855
REGIMINIS 337
rale agat, & recipiatur, per modum sui re¬
pientis obiecti. Actio ergo primaria ignis,
est producere in obiecto suo ignem sibi
similem. In quo, quaedam conflagrant sub¬
ignis intentione: Alia verò perstant, ex¬
spectantque ultimum ignis intentum. Ad
eo ut si quaedam non sint cremabilia; sal¬
tem ignis agit in illa, quantum potest, ut
reddat ignita. Similiter & lumen nil pa¬
titur quicquam, etsi à Sole eminus, unico
instanti, vibret terram, vel, etsi non trans¬
mittatur, per medium opacum impedi¬
ens. Nil equidem lumen patitur à cor¬
pore opaco, sive transiverit illud, sive
non. Semper enim suum intentum asse¬
quitur, quod est illuminare, sive impedi¬
mentum interim intercurrerit, sive non.
Resistentia enim, sive renitentia obie¬
ctorum impedimentorum, non se ha¬
bent per modum reactionis, (quippe
agentia nil repatiuntur) sed merae sunt
incapacitatis. Itaque sive fixa illuminen¬
tur tantum ab igne, & penetrentur à lu¬
mine, sive non, est illis agentibus pla¬
nè indifferens, & per accidens. Perin¬
de enim haec se habent, ut fermentum
farinae, respectu pulveris vitri. Nil nam¬
que fermentum patitur, tametsi incapa¬
citas vitri obstet, quo minus fermen¬
tum agat. Nam saltem nulla est reactio,
ubi nulla est actio. Haec super negati¬
vum reactionis, luctae, odii, bellique, in¬
ter agens & patiens: qualem nimirum
solam actionem Scholae agnoverunt. Ad¬
dam & alia nova. (25) Dixi libro de febri¬
bus, excrementum venenosum in febri¬
bus, praecordiis includi, producens so¬
pores, deliria, etc. ergo virus anody¬
num est, & amens. In caducis pariter
esse venenum insensitivum, & Amens,
pro spatio affligens, in praecordiis sta¬
bulatum. In amentiis hypochondriacis,
venenum furiosum, vel cum joco deli¬
rans. In vertigine, virus rotans. In Apo¬
plexia, tollens sensum & motum. (26) In syn¬
cope tandem venenum anodynum, di¬
spersivum spirituum. Hincque tollens sta¬
tim sensum & motum. At cum Scholae
se non supra rus extendant, cogitarunt
horum morborum materias occasiona¬
les esse materiam morborum ex qua, il¬
lamque deferri per venas & arterias, in¬
ferne sursum ad cerebrum. Quod tamen
alibi refutavi, ad expositionem Aphori¬
smi: "Si in continua febri, post flavas urinas, con¬
festim aquosae supervenerint, futura designant
deliria; ob raptam" (ut velut Galenus) "bi¬
lem in cerebrum." Alibi verò Scholae, dum
notarent ab hesterna crapula, mane verti¬
gines obortas, maluerunt per anonymos
tubos, & gulam, recta è stomacho, in cere¬
brum deferri morborum materiam, spe¬
cie vaporum. Adeoque atram bilem, ju¬
xta Hippocratem, deferri, nunc in corpus
cerebri, & parere Epilepsiam: aliàs verò
in animam ipsam, & tunc facere passio¬
nem Amentiae hypochondriacae. Idque
per incertos ductus, ductores, & ad incer¬
tos scopos, sive obiecta. (27) At cum unicus
humor melancholicus tantis malis im¬
par esset, haesitatum deinceps fuit in Scho¬
lis (non quidem, in stabilito humorum
iam antiquitus quaternario) in humo¬
rum malitia, adhuc non explorata: sed in¬
discreta. Etenim ne viarum angustiis, &
identitatibus, tantae varietati non satis¬
facientibus, premerentur, ad fumos & va¬
pores confugerunt, ut unius atrae bilis
varii fumi in sinus cerebri penetrarent,
variasque atrocitates moverent. Tutoque
credulis tyronibus has praetexerunt nae¬
nias: securi, nunquam ad designationem,
& conspectum fumorum istorum, se com¬
pulsum iri. Interim commiseratione di¬
gnae Scholae, in tanta hactenus verita¬
tis indagandae ignavia, ad tam miseras
angustias compulsae: at sanè commi¬
seratione aegri digniores, qui tales au¬
xiliatores, magno aere conductos, in vi¬
tae suae perniciem passi sunt. Quia ta¬
les patientes, talibus agentibus inferio¬
res & miseriores sunto. (28) Neglexerunt ita¬
que Scholae, materiam tam diversorum
venenorum, capiti, & vitae insidiantium,
Appli¬
Vu 2