855
REGIMINIS. 341
non rarò, unicum in pede, guttureve, ten¬
dinem stringit uterus, vel gulam totam
planè comprimit, tanquam si morbus to¬
picus esset: cum interim nulla exhala¬
tio ad istum nervum, vel locum mitta¬
tur, dirigatur, vel recipiatur. Solo enim
aspectu pulmonem contrahit, ut anhe¬
litu in totum privet. Nugae sunt, quae de
vapore nocuo huc feruntur. Quippè qui
propinquius intestina, stomachum, &
diaphragma convelleret, quam ad pul¬
monem solum perveniret. Alibi quo¬
que guttur, ad menti altitudinem sur¬
git, siditque iterum, nec est vaporum
ista merces. Sed dominium, regimen,
adspectus, influxusque, & praeceptum
nteri, sic habet. Partem enim, quam
vult afficit, & totum quandoque peri¬
mit: quia subest. Quamdiu enim à per¬
turbationibus animae non quatitur, re¬
cto stat pede, imò dormitat uterus: At
semel à perturbationibus impetitus, de
caetero suas parit exundationes per to¬
tum corpus, & subinde in mortem du¬
rabiles. (44) Quoniam si uterus, sua mo¬
narchia, totam mulierem à viro distin¬
guat, sitque illius distinctionis promi¬
scuus parens, non mirum quoque, eo¬
dem regimine omnes, etiam remotis¬
simas partes, non secus atque propin¬
quas, exagitare, ubi volet potest. (45) Cer¬
tumque est penitùs scrutanti, operatio¬
nes animae sensitivae, consimilis ordinis,
& progressuum in operando, ut si uterus
spiritali regimine feriat sanitatem, pari
privilegio, hoc esse indultum animae,
agendo in uterum. Nam si praegnans, ci¬
tata desiderio (ut alibi repetii) cerasum
aspiciat, frontemque sibi attigerit: foetus
confestim cerasum suscipit. Non qui¬
dem nudam cerasi maculam: sed cera¬
sum, quod viridescit, albescit, flavescit, &
rutilo colore rubescit quotannis, unà
cum fructibus arboreis. Imò quod longè
est mirabilius. Quod enim in Brabantia
foetui accidit, id longè praecocius cidem
in Hispania accidit, ubi scilicet cerasa ci¬
tius proveniunt. Ergò cogitatio petit re¬
cta via foetum: non sanè per fibrarum, aut
rectorum radiorum dicectiones, ductum¬
que pronitatis, proclivitatis, ut neque per
consensum cerebri & uteri: sed sola re¬
ciproca actione regiminis. Caeterum si
non adest foetus, non proindè cessant
Ideae imaginationis depingi in parieti¬
bus uteri. Quae cum sint utero exoti¬
cae, is facilè surit, impatiens exoticarum
tabularum. Est ergo via pervia, ab ani¬
ma sensitiva, in uterum, & vicissim. Quod
Hippocrates primus annotavit. Nempe¬
totum corpus exspirabile, & conspirabile
esse. Vndè fit, quod uterina quaedam sym¬
ptomata, ab incantamentis vix discernan¬
tur. Sic namque pulmonis tunicam tàm ar¬
ctè stringit, ut nil aeris prorsus transmit¬
tat in thoracem. Nulla hic vaporis com¬
municatio, via, accessus, scopus, aut mo¬
dus, multoque minus Catarrhis hac parte
est affinitas, cum absque materiali afflu¬
xu, vel effluxu, incipiat, & terminetur. (46) So¬
la est igitur actio regiminis, qua furens u¬
terus cuncta exagitat. Non autem colli¬
gatio, vicinitas, pronitas, aut consensus;
sed potestatis monarchalis superioritas,
& partium dependentia vitalis, spectanda
sunt. Agunt enim partes rectrices, pote¬
state absoluta, non locorum vicinitati aut
supinitatibus obligata, quolibet corporis
situ, aequè truculenter. Et quod longè an¬
gustius est, absque mediorum inquinatio¬
ne, ad terminum, sive scopum, illibata per¬
tingit vis rectrix. Vivit saepè uterus, tumul¬
tuaturque à morte muliebri, quam intulit.
Adeoque Monarchia singulari potitur,
quam dualitas explicat; nec corpori obe¬
dit, cui tum leges praescribit. Neque enim
aliàs, quàm a perturbationibus animae,
violenter succutitur. Quocircà pręter sen¬
sationes odoratus, gustus & tactus singu¬
lares, pollet & quodam brutali intellectu,
unde furit, fremitque, si cuncta suis non
responderint arbitriis. Furit, inquam, sur¬
sum, deorsum, ante, post, vel ad latera se
torquendo, indicibili doloris cruciatu.
Quam¬