855
342 IGNOTA ACTIO
Quamdiu autem is furor suo coërcetur
hospitio, dolores locales quidem excitat.
Partes enim quas eminus arripit, vel aspi¬
cit, velut crampo stringit & strangulat,
non aliàs quàm furore in illas concitatus.
Memini, me quondam strangulatas ab u¬
tero vidisse, quorum cadavera livebant,
nigricantia iis partibus, quibus doluerant
ante mortem. Neque etiam profluvia
profundit, nisi inordinata amentia venas
suas panderet, ad evertendum insontem
vitae thesaurum. Sic neque nervos & mu¬
sculos contrahit, artus claudos efficit, ten¬
dines dislocat, musculos resolvit, & mem¬
branas crispat corrugatque, nisi sola regi¬
minis actione, & nisi furore agitatus, dua¬
litatem cum vita muliebri custodiret alio¬
quin, unumquodque quamdiu unitatem
servat, permanere in esse desiderat. Cum
ergo furor extra uterum agit, syncopes,
Apoplexias, strangulatus, tremores cor¬
dis, mortemque repentinam pro suo penè
lubitu causat. At furor solius uteri, mi¬
nus malum. Ast cum in animam sensiti¬
vam (cum qua ipsi symbolum esse osten¬
di) transvolat, veram sui furoris maniam,
ex hypochondrio transfundit. In juven¬
culis primùm minore voluptate turgidis,
menstrua detinet, supprimit, decolorat, &
inordinata parit. Tum demum paralyses,
spasmos, palpitationes, tremores & syn¬
copes profert, nervos contrahit. Quae per
Coralli tincturam volatilem, oleum suc¬
cini, salem Chalybis, & his similia indies
sano. Mitiora eadem Narcoticis obediunt.
Atrociora quoque, majora Chymiae arca¬
na requirunt. Quae de regimine testium,
& uteri iam dixi, non segniori privilegio
competere stomacho, tractatu de Catar¬
rhis, itemque de Duumviratu, multis de¬
monstravi argumentis, nec ascendere fu¬
mos, ut neque vapores è stomacho, ad ca¬
put: adeoque impossibilem hac in parte
fabulam doceri in Scholis. Tractatu item
de febribus, & alibi, ostendi, quo fumo
ebrietas fiat: quaque via, in sinus anterio¬
res cerebri deferantur fumi. Docebo nunc
modum fiendi in Apoplexia, caduco, so¬
pore, etc. ut cum per colligatam apor¬
rhoearum catenam negaverim fieri: sal¬
tem subaudiantur actioni regiminis sub¬
esse. (47) Quorsum repetendum, quod obiter
anteà dixi. Nimirum à testibus barbam
nasci, hujusque distinctiones, aetates, va¬
rietates & colores inde pendere. Quod
cum vulgo notum sit, saltem intelligi de¬
bere moneo, non fieri vaporem addu¬
ctum particularium ministerio: sed vim
considerandam, quae lucis instar, totum
corpus, vel obiecta saltem sua, afficit &
disponit, juxta donum & fines sibi à Crea¬
tore seminaliter implantatos. Diradiat
ergo à testibus, vis quaedam per corpus, in
Archeum, adeoque & in animam sensiti¬
vam, cum foemineum sexum devotione
naturali commendet Ecclesia. (48) Cur ergo
barba in mento, & non in fronte, aut alibi¬
succrescat? cum sit testium universale
istud luminis effluvium per totum? Res
haec occultissimam Philosophiae radicem
gerit, Tractatu de mortis introitu in ho¬
minem demonstratam. Nam sciendum
est, animas agere in suum corpus, potesta¬
te vitalis sui cujusdam luminis, quod cum
sit per vitam (in qua praesens ubique est
ipsa anima) quoquo versùs extentum,
anima depingit in illo sui lumine, sui con¬
ceptus & mandati ideas, ut deinceps per
spiritus administros, exsecutioni deman¬
dentur in organa. At lumina illa anima¬
ta, sive luminares animae ipsae, non dire¬
cto conceptu à nobis comprehendi pos¬
sunt, cum sint alterius & intelligibilis
mundi, velut immediati clientes, quapro¬
pter Altissimus se Patrem Luminum vo¬
cat. Nihil enim sensus nobis deforis ad
portant, quod conceptum animae depin¬
gat in phantasia. Quare tractatu de for¬
mis, hanc materiam pro mea exiguitate, in
novitate tanti paradoxi attigi, quàm po¬
tui luculentissimè, alibi adhuc potentius
ruminandam. Itaque ne repetitio tae¬
dium pariat, sufficit hic obiter dixisse, ani¬
mas & formas substantiales, prout item
& sub¬