855
338 IGNOTA ACTIO
Applicationem autem illius materiae, ad
vitam, ut nempe morbifica occasionalis
excitaret morbificam agentem: & imme¬
diatam adeoque totam hujus historiae
mentionem, non minus quam considera¬
tionem, incautae transtulerunt. Pariter
quoque posthabuerunt ideo, modum fi¬
endi morbi, deferendaeque activitatis vi¬
rulentae, ad obiectum vitale. Quia videli¬
cet sentinam, unde venena illa deduce¬
rentur, ignorarunt penitùs, & tanquam
rem prorsus inauditam, praeterierunt.
Quia neglexerant actionem propriam re¬
giminis oeconomiae humanae. Citra quàm
tamen cognitionem, nil planè eorum,
quae intus in nobis obveniunt, sciri po¬
test. Sola enim actio agentis in patiens,
fuit cognita in Scholis, quam scilicet vo¬
luerunt circumventione quadam, cum lu¬
cta & reactione patientis, cumque debi¬
litatione, & repassione agentis, fieri. (29) Sed
est actio quaedam à priore, longè diversa
cujus nunquam meminere Anteriores,
quam voco actionem regiminis. Quae sci¬
licet, non solum fit sine reactionis suspi¬
cione: sed etiam absque contactu corpo¬
reo, habetque ideo suppositum distans, at¬
que sepositum. Magnetica & sympatheti¬
ca dicitur, à modernis Scholis derisa, ubi
inter obiecta loco distantia consistit: sed
ubi in nostro circumscribitur corpore, ad
differentiam magnetismi, actionem meri¬
regiminis dico. In qua, Agens disponit
de proprio patiente, sive obiecto sua
sphaerae, tanquam de cliente iuris haeredi¬
tarii, juxta innatam sibi legum ordinatio
nem, ex symbolo subiectam. Agens ni¬
mirum tutor hic, & patiens, minorennis
esto. Estque consimilis in universo actio
astrorum, tam in se invicem, quam in sub¬
lunaria. Quae cum citra controversiam ibi
sit influentialis, in sublunaribus tamen
fuit suspecta immeritò, adeóque hacte¬
nus ieiuna, & neglecta. (30) Non est autem
actio, quam per consensum partium, sive
per conspirationem officiorum, atque ne¬
cessitatum, agnovere Scholae; praesens
nostra actio regiminis. Siquidem regi¬
men, non petit consensum. Est ergo in¬
primis nomen fallax, & ideo vel larvam
continet, vel praeter imposturam, fabu¬
lam, id est, nihil continet. Nam in reipsa,
volunt hunc consensum excitari, peti, &
retorqueri, per fumos, canales, ductus, vel
fibras: quae ut in natura non sunt, nec re¬
quiruntur; ita quoque cum actione re¬
giminis, nil habent commune. (31) Scholae
enim nusquam admittunt agentis actio¬
nem, nisi medio, velut catena, patienti
applicetur continuato canali. Negant in¬
quam continuationem virtutis, per iden¬
titatem medii, distentam, nisi quodam tu¬
bo, ad proprium obiectum patiens defe¬
ratur. Ac praecipuè in corpore humano,
absque viarum communicatione nil fieri
decernunt. Haecque fuit illis revulsionum,
ac derivationum continuata, ridicula ta¬
men necessitas. (32) In corpore humano equi¬
dem, hac inductione, exculta est Anato¬
me, quasi morborum omnium indicatrix
indubia, & sanatrix. Hactenus namque in
ea, tantopere est insudatum, ut verum
Medicum (Galeni sui oblitae Scholae me¬
tiantur, qui in cadaverum sordibus pluri¬
mum digitaverit, quique ea, quae ab An¬
terioribus hac in parte, in superstitionem
usque evulgata exstant, propria compere¬
rit novacula. Tantaeque curiositatis super¬
fluae error, ac insanae doctrinae fastus, ab
ignorantia Scholarum laudatus, per verti¬
ginis spiritus, & scotomiae Authorem, in¬
troductus censendus est. Quippe cui gra¬
tum est, quocunque titulo, tempus infru¬
giferè perdamus. (33) Sufficiebat namque pro
Anatome, situm, colligationem & usus
partium novisse: non autem tota vita ca¬
daverum lanienam, ad minimae venae du¬
ctus inveniendos, exercuisse. Siquidem
ad inanem, & sordidam iactantiam spe¬
ctant, in qua pretiosissimum vitae sta¬
dium infrugiferè consumitur. (34) Nam reve¬
ra cognitio, & philosophica praeparatio
simplicium, totam totius hominis vitam
propemodum sibi requirunt. Enimverò
cum