855
302 JUS DUUMVIRATUS.
cesset pro tempore dubium: sufficit, quod
in termino à quo, sit primus motus vitiatae
phantasiae. Respondebunt ocius: causam
humoralem atque occasionalem in liene,
non accusare, proinde fabricam imagina¬
tionum fieri debere extra caput. Sed mox
plurium argumentorum robore id sen¬
sim propalabo. Petrus Bor Christiani, in
annalibus Belgii, refert, anno 1564. (7) Bru¬
xellis suem peperisse sex foetus, quorum
primus (qui generando enim ultimus,
semper primus paritur à brutis) haberet
caput, vultum, brachia, & crura humana, à
collo verò totus corporis truncus suillus
esset. Sus enim mater erat indubia. Id¬
eoque Cor, Splen, & reliqua etiam vege¬
tativae organa, matri similia. Ergo etsi ca¬
put hominis illi esset, solam dumtaxat ha¬
buit animam sensitivam. Est nimirum
monstrum Sodomiticum matri magis si¬
mile, quam patri. Sic ex ove matre, &
patre hirco, prodit agnus, qui praeter la¬
nam, & caudam, caetera ovina habet. Sic
mulus patre asino, & matre iumento.
Sicque equus è tauro & iumento. In cuni¬
culis septem demum, à patre glire, & cu¬
niculo matre, nil praeter caudam, patranti
erat simile. Si ergo monstrum istud suil¬
lam animam habuit: sequitur ergo anima
conditionem non quidem capitis, sed in¬
feriorum membrorum. Ipsaque praeroga¬
tiva animae phantasticae, habitat in Du¬
umviratu, quanquam caput sit pars con¬
ductrix conceptuum formatorum in in¬
ferioribus, sit nimirum in corporis centro,
ac meditullio. (8) Demonstravi enim alibi,
Splenem inspirare fermentum digesti¬
vum stomacho: id est dicere, lienem ve¬
getationis exordium. Potentiam vege¬
tantem autem, esse animae sensitivae, id est,
Duumviratus. Siquidem non est singu¬
lariter anima vegetans: sed est porestas
vitalis, animae aemula. (9) Foetus autem ve¬
getatur ante empsychosim, solo influxus
participationis è matre. Quamdiu ejus vel
ut est pars integralis: sed mox ab anima¬
ctione propria vivit culina. Ideoque sola
est anima sensitiva in brutis. Quae quia est
& in homine, illique est Mens alligata, id¬
circo conceptus animae sunt primi in se¬
de animae, qui fortè etsi depurentur in ca¬
pite, non tamen fontem negant suum. Imo
tametsi in Cerebro recuderentur, non ta¬
men adhoc motuum successione, ab ani¬
ma in caput, opus habent, tanquam pere¬
grinatione. Nam voluntatis, quàm con¬
ceptuum sunt crassiora longè imperia: at¬
tamen concepto vix motus mandato fidi¬
cinis digitus celerrimè illud exsequitur.
(10) Itaque actiones Regiminis, non interru¬
pta luce radiant in obiecta sua. Ideoque
discursus, suis officinis adaequatus, utro¬
bique leges sumit, ac vicissim alias statu¬
it. Laxa alioquin ac confusa sunt Cerebri
phantasmata, si Splenis noxa intercurrat.
Quod patet in suspendio, delirio febrili,
hypochondriacis, rabiosis, Apoplecticis,
epilepticis, etc. Undè sat liquet, Cerebrum
obedire deliro Duumviratui. (11) Veritati
namque maximè est consentaneum, quod
sapientia carnis & sanguinis (quae est ani¬
mae sensitivae) situm suum habeat in visce¬
re omnium maximè sanguineo. Idcirco in
Sacris legitur, animam & vitam esse in
sanguine. Etenim si viscus lienis, ejusque
substantiam attendas, censebis ejus paren¬
chyma esse cruorem noviter grumefa¬
ctum, pelle obductum, tamque multiplici
venarum & arteriarum contextu locuple¬
tatum: ut non sit aliud in toto viscus,
quod in subdecuplo totidem arteriis di¬
ves sit. Cerebrum verò, in tota vix sui
mole, venam aut sanguinem aut parcè
habet. Menynges quidem, sive Cerebri
opercula, suas habent venulas. Ac licet in
sinu Cerebri, vas sit arteriale, transpiran¬
dis spiritibus in corde laboratis aptum:
Cerebri tamen moles ferè tota est exsan¬
guis. Non mirum est ergo, Splenem, sub
hospite exotico, peregrinas formare Ide¬
as, & conceptus alienos. Cuius hospitis
expulsionem dum lien meditatur, fortem
pulsum excitat, prout adacta in digitum
spina, praesentem exosumque hospitem
nunciat.