855
JUS DUUMVIRATUS. 303
nunciat. (12) Observavi enim seriò oculos,
torvumque vultum hypochondriaci, sta¬
tim quoties stultos primosque conceptus
mihi referret: quem dum à delirio incepto
interrumperem: ac statim eo ipso oculi
ac vultus, in pristinum sanitatis redibant.
Mirabar compatiendo, tam celerem to¬
tius vultus, toties repetitam, tantamque
innovationem ab actione inferioris regi¬
minis, in arcem Cerebri propagari. Porro
neque enim dumtaxat rudes atque in¬
compositi conceptus, splenis sunt: sed
saltem & consopita Cerebri intellectione
subter somnia, non spernendum dono¬
rum lumen, Mentem attingit. (Act. Ap. cap. 2. vers. 17.) "Et erit in
novissimis diebus: effundam de spiri¬
tu meo, super omnem carnem: & pro¬
phetabunt filii vestri, & filiae vestrae.
Et Iuvenes vestri visiones videbunt, & senic¬
res vestri somniabunt somnia." Nimirum
significativa. Nox nocti indicat scientiam,
si vigil praediscat cogitata sua à rebus, lo¬
co, motuque subducere. (13) Non etiam gra¬
tis asserui primos conceptus perturbatio¬
num sentiri in praecordiis. Quandoqui¬
dem si esurienti adfertur triste nuncium,
statim perit appetitus. Ergo nuncium, &
appetitus, in idem cadunt hospitium. Do¬
cui etiam alibi, stomachum hepatis, non
esse insignem aliquam cavitatem, intra
suum viscus patulam: sed ipsas mesenter
rii venas, esse sanguificationis thecam, in
quam iecur prima sanguificationis radiat
spiracula. Lienis vero stomachum esse
ipsum stomachum, quem ideo amplecten¬
do fovet, ut digestionis Vulcanum illi in¬
spiret. Splenis tamen alius est & propri¬
us stomachus, multiplici arteriarum tor¬
tuositate admirabilis, quo lien sibi soli
coquit. Sub qua digestione, minimus er¬
ror si irruat, splen digerendo cessat, debi¬
taque stomacho externo fermenta dene¬
gat. Quod in febri evidens est, dum loco
acidae digestionis, obveniunt testes ructus,
nidorosi, putredinis cujuspiam aemuli. Ce¬
rebrum quoque sua insensibilitate, lie¬
nem, ut & Menynges Cerebri, ipsum sto¬
machum hac in parte referunt. Actio
namque stomachi potestativa est, & Cor¬
dis vicariatum in se habet, ejusque mu¬
nia, invitis Scholis, exsequitur. Nec enim
splen infractuoso, vitali, locupleteque ar¬
teriarum numero, suis floret conceptibus
frustra: (14) sed quoties suos conceptus alte¬
rius alimenti deliciis sopit, dat ab opere
inducias: id est, somnum. Quae si minus
perfectae fuerint, vel nimia solicitudine
stomachi turbatae: somnia quoque pro¬
fert confusa. (15) Nemo Medentum hactenus
dubitavit, quin ephialtes, sive incubus sus¬
citetur è praecordiis: Advenit enim ple¬
rumque, sumta durioris cibi largiore coe¬
na. Vel alias laborante stomacho: Ideo¬
que id contingit, non quidem cubanti
latere dextero: sed tantum dormienti in
lumbis supino, vel saltem latere sinistro.
Dum scilicet penè est dormitum satis.
Sentiunt namque obscurè, ratiocinantur,
putant se manibus tangere, & oculis vide¬
re: non tamen se movere valent. Sentiun¬
tur enim audiri, & sentiri oppressiones.
Alioqui dormiendo, alii (etiam aegroti)
se movent liberè. Est nempe onustus, ac
oneratus stomachus, ejusque nondum
absoluta concoctio, ideoque contingit si¬
nistro latere cubantibus: quorsum nempe
os stomachi contortum est. Unde inpri¬
mis obvium fit: & stomachum imperare
motui, ac praecipuè in hoc somnum, som¬
nia, simul & motum moderari. Sunt nem¬
pe somnia incubi semper ferè eadem, ut &
movendi impotentia, quamdiu stomachus
sic malè affectus, somno distenditur. (16)[sic] Scho¬
lae enim causas incubi assignant, crassos
vapores medullam spinalem invadentes.
Et quidem invehuntur in vapores, ob mo¬
mentaneam noxae illius solutionem. Nam
si protinus expergefiant somniatores: sta¬
tim quoque cessat incubus. Adeoque ad
lubitum excitantis, vapores illi cessare
deberent. Denique obaudio in plerísque
causis morborum accusatos vapores cras¬
sos: (17) ego hactenus fateor, me nunquam
so solidis annis distillationum vidisse ad¬
huc
Qq