855
CUSTOS ERRANS. 163
cerebrum pateretur. (22) Ergo concidunt
Scholarum testimonia pro pituita, dein
Catarrhi fundamenta, atque tandem, quae
à methodo medendi ab utroque praece¬
dentium depromuntur subsidia. Erratum
scilicet in indicationibus causarum atque
remediorum de mucci materia, efficiente,
exordio, loco, ductu, lapsu sive decubitu.
Quocirca opportunè notandum, inprimis
oculos sanos nulla habere excrementa aut
sordes. (23) Amarum autem quod aures su¬
dant, exiguum est benevalenti, estque ex¬
halatum ultima digestionum periodo.
Quod satis obvium fit: siquidem quo
profundius intra aurem scalpseris, eo
minus sordium reperies; in signum, quod
fuligine tenus foras properet. Non se¬
cus atque pedum digiti suum colligunt
diffluvium, pelli furtur adnascitur, etc.
(24) Enimverò aër qualibet tempestatum pro¬
cella & alternatione debebat immediatè
intro trahi, tam ad pulmonem quam ad
odoratus organum. Proindè rerum pa¬
rens, fines atque dispositiones accommo¬
dans suis usibus necessitatibusque tan¬
quam scopo directo statuit infra, in confi¬
niis ultimis cerebri custodem unam atque
alteram in Larynge: Potestatem inquam
ante me neglectam, cui proprium esset,
quoties aëris inexcusabilis injuria par¬
tem utramque adoriretur, quod toties
è Latice & cruore erudiore muccum, tan¬
quam vestem utque interstitiam obiice¬
ret: in quem aër ferociens partim depo¬
sita primi ictus inclementia mitesceret,
partimque conceptam ab aëre labem,
intra se conciperet: partumque stigma,
si quod forte parti impressum foret, suffi¬
cienti mucco elueret. (25) Idque inprimis Co¬
rizzae inscriptum legitur. Nam offendi¬
culum vespertinae aurae aut frigidioris
boreae flatus suppono occasionem dedisse,
ut custos obiiceret suum muccum, qui ex¬
orbitans os spongiosum, (per quod odo¬
ratus organum suos odores recipit) obsi¬
det. Quem errantem & aquosum muc¬
cum, primum copioso latice eluere cu¬
stos conatur. Dein ubi hoc sibi irritum fit,
parit tenaciorem muccum, dum nimirum
alter in osse ethmoides glutinosior factus
est. Pariter & raucedines obiecto percusto¬
dem mucco contingunt. (26) Enim custos pote¬
stas delegata, ut aëris injurias frangat, par¬
temque muniat à feritate per errorem, iam
laryngem afficit, eique affigit muccum pro tu¬
nica. Tum tanquam sui erroris poeniteret,
primum aquosa ac dein glutinosa parit ex¬
crementa, quibus eluere intendit sordes
oppositas. Id autem quod de raucedine in
initio gutturis iam statui, Idem censeatur
si demissius asperae arteriae truncus sit ob¬
sessus. (27) Ubi nempe per tusses expectoratur,
quod ante iam de raucedine dixi. Muccus
ergo narium supernè stillans, pro ut & is
qui per tusses excreatur, à custode faculta¬
te ortum capit, excrementum quidem in
se utile: at ab errore custodis nocuum. Has
autem potestates ad utramque januarum
aëris valvam collocatas custodes voco, &
errantes saepius dum ob frequentem cum
exteris injuriis luctam, non ritè exsequitur
sua custos. (28) Non est tamen custos sub qua¬
ternione facultatum (attractiva nempe, di¬
gestiva, retentiva & expulsiva) numeranda.
Siquidem nedum sua expellit: sed & sua fa¬
bricat, & quidem sola excrementa. Quae
nec fiunt per digestionem: sed per aborti¬
vam vim. (29) Propterea Scholae hanc utram¬
que facultatem cerebro atque pulmoni
ante fores praefixam neglexerunt penitus,
& utramque soli cerebro dicarunt, hujusque
intemperiem etiam in optimè sanis accu¬
sarunt duntaxat. (30) Quamdiu custos rectè
valet, atrocitatis aëris victrix superat: dum
verò ob perfractum robur, primae suae desti¬
nationi ex voto satisfacere nequit: saltem
multum mucci fabricat, ut conceptam elu¬
at labem; quam primitus non fuit separan¬
do. Custos ergo differt à digestiva & oe¬
conomica proprietate cerebri. Atque unam
laedi contingit sospite permanente altera.
Quam veritatem nobis sternutatoria dete¬
gunt, quae statim post expeditum vicinum
muccum concitant meras aquositates à cu¬
stode
Ll