus manuum Dei.
Viditque Deus quaecunque fecerat erant
bona, tam in sua bonitatis intentione,
quam in creaturae esse. Igitur nulla est in
aquis materia, quae ad Tartari vel Due¬
lech tragoediam in nobis concitandam sit
creata. Si quid porrò mali nunc sit, aut
fiat, inter digestiones id sanè non ex ma¬
teriae creatione, destinatione, proprietate,
efficien¬