855
336 IGNOTA ACTIO
nuitur agendo: quin potius confirmatur,
ut & magnes alloquio ferri confortatur.
In signum liquidum, quod Agens nequic¬
quam à reactione patiatur, in actionibus
seminalibus, aut radialibus, & per conse¬
quens nec patiens proinde reagat. Peria¬
pta itaque, sive amuleta Blas habent; quo
sibi parere obiecta cogunt, coelorum in¬
star, aguntque in suum duntaxat, & non in
alienum viciniusque obiectum. Citraque
omne corporale effluvium, motum, pas¬
sionem, aut debilitationem, sua depro¬
munt merita. Scio quidem haec Scholas
non ferre: sed referre hos effectus, in va¬
pores ab utero, vel minimo pedis digito
elatos. (20) utpote qui feculentae Minervae
luto sese demersere. Sed si virgo hysteri¬
ca perfectè omnia cernat, saltem uno late¬
re, vel altera tantum medietate, acumque
quam premit digitis, tantum dimidiam
cernat, utut volvat oculos, & caput. Plures
(inquam) in turbam collectos videat, sed
tantum ad zonam usque vel semilateres.
An forte tum erunt vapores dimidiati,
integra apparente nihilominus pupilla:
Multa, inquam, hi vapores simul permit¬
tant cernere, atque discernere: singula
autem altera tantum medietate sui? (21) At
neglectum fuit in Scholis incorporale
Blas regiminis, agens citra effluvium cor¬
porale, prout Luna mare tumefacit. In
suffocatione enim uterina, queruntur
quamdiu loquelae sunt compotes, tensio¬
nis intercostalium, strictamque costis zo¬
nam cinctam arbitrantur, vel baculum ab
inferis, ad guttur exporrectum, etc. (22) Atten¬
dite quaeso mecum Scholae, duplicem in
nobis vim motivam, & ab trito vestro hoc
axiomate declinate. Quod nimirum "ejus¬
dem sit potestatis actio laesa, qua sana exercetur."
Siquidem in nobis est. Blas voluntarium,
& ipsum Blas partium (ut alibi de con¬
vulsionibus) notate saltem hoc loco. Si
motus voluntarius sit naturalis, volunta¬
tem quoque nil pati à musculis à se mo¬
tis, imò nec à musculis moveri recusanti¬
bus. Nec demum proin sit lassatio facul¬
tatis: at solius corporis, sive organorum,
Denique quod musculis per Blas impor¬
tunum partium motis, non sit lassatio par¬
tium, licet dolor sit intensus, lassatio¬
nemque sui non sentiant: eo quod mo¬
tus convulsivi, à Blas partium exciti, fi¬
ant à facultate dementantè, & hactenus
vix sentiantur. (23) Nec etiam arguit, quod
humiditas in ligno, vel interpositio car¬
bonis, inter flammam, & intrinseci ligni
resinam, retardent ignis actionem, ne
lignum sui voracitate celerius. absumat.
(24) Siquidem impedimenta non agunt pro¬
priè, ut nec reagunt: sed purè, ac simpli¬
citer patiuntur. Determinant quidem ali¬
quatenus ipsam ignis actionem, vel ean¬
dem secludunt, tanquam interstitia in ca¬
pacia, & nihil amplius. Igni nempe pro¬
prium & geniale est, aquam, & leviora dif¬
flabilia, primum in vapores absumere,
antequam oleosa cremando accendat.
Tandem, post oleosa, pingue quod in
carbone fixius remansit, consumere. Nec
enim aqua reagit contra ignem, aut pa¬
titur ignis. Nam sive aqua sit in ligno, si¬
ve non, semper ignis univocè, & pro in¬
stituto suae naturae, agit liberè, & per mo¬
dum, quo praefatùm axioma falsitatis con¬
vincit: Aurum quoque, Talcum, mar¬
mor, etc. non reagunt in ignem, quan¬
quam non absumantur ab igne. Obstat
nempe horum manifesta incapacitas, pro¬
pter quam ignis non agit in illa per ordi¬
nariam conflagrationem. Siquidem ignis
intendit illa corpora in se opaca illumi¬
nare, sic ut fiant quodammodo pellucida,
quod tandem in candescendo consequi¬
tur. Nititur quippe ignis sua forma, cuncta
penetrare. Quod dum inflammabilia non
sustinent, absque sui ruina: ideo creman¬
do inflammantur, consumtaque recedunt.
Nec etiam praetendit ignis, lapides & me¬
talla illustrare in momento, iuxta alioqui
praefatum axioma: sed ignis in sua agendi
natura se accommodat, iuxta determina¬
tionem cujusque obiecti. Adeoque perpetuò
verùm est, quod unumquodque agens natu¬
rale