855
JUS DUUMVIRATUS. 307
se sentire, omni vaporum activitate cele¬
rius, comminatum in praecordiis deliqui¬
um, citraque somnum suspendi omnem
conceptum. Vndè quilibet non pertinax
clarè cernet primordiales conceptus ani¬
mae formari in praecordiis, iísque adem¬
tis, statim quoque intercidere intellectio¬
nis lumen. Sic quoque meticulosus, subi¬
to in terrore, sentit in ore stomachi pavo¬
ris indicium, si repentè magnus aliquis, ex
improviso (puta bombardae ictum pro¬
pinquum) fragor excitus sit, qui omnem
discursus actionem praecedit, & praecidit.
(24) Itaque si verum sit Scholarum axioma,
quod ex laesione actionum enotescat pars
laesa, reperiaturque tam amentiae, quam
syncopes, ac defectus cujusque sedes sub
diaphragmate. Sunt nempe amentes pro¬
inde famis & sitis tolerantissimi. (25) Vidi
enim anno 1615. Alosti, puellam noven¬
nem, sat petulantem, filiolam villici Xeno¬
dochii, quae iam à triennio nil prorsus co¬
mederat, nisi quod fortè per octiduum,
aut amplius biberet quatuor circiter co¬
chlearia aquae purae. Etenim à Tonitru,
primum insigniter terrefacta, edere cessa¬
verat. Est namque extra controversiam,
quin terror, tristia, etc. primario praecor¬
dia afficiant, tollantque confestim omnem
esuriem. (26) Reflectunt se nimirum in stoma¬
chum sensibiliter, nec possunt proin ad
caput referri, eò quod nulla ejusmodi
perturbationum sentiatur caput petere,
neque Cor: nisi os stomachi pro Corde
sumatur. Nec est etiam verosimile, quod
si caput primitus apprehenderet, ac senti¬
ret tristia, & repentinos parores, eos in
stomachum statim dimitteret, & non po¬
tius ad nervos quibus intimius praeest.
Praeter absurdum, crudele enim esset, non
subiectam sibi partem torquere, & subie¬
ctam sospitem relinquere. Spectatur
nempe major authoritas stomachi in ca¬
put, quam capitis in stomachum: quod
iam multis superius demonstravi. Siqui¬
dem sopor, somnus, vigilia, deliria, &
quaecunque symptomata, capiti solent tri¬
bui, remediis stomachicis, non autem ce¬
phalicis mitigantur, abolentur. Hinc enim
adagium: "O caput helleboro dignum." Etenim
quanquam non desint multiplicia vomiti¬
va: attamen helleboro tribuitur vis pecu¬
liaris pro amente cerebro. Non quidem
quod qualitas toxica, atque nocua ad ca¬
put pertingat; Siquidem praesente helle¬
boro intra stomachum, illoque dein re¬
iecto, contracturae superveniunt, quales
è torminibus supra notavi. Sublevat ergo
Amentias eò quod Helleborus niger, prae¬
caeteris vomitivis, vulgò cognitis, veteres
praecordiorum febres, atque lienem exo¬
neret. Nam per arterias, aut vapores, nil
caput ferire, iam supra ex pleno multis¬
que est demonstratum. Praefati ergo mor¬
bi, eorumque remedia, Duumviratum
aspiciunt, nec Cerebrum afficiunt, nisi per
regimen, sive per deuteropathiam. (27) Stu¬
dentes enim inordinatè intrò sentiunt sa¬
tietatem, compositam ex vertigine, &
anxietate cum suspiriis, & manu os sto¬
machi demonstrant. Inde verò dolores
capitis accusant. Quod si demum perse¬
verando instent, percipiunt circa os sto¬
machi, lipopsychin quandam, ac dein ima¬
ginationem sibi inverti. Ideoque nisi
promtè à studendo desistant, tota vita
amentiam per intervalla recurrentem ser¬
vant. Itaque ubi noxa sentitur, ibidem
labes intellectus est, & anima principali¬
ter residet. (28) Scholae econtra, contendunt
Splenem atrae bilis cloacam, eamque se in
stomachum exonerare suis stercoribus.
Quodque fermentum digestionis in sto¬
machum inspiratum voco: id Academiae
excrementum perniciosi humoris volunt,
adeoque stomachi digestionem, ab ejus¬
certò scivi, non esse atram bilem in natu¬
ra, facile fuit mihi, tam ab humoribus,
quàm usu partium à Galeno traditum,
recedere, & atrabiliarias Scholas dese¬
rere. Per axioma illorum concludens:
(29) Si amentiae causa sit in Splene: ergo
eidem loco, debetur hospitium indiciosi
intel¬
Qq 3