855
SCABIES ET ULCERA SCHOLARUM. 321
(1) Hactenus ostendi causas mor¬
borum, à Galeno & sequaci¬
bus traditas, erroneas atque
fallaces esse: deceret modò,
transire ad doctrinam mor¬
borum veram, licet hucusque ignotam,
nisi quaedam me detinerent, atque aliò
diverterent, quae praemittenda jure viden¬
tur. Postquam enim de morborum Regi¬
na Peste, edito codice tractaverim, & si¬
mul de Lithiasi, tanquam monstro, tam in
nobis, quàm in matulis extra nos genito,
sub prelo locutus essem: atque ibidem
occasionaliter de Lepra, Apoplexia, Pa¬
talysi, Sopore, Spasmo, atque cognatis
morbis obiter egissem; nil verò penitus
de cutaneis defectibus: operae pretium
aestimavi, priusquam de morborum essen¬
tia, tam in genere, quam in specie, ex pro¬
fesso hunc meum laborem absolvam, quae¬
dam particularia praemittere, quae fores,
ad introitum cognitionis morborum, pan¬
dere putavi. Atque inprimis morbos pel¬
lis, velut magis obvios attingam. (2) Quam¬
obrem libro de febribus, recitavi quidem
poenitentiae meae principia, quibus à Me¬
thodo atque doctrina Scholarum rece¬
dere sum coactus, ut ostendam axioma¬
tum futilitates, quibus Mundus fallitur,
tam à potu purgantium, quàm aestimatio
ne morbos fieri, atque liberari, per eje¬
ctionem liquorum, quos Scholae persua¬
dent esse nostri constitutivos, & errantes
in debita sui quantitate & qualitate. Id
circo eadem resipiscentiae meae primordia
huc referre, atque repetere, non piguit:
Adolescens cuidam domicellae valedi¬
cturus, chirothecam, atque manum ali
quantisper detinui, occulta siccaque Sca¬
bic laborantem. Ego verò inde, non qui
dem siccam, at saniosam scabiem mox
contraxi, solo nimirum sobrioque atta¬
ctu. Ac dein observavi pluries, mantilia
scabiosorum psoras; & tineosorum pi¬
leos, tineas peperisse: ut & leproso¬
rum, atque venereorum contagia, partici¬
pato fermento, propagata. Idque sonat
Proverbium in Incorrigibiles relatum:
(3) Quod scilicet, unica avicula totum gre¬
gem sua Scabie infectet. Etenim ejusmo¬
di vitia, virulento fomite transplantata,
absque distinctione tamen, censentur à
Scholis, in reatu Iecinoris, deque ejus¬
dem intempestivo calore excitata. Qua¬
si unius ovinae pellis contagium, hepata
caeterarum ovium distemperet. Prose¬
ctò haec unica consideratio, primum lu¬
cis adeptae mihi fuit exordium. Unde ni¬
mirum maximae Scholarum apud me Sca¬
bies fuit manifestata, meque aliò com¬
pulerunt, postquam cernerem remedia
Scholarum vana esse, futilesque earun¬
dem maximas. Equidem accersivi duos
medicos nostrae urbis celebriores, gau¬
dens propemodum, quod in me iam re¬
scire possem, an studia respondeant pra¬
xi. Medentes autem visa Scabie, puru¬
lenta, illico censuerunt, in me abundare
bilem adustam, cum phlegmate salso;
adeoque sanguificationem in Jecore dis¬
temperatam esse. Gaudebam statim, quod
quae mihi cecinissent Authores, confir¬
marentur ab expertissimis Dominis;
Utpote qui in mathesi didiceram, cuncta
theoremata esse longè verissima, crede¬
bam id pariter medendi regulis, sive a¬
xiomatibus commune, atque insepara¬
bile: putans quod essent, id quod esse
deberent, & spondebant. At statim pro
avita mihi curiositate interrogabam:
quaenam ista esset intemperies sccoris,
quae uno & eodem actu, bilem flavam iu¬
sto iniquius accenderet, simulque plus
justo pituitae progigneret: (4) cum ejusdem
radicis, ejusdemve sanguificationis a¬
ctus, non. posset esse eodem tempore &
viscere, generatio bifurcata, atque ad¬
eo dispar, quae scilicet igneam bilem,
simulque frigidam aqueam pituitam, ab¬
undanter ederet? Haesitarunt expertissi¬
mi domini, & arcatis ciliis stupentes, se¬
se sunt dudum intuiti, ac tandem illo¬
rum junior respondit, eandem igniti se¬
coris intemperiem ideo non dare veram
pitui¬
Ss 2