855
REGIMINIS. 343
& substantiam formalem (quam distin¬
guo alibi à prioribus) esse quaedam ano¬
nyma lumina, à Patre luminum immedia¬
te condita. Potestates idcirco ab anima¬
bus dependentes, & ministra quaedam lu¬
mina satellitia, hactenus etiam luminosa
esse. Ostendi idcirco per mathesin, ipsa
lumina penetrare se invicem, reservare
tamen priorum luminum essentiam at¬
que proprietates. In rebus verò inferio¬
bus, quibus formae inhabitant, & potesta¬
tes formales, has suum habere lumen
actualiter, vel à nostro Archeo excitabi¬
le, non secus atque in ovo potestas se¬
minis actuatur per fotum. Inest ergo
radicibus pilorum, in mento, potestas ac
cretionis, durationis, aliarumque dispo¬
sitionum, quarum rectrix vis mascula,
unius licet testis. Quae sanè testium po¬
testas, licet absoluta, non tamen nisi di¬
versimodè in locis recipitur, pro modo
scilicet & capacitate cujuslibet recipi¬
entis. Quantum autem conducit haec
speculatio, pro re medica, transsumam
potestates venenosas, in locum vitalium.
Quippe non sunt minus luminares, quàm
quae salubres alioqui, si à formis suis ve¬
nena immediate profluant. Sunt enim
dona vel exteriorum simplicium primae
creationis, vel demum deinceps in no¬
bis errore vivendi genita. Eodem pri¬
vilegio, & potestates naturales (puta
uteri, stomachi, testium, etc. partium,
radiant sua lumina per totum, ac pene¬
trant lumen Archei, Actione etiam re¬
giminis, à suo lumine pendentis: undè
scilicet, hic confortatur, infirmatur,
alienatur, diruitur, imò perit. Venena
ergo in praecordiis, vel alibi nata, agunt
vi potestatum suarum formalium, & lu¬
minosarum, iuxta ideam dotalem sibi
impressam, afficiuntque lumen vitale
animae sensitivae, Archeo, adeoque par¬
tibus insitum, atque penetrant se mu¬
tuò, radicali unione, idque vel conta¬
gio veneni permanente, & transplantan¬
te innatum partium, formale, atque vi¬
tale lumen: vel tantum pro exiguo spa¬
tio, ut in caducis: cum libertate rede¬
undi vel non, iuxta radicis suae exigen¬
tiam. Ergo caput nedum praesidet or¬
ganis inferis; sed etiam haec praesident
vicissim capiti, quod manifesto alibi ex¬
emplo per suspendium declaravi. Si¬
quidem medulla spinalis, cincta in me¬
dio vertebrarum, stringi per funem ne¬
quit, ut transitum spiritui motori anhe¬
litus deneget. Pereunt tamen eodem
instanti memoria, intellectus, sensus &
motus, propter arteriarum gutturalium
occlusionem, etiam ante omnimodam
aëris praeclusionem. Vndè sat liquet, lu¬
men aliquod intellectuale manare con¬
tinuò ab inferis ad caput, cuijus inter¬
ceptione, statim in suspendio, & submer¬
sione, quanquam cerebrum, medulla spi¬
nalis, ac nervi non laedantur, perit tamen
omnis animae virtus, potestas, ac lumen.
Vt & in delirio febrili ab inferis susci¬
tato, perit discursus rationis. Est ita¬
que reciprocum regimen inferiorum. (49) Fa¬
teor lubens, & ab inferis, Scotomias, Ver¬
tigines, Surditates, Apoplexias, Epile¬
psias, caeteraque id genus mala, oriri: non
tamen per vapores ad caput delatos;
Etenim si per oesophagum adscenderent,
saltem non nisi aquam stillatitiam, &
insipidam darent. Ostendi autem alibi,
ne aqueos quidem halitus ferri posse
ad planum cerebri, multóque minùs,
in ejusdem sinus. Vana ergo vaporum,
in praefatis morbis, culpa ac reatus e¬
sto. Deinde, neque vapores feruntur è
stomacho, ad cor, ac caput, per arte¬
rias, & nervos, os stomachi cingen¬
tes. Cum ipsae Scholae fateantur, nervo¬
rum officium non esse, trahere ab exte¬
ris. Arterias quidem trahere aërem vo¬
lunt, ad cordis refrigerium, & fuligi¬
num expressionem. Quorum neutrum
verum esse ostendi. At saltem non ista
heic locum habet, in arteriis desinen¬
tibus in stomachum: cum nec è stoma¬
cho, nec ex abdomine aërem frigidum,
non
Xx