855
322 SCABIES ET ULCERA
pituitam; sed salsam abundantem: salis
autem temperiem, esse calidam & sic
cam. Cui ego. An ergo urinae sal,
jecoris vitio, abundanteque igne fieret:
juscula autem carnium non salsarum, sa¬
lem minime induerent, etsi calore bul¬
lirent? Respondit senior. Haec in Scho¬
lis mihi proponenda, non autem practi¬
cis, quibus horas in lucrum familia de
stinarat. (5) Rogavit autem statim, quos mi¬
hi Authores consuluissem? quidve faci¬
endum didicissem? Dixi ad hepatis, at¬
que cruoris refrigerium, venam inci¬
dendam brachii dexteri subter Cęphali¬
cam: dein per apozemata refrigeran¬
tia, bilis torridae respectu, progredien¬
dum: ita tamen, quod incidentia, & ex¬
tenuantia temperata essent miscenda,
propter salsedinem pituitae. Ostendi ex
Rondeletio, Apozema, quod fortè 50
ingredientia contineret, in amborum fi¬
nium ditissimam spem faciens. Et dum
nescirent, in lectionibus assiduum, at¬
que impigrum omnium notatorem: vo¬
luerunt, ut ipsus mihi cuncta describe¬
rem. Itaque post cruoris emissionem sat
opulentam, in vere Adolescentiae & sa¬
nitatis alioqui saturitate factam, sum¬
si triduò praefatum apozema, cui quar¬
to, quintoque mane, indidi Rhabarba¬
ri, atque Agarici, quantum satis: ut vi¬
delicet natura inciperet obedire vocan¬
ti pharmaco, ipsique peccantes ambo
humores redderentur sequaces. Lauda¬
runt universa, ac potissimum, quod di¬
scendi & parendi avidus essem. Vespero
autem quintae diei proferebam Catapo¬
tia de fumaria, eo quod Cordus (qui Co¬
drus mihi fuit postmodum) utrique hu¬
mori peccanti conducere scribat (non¬
dum enim tum noveram ficto nomine pil¬
lulas aegris imponere: quasi propter fu¬
mariam & non virulentorum solven¬
tium feritatem, sedes movere) Sexto er¬
go die, habui quindecim ad minimum se¬
cessus. Laudabant interim providentiam
meam, qua corpus adeo fluidum praepa¬
rassem. Mox à biduo inde, quod Sca¬
bies nequicquam ferocitatis deposuisset,
idem pharmacum assumo, cum insigni
stomachi aversione; parque successit se¬
cessus. Dicebant aetatem 18 annorum
floridam, bili generandae pronam. Cum¬
que cernerent, nil quicquam ob id pruri¬
ginis & pustularum minui: pòst biduum
tertiò sumendum purgans decreverunt.
Tum enim, sub vesperum, iam venae mi¬
hi exhaustae erant, genae conciderant,
vox rauca, totus corporis habitus conci¬
dens tabuerat; descensus quoque è cu¬
biculo, atque gressus, erant difficiles,
quia genua me vix sustinebant. Haec
sano mihi, à contactu scabiosae manus,
contigerant. Primis enim vicibus, cum
tam amplas sordes, tamque putidas ad¬
verterem, gavisus sum: (6) Sed sero nimis
consideravi, me ante pharmaca bene va¬
luisse visceribus: nunc autem deiecta
appetentia, & digestione, multam com¬
parasse maciem: mansisse Scabiem ve¬
rò sospitem cum voce acuta & rauca.
Denique ut cernerem quantum bilis
quantumque pituitae ejicerem, minxe¬
ram in matula: & comperi, per as¬
sumtum solutivum, ternis vicibus duas
penè situlas, putidae atque cadaverosae
bilis ejecisse, ramentis muccosis con¬
spersae eiectas: quae Medentes assere¬
bant esse illam pituitam salsam. Atque
interim dum toto corpore ferè, potissi¬
mum in cruribus, purulentas, amplas¬
que pustulas alerem: Interrogabam, an
pus non designaret. cruorem in reatu es¬
se, non minus quàm bilem, & pituitam.
Dixere, cum iam mihi vires flaccesce¬
rent, silere se de iterata venae sectione,
alioquin opportuna, in puris perstite ab¬
undantia. Ego autem considerabam poe¬
nitens, quod antea rectè valerem, ex¬
cepto contagio pellis, aliunde hausto,
quodque ex nihilo, non fieret aliquid:
nec aliquid corporeum, locaretur nisi
in loco: tardè ergo inquisivi, undè
tanta mihi bilis copia profluxisset? &
ubi¬