310
JUS
DUUMVIRATUS.
suspendunt
lienem
ab
operosa
phanta¬
smatum
seriorum
exercitatione,
in
Cere¬
brum
praeter
memoriae
capsulam
dimissa,
vi
lucis
regiminis
animati.
Enimverò
Deus
ultimum
creationis
apicem
forma¬
vit,
non
è
pelle,
sanguine,
aut
axungia
vi¬
ri:
at
è
costa
circa
lienem.
(41)
Vas
quoque
Parastaton
sinistro
latere
non
derivatur
in
testem
virilem,
pro
ut
dextero.
Vnum
si¬
quidem
sumitur
è
vena
emulgente,
ante
renes,
alterum
verò
ex
ipsius
venae
carae
trunco.
Non
quidem
(ut
deceptu
alio¬
qui
censuit
Galenus)
ad
titillationem
se¬
minis
è
sale
lotii
mendicandam,
sed
ut
vas
renis
semini
geniale
esset.
Quis
enim
dubitat,
quin
sal
lotii,
sive
excrementi,
non
tollat
omnem
seminis
secundita¬
tem.
Potissimum
si
setae
equinae
frustu¬
lum,
utut
exiguum,
intra
testam
ovi
in¬
trusum,
spem
pulli
extinguat?
Totus
ex¬
crementitius
&
ignarus
Galenus,
qui
no¬
stri
primordia
titillatione
indigere
puta¬
vit,
ab
excrementis
ultimumque
comple¬
mentum
fertilitatis
mendicavit.
Para¬
doxon
itaque
hujus
ignorantiae
intuitu,
superaddam:
(42)
Scholae
Venerem,
ac
salaci¬
tatem
renibus
nuncupant,
subscribitque
Paracelsus,
&
tota
Antiquitas.
Quos
om¬
nes
me
tacente
convincunt
erroris
statim
ipsi
pisces,
&
volucres.
Carent
enim
re¬
nibus.
&
urina
volsucres,
suntque
aves
sa¬
lacissimae:
ego
saltem
credo,
Venerem
es¬
se
animae
sensitivae
officium,
adeoque
in
parte,
qua
primi
motus,
etiam
dormien¬
tibus
nobis,
fiunt,
collocandam.
In
nullo
quippe
natura
plus
solicita
fuit,
quam
in
sexuum
discrimine.
Adeoque
ab
initio
adumbrationis
foetus,
confestim
occupa¬
tur
in
organis
Veneris.
Adeoque
&
hoc
fortè
voluere
Veteres,
dum
Saturno
sple¬
nem,
Deastrorum
primo,
primam
ascri¬
psere
paternitatem.
Imò
proin
faunos,
&
Satyras
(genus
salacissimum
atque
scur¬
rile)
figura
Saturni
depinxere.
Semper
enim
horrui,
velut
turpe,
in
rene,
lotii
cloaca,
Venerem
statuisse,
Astrum
post
Solem
maximum.
Profecto
aves
hac
in
parte
longè
essent
nobis
nobiliores.
Pol¬
lutiones
etiam
non
contingunt
inter
vigi¬
landum:
quia
somnus
est
effectus
splenis,
huicque
à
deliciis.
Alioqui
ecquid
renibus
cum
somno
commune
intercedit?
An
non
frequentius.
vigilando,
quam
dormiendo
meiitur?
Quatenus
(iuxta
Scholas)
som¬
nus
suspendit
quasvis
excretiones,
exce¬
pta
sudoris,
&
inutilis
seminis?
Certe
vigi¬
li
spontanea
alioqui
pollutio
pronior,
quam
dormienti
esset.
Profluit
autem
ejusmodi
excretio,
cum
lasciviae
somno,
ut
pandat,
somni,
somniorum,
&
pollu¬
tionis
idem
esse
organum,
ut
sunt
unius
animae
opificia.
Etenim
ut
sanguificatio
incipit
in
venis
Mesenterii,
tanquam
ie¬
coris
stomacho:
sic
spermatis
coctio
fit
in
testibus
à
splene.
Memini
namque
cal¬
culosos
utroque
rene:
attamen
salaces.
Absurdum
esset
autem,
sanam
&
petul¬
cam
potestatem,
constare
sub
morbo
sui
radicalis
organi.
Non
enim
iecore
malè
affecto,
proba
emergit
sanguificatio,
nec
oculo
arenis
consito,
apta
est
visio.
Nec
credam
unquam,
renes
lotio
continuo
madentes,
&
expulsioni
excrementi
occu¬
patos,
&
nunquam
feriantes,
luxuriae
in¬
tentos.
Visum
est
igitur
dogma
excre¬
mentosum,
speciei
propagandae
motus,
citationes
vitalium
facultatum,
&
Mentis
characterem,
cudi
in
stabulo
sordium
per¬
egrinorum.
(43)
Primi
enim
Veneris
motus,
sentiuntur
manifestè
circa
os
stomachi,
non
secus
atque
salacitatis
serae
poeniten¬
tiae.
Nam
si
mors
introiverit
per
primos
motus:
consonum
est,
&
vitam
caducam,
degenerem,
isthac
radicitus
initium
duce¬
re
debuisse.
(44)
Nam
in
corporis
trunco,
Ori¬
ficium
stomachi,
centri
locum
obtinet:
undè
radii
tam
sursum,
quam
deorsum
commodissimè
sparguntur.
Quod
autem
Abraham
Messiam
in
lumbis
gessisse
scri¬
batur.
(45)
Id
ineptè
à
splene,
ad
renes
abdu¬
ctum,
à
viscere
inquam
maximè
vitali,
ad
officinam,
&
cribrum
excrementosum.
Notavi
quoque
plurimos,
qui
à
quartana,
splenem
malè
affectum
retinuerant,
in
sa¬
laci¬