855
JUS DUUMVIRATUS. 305
larer. Advenit filiola, quę statim ut redolu¬
it noxam, testam abstulit, & nisi supervenis¬
set, suffocatus perieram. Nam statim sen¬
si circa os stomachi minitatam syncopen,
surrexi è museo, dum foras pergerem, ce¬
cidi instar baculi recti, & pro mortuo abla¬
tus sum. Erat enim duplex affectus, unus,
contusi occipitii, qui suffurabatur gustum
& olfactum, auditum autem obtenebra¬
bat. Alter erat syncopticus, è stomacho¬
proritatus. Primis diebus enim rotabat
vertigine caput, quoties in latus aspice¬
rem, multò magis si sursum. Putavi id
mihi è concussione casus, nudo occipite
repentè & ex tota statura in durum lapi¬
dem ad venire. At paulatim certior factus
sum, multísque diebus penes me cuncta
revolvebam. Scivi itaque tandem, quod
vertigo è stomacho prodiret, & ibidem ea¬
dem radice, qua syncope provenerat, ali.
Nam aliquot cibi istam mihi vertiginem
promovebant, & peculiariter circa vespe¬
rum, dum nempe nondum cocti essent,
adeoque idem Incubo contingere, à con¬
coctis propemodum cibis. Memineram
quoque quoties mare transfretassem o¬
lim, etsi rectè valerem, & edacissimus
essem: tamen multos dies postmodum
rotabat, vacillabatque caput, donec
leviculo vomitu abrasissem sordes è sto¬
macho, quibus Idea illa rotans, est im¬
pressa. Comperi enim quod vertigo
comitaretur nedum cibos noxios, sed in¬
super horam fermè absolutae digestionis
quodque assumto cibo, & vino modera¬
to, statim semper mitigaretur vertigo.
Quinimo dudum inde, quantumvis liber
penitus evasissem, nihilominus esu quo
rundam ciborum, recidivam patiebar cir¬
ca vesperum. Experto ergo (ut dici solet)
credidi Roberto, omnem vertiginem ab
inferis scandere, citra vaporem aut fu¬
mum: sed per solum actionis regimen,
caput auscultare stomacho. Et quod am¬
plius est, sub vertigine quae casum mina¬
batur, discursus omnis rotare incipiebat,
qui statim assumtio vino, restituebatur.
Adeoque comprehendi non quidem ci¬
bum in stomacho relictum: sed primarium
syncopes fomitem suscepisse, ab indignio¬
ris cibi labe, nocuam impressionem. Unde
per sulfur Vitrioli quoque immunis fa¬
ctus sum. (20) Alibi rectorem Pylorum cum
suis dignitatibus exposui, quò constet,
stomachum undequaque omnique Angu¬
lo esse sedem animae. Ita tamen quod sic¬
ut os stomachi praeest, atque dominatur
capiti, ac principibus facultatibus: ita &
Pylorus inferioribus imperat. Observa¬
vi namque atrociorem colicam transire
nunc in Paralysim, aliàs verò contractu¬
ram manuum, pedum, brachiorum &
crurum peperisse. Vidi quoque stoma¬
chi dolores, prae dolorum acerbitate,
motum omnem abstulisse, & affectum
Tetano similem causasse, quem rustici
nostrates injaculationem, tanquam à Sa¬
gis suspectam & immissam, (Geschot)
vocarunt: Easque non rara passio Ischi¬
atica comitatur. Quorsum vidi venaese¬
ctiones, solutiva item, enemata, empla¬
stra, unguenta, cauteria, atque simi¬
lia adhibita, & evanido eventu. Cona¬
tus enim obrisi illorum, qui ad posterio¬
ra, sive producta remedium sancirent,
praeterirentque fontes è Pyloro scaturien¬
tes. Observavi namque semina minora ca¬
lida plerumque procellam sedasse. Eo
quod Intestinorum Archeo intimo ac do¬
mestico remedio succurrant, cumque in¬
dignatum pacent. Quocirca lectorem
moneo, advertat Scholarum cespitatio¬
nes, suis Catarrhis, ac pituitae de¬
fluxionibus in sacram inscitiae ancho¬
ram tribuentes. At certò notatu di¬
gna est Historia. Quinquagenarius her¬
niosus, vinculi incuria enterocelem pas¬
sus, quae ad capitis magnitudinem mox
increvit, & induruit mirum in modum.
Tota nocte lacte & stercore vaccino fo¬
menta calida renovabat, ac reponere
tentabant. At frustra. Siquidem uni¬
cum durum tuber, instar ollae conti¬
nuum evaserat, tollebatque spem regredi
posse,
Qq2