855
364 ASTHMA
AD Catarrhi naenias quia
translatum est Asthma, sit¬
teque affectus non cognitus,
& vix sanatus hactenus. Id¬
circo particulatim de Asth¬
mate scribere cogor. Quorsum repeten¬
da sunt quaedam ex praediductis. (1) Nimi¬
rum Pulmonem poris pervium, quamdiu
vivitur, non secus atque nervos omnes.
Quod inprimis patet in opticis, si uno o¬
culorum clauso, spectetur pupilla alte¬
rius grandescere. Ast in morte claudun¬
tur, quae alioquin in vivis sunt pervia: per
itque visibiliter, lumen ex oculis morien¬
tium, quod clausis opticis cesset desitque¬
spiritus visivus eo defluere. Hoc ipsum
iam sua aetate noverat Hippocrates: id
eoque corpus totum perspirabile & con¬
spirabile declaravit. (2) Deinde, iam sat de
monstratum reor, à capite nil decidere in
Laryngem, vel Pulmonem, quod frequen¬
ter & copiosè tamen, per tussim exscrea¬
tur, adeò ut nec locus fictae distillationi,
vel Catarrho, sit integer. Verum quic¬
quid Tussis ejicit, id fieri in cannis Pul¬
monis, vitio proprio. Itaque hactenus es¬
se erratum, propter ignorantiam partis
mandantis, patrantis, & recipientis, & pro
pter materiae, modique fiendi, incogitan¬
tias. Nec mirum idcircò, & in sanando
actum nihil. (3) Quippe capiti adhibita re¬
media, ne faceret, nevè mitteret, vel spon¬
te propria, laberetur in pulmonem ma¬
teria, quae nunquam in capitis fuit pote¬
state: At penes ipsum pulmonem con¬
stanter fit. Steteruntque ideo aegroti abs¬
que medela: quod omnis medentum cu¬
ra versaretur partim circa insons in hoc
morbo caput, partimque circa praecau¬
tionem, atque faciliorem sordium eje
ctionem. (4) Non autem circa emendatio¬
nem illius Vulcani Corruptoris, qui fa¬
bricat ex bono Pulmonis alimento, prae¬
sata phlegmata. Nimirum causarum prio¬
rum ignorantia, fecit Scholas perpetuo ad
effectum, ac posterius, suas dirigere me¬
dendi intentiones. (5) Nam dum animad¬
verterent, potus & cibos recta ad stoma¬
chum deglutiri: nil autem Pulmonem
versus deflectere, excogitarunt dulcia,
quae expectorationi inservirent, quate¬
nus faucium glabritiem facerent. (6) Tum
dein syrupos crassiores invenere, utpote
quos putarunt sensim illingendo, majori
pure ad Pulmonem pro parte illabi. Atqui
iterum oscitanter omnia. Nam inprimis
In hoc, capitis, ac dein suarum thesion,
oblitae Scholae sunt. Tum denique non
considerarunt, quod si ejusmodi eclegma¬
ta ad pulmonem intrarent, plus angustia¬
rum & molestiarum causatura, quam ipsae
sordes ibidem restagnantes & fabricatae
sensim. Saltem malum malo accumula¬
rent novo. Non enim quicquam profice¬
rent ibidem, nisi quod obstipationem, mul¬
ta viarum angustia, angerent, anxiamque
redderent de caetero. (7) Eo praesertim titu¬
lo, quod rosae, farfara, pulmo vulpis, sac¬
charum, etc. nequicquam respondeant In¬
dicationi curativae. Utpotè quae oblaesae fa¬
cultatis commutatricis redintegrationem
dumtaxat postulat. Quae verò faciliorem
expectorationem respiciunt, morbum à
tergo, ejusque effectus tantum adoriun¬
tur. Cum igitur, qua parte arteriae aspe¬
rae extrema desinunt, spirantque in thora¬
cem, Pulmo pateat: satis liquet, quod in
Asthmate eorundem pororum sit strictu¬
ra. (8) Insuper adhuc errant, quod remedia
Tussis nequicquam differant à remediis
Asthmatis: dum tamen ambo immensum
& omnifariam distent in radice, & causis.
(9) Est itaque duplex Asthma. Vnum quidem
muliebre, ex solo uteri regimine pendens:
alterum verò promiscuum, utrique sexui
commune. (10) Misera certè utrobique foemina,
quae negotiis penè omnibus exclusa, sim¬
plici tamen cujusque speciei morbo, non
sat luit. Est enim Asthma hoc tam fre¬
quens huic sexui, quod omnem uteri A¬
rithmum (qui permultiplex est) Scholae
dicaverint uteri praefocationibus, unoque
velut capite, ingens volumen morborum
praeteriisse voluerint. Vidi enim frequen¬
tes,