855
306 JUS DUUMVIRATUS.
posse, per foramen decuplò minus. Obtu¬
limus ergo haustum vini semel ebullit
cum seminibus contusis (Anisi nempe,
Carni, feniculi & Coriandri ana) & sta¬
tim emollita est durities, & passa est her¬
nia retro impelli. In quo strenuè consi¬
deranda est durities cum tanto tumore.
Quae nempe non vento, nec stercori suam
exsistentiam debebant. Sed durities Pylo¬
ro subest. Ideoque non videbatur corpus
contiguum, ex ductibus Ilei: sed conti¬
nuum unicum videbatur. Dein non cade¬
bat Ileon decumbenti, nec proruebat
spontè in tantam molem: sed eò à vi re¬
giminis potentiore protrudebatur. Deni¬
que non in mulieribus tanto tubere, tan¬
taque duritie prominet. Quapropter Te¬
stis iniuria, Pylorum in furorem concitat.
Totumque ideo remedium in mitigatione
furoris ejus consistit. Vidi autem Magna¬
tes aliquot miserè periisse, abductos spe,
in Medentibus topice, iuxta Galenicas ab¬
surditates, collocata. (21) Porro hinc redeo ad
Duumviratum, in quo sedet anima. Plato
enim statuit Cor sedem animae, tam in ho¬
mine, quam in brutis. Scholae Galenica
verò, omnem intellectum, & amentiam
ideo capiti tribuunt, putantque se confir¬
matas ab Ecclesia, quae caput haptizat,
non Cor. Nec retrospiciunt Scholae, quod
à Corde homicidia & adulteria veniant,
Mecum autem sentit Vulgus, quod pro
initio vitali, sive animae sede, manu osten¬
dit orificium stomachi, quoties premun¬
tur angustiis, tam scilicet corporis vitaeque
anxietatibus, quàm afflictionibus mentali¬
bus. Considero namque in foetu sensitivam
primum occultam, in viscere nutritioni di¬
cato, esseque notionem iuvantium atque
nocentium. In infante demum & puero
sensim distinctiores conceptus formari,
quibus motus obediant. Ideoque cerebrum
suique clientes sensum moventur, ut obe¬
diant conceptibus principiantibus. At non
proin anima recessit à viscere, quod primò
vegetationi praefectum fuit. Tota nempo¬
spiritualitas spectat animam sensitivam.
Caput namque baptisatur, quia sensitiva
brutalis, per organa, ibidem pro spectato¬
re posita, ibidem primam Evam fefellit, ac
mors invasit. Scholae enim ex una parte
irrident vocabula Cardialgiae, & Cardi¬
ogmi, tanquam rustica, aut barbara: sed
dein spectarunt ex altera parte, Syncopen¬
immediatè ab ore stomachi sic manare,
quasi ibidem tota consisteret, inde nimi¬
rum proficisceretur: ibidemque statim
quoque iniectis liquoribus aromaticis re¬
stitueretur, in syncope autem animadver¬
terunt intellectum, sensum, motum, & unà
quoque pulsum concidere: adeoque è
functionibus, quae capiti & Cordi simul
adscribuntur, è stomacho repente scande¬
re: Attamen absque profundiori indagi,
ne, totam vitae, intellectus, & animae cra¬
sim capiti tribuerunt: Non potentes con¬
cipere principia vitae Duumviratui com¬
petere, quanquam per subministra orga¬
na traderentur in exsecutionem. Quasi
principium motus esset in musculis, &
ossibus, quia moventur! (22) Causidicus qui¬
dam acceperat binas drachmas seminis
Hyosciami contusas, loco Anethi, quod
in Colica ipsi praescriptum erat. Confe¬
stim enim inde sic insanivit, quod ne ver¬
bum intelligibile proferret: atque ita in¬
sanus, quod nil stolidius, magisque fatuum
viderim. Sedebat quidem iuxta focum
erectus, sed totus insanus ac demens sto¬
lidus. Per vomitivum itaque infra semi¬
horam convaluit. Frustraque fuissent er¬
rhinni, sternutatoria, & cucuse capiti, ut
& Cordi epithemata. Quinimò quicquid
illius seminis per Seplasiae errorem bibe¬
rat, adhuc erat in stomacho, totumque
mucilagini involutum, mox per vomitum
rejecit, nec quicquam ejus, inde vapore
tenus, ad caput effumare valuit. Erat ta¬
men totus innocens ac vesanus, quod nil
prorsus intelligeret, motrices tamen ca¬
pitis functiones stabant validae. Vnde col¬
legi vires intellectuales in Duumviratu
collidi. Habui autem convivam mecum
in prandio. (23) Lipothymici enim asserunt
se