855
258 TARTARUS NON IN POTU.
Satan jam propediem coniiceret humo¬
rum exilium futurum è Scholis medicis.
(18) Enimverò cum res unaquaeque dissolva¬
tur per vinculorum rupturam, quae ean¬
dem stringunt, iuvat monuisse: coagulata
in nobis non fieri per exsiccationem, (ex¬
cepta creta podagrica) neque per tarta¬
rum, inexsistentem clam: multo sanè mi¬
nus, ex microcosmi conditione saxosa,
aut calcinatoria. Creta nempe illa, post
acquisitam opacitatem synoniae, deinceps
paulatim exsiccatur. Prout alibi de poda¬
gra. Alioqui, sui initio, prout & scirro¬
sum quidlibet, itemque bolus, lutum,
muccago, arena, & Duelech, seminalibus
initiis coagulantur & resolvuntur: atque
longè aliter solvuntur & coagulantur,
quam si pertinax & immutabilis rerum
quarumlibet Tartarus, sua sponte in no¬
bis, peregrinum coagulum dedisset. So¬
phismus est non causam, in causam accu¬
sasse, vel causam, ut non causam negle¬
xisse. Qui sophismus, si solet uspiam ma¬
gnas adferre angustias: in medendo sa¬
nè quam maximas, periculis vitae & dam¬
nationis, ut & damnis plenas. Etenim
unus probè digerit, difficulterque sepa¬
rat: Alter vero, feliciter excernit, ac mo¬
lestè digerit. Tertius denique digerit suc¬
cinctè, & liquefacit: at vitiosè sibi trans¬
mutat, sub imperio seminis exotici. Aliud
ergò est castigare alienigenam vitae me¬
diae impressionem, (quae in concretione
digesti consistit) atque aliud est, excer¬
nere, quod aliàs retentum noceret. Id¬
que dissolvendo, & expellendo conscribi¬
tur. Finaliter, si quis Tartarus in assumtis
esset, desinens in pertinacem tandem co¬
agulationem, quam proditoriè secum at¬
tulisset intrò: utrobique saltem sanatio¬
nis desperationem contineret: Et hacte¬
nus medicamentum exterminii in terra, à
rerum Domino, in natura ab initio con¬
ditum esset. Postremò non est Tartarus
in cibis, ut neque in potibus cibalibus. In
aqua verò inest quidem semen lapidum:
at lapis non est magis Tartarus, quam sa¬
xum est panis: quare etiam ex semine
petrificante, nullatenus potest concludi
praesentia aut potentia Tartari. Pariter,
etsi in recrementis, vel cruore degenera¬
to, sit potestas ad Duelech, vel scirrum.
(19) Non tamen ad Tartarum multoque mi¬
nus, quod naturaliter tam cruori quam
recrementis insit Tartarus. Quidquid
enim peregrino è semine & alienato, per
accidens nascitur, & per metaphoram
propter sui coagulationem assimilatur,
sali coagulato in vinis: Abusiva tantum
alienatione, ad tartarum revocatur. Odit
enim natura metaphoricas & poeticas li¬
bertates. Non est ergo Tartarus, morbo¬
rum occasionalis materia interna.
CUSTOS ERRANS.
1. SCholae nutant de quatuor humoribus. 2. Autho¬
ris resipiscentia. 3. Thesis, cum probationibus.
4. Quid muccus, & qua theca generetur. 5. Quis sit
custos in terminis propositis. 6. Custodis necessitates
inexcusabiles, hactenus nescitae. 7. Probatur, quod
muccus non sit cerebri excrementum. 8. Concluditum
miserrimum inde cerebrum. 9. Vanitas morborum
Catarrho dicatorum. 10. Muccus non è cruore factus.
11. Argumentum, à simili adaequato. 12. A Corizza.
13. A paritate reliquorum viscerum. 14. A suppo¬
sita Scholarum doctrina. 15. Ab Archei identitate.
16. Ab Anatome. 17. Ab absurdo. 18. A necessi¬
tate oppilationis. 19. A constitutione cerebri. 20.
A Scopo. 21. Ab experientia. 22. Notatur Schola¬
rum inaduertentia in re tanti momenti, & tam con¬
spicuam. 23. Excrementum aurium per aporrhoeam ef¬
ferri. 24. Necessitas custodum. 25. Probatur per
Corizzam. 26. Per reuerdinem. 20. Per tusses. 28.
Custos est inaudita potestas. 29. Utramque potestatem
Scholae putarunt quandam intemperiem in sanis etiam.
30. Probatur diversitas ab aliis potestatibus. 31. Te¬
stimonia Custodum. 32. Gravedo nunquam sana est.
33. Tussis examinatur. 34. Custos errons. 35. Tussis
sicca. 36. Difficultas curandi, unde. 37. Remedia
notantur. 38. Incogitantia Scholarum. 39. Remedia
è sulfure. 40. Duplex Asthma. 41. Sanandi difficul¬
tates. 42. Custodis usus. 43. Perniciosior est custos
errans Laryngis. 44. Muccus differt à sereatu.
45. Custo¬