855
ET TUSSIS. 365
tes, quae suaveolentium odore, praeter Ce¬
phalalgias, & comminatas syncopes con¬
festim in extremam respirandi difficulta¬
tem inciderent. Alias quoque observavi,
quae spirante Borea, statim, vel in hypo¬
caustis, Asthmate plecterentur insontes.
Denique & alias, quae ex ira, nuncio tristi,
potu sacchari, vini Hispanici, etc. vel etiam
obiurgatae, luctuoso mox Asthmate cor¬
riperentur. (11) Etenim Scholae, semper tan¬
tum circa actiones corporales versatae, su¬
osque proin venerantur perpetuò humo¬
res, pituitam utrobique incusarunt, de¬
pluentem scilicet in Pulmones. Quod ex
utero tetri adscenderent vapores, qui tam
de se, quam aliundè è stomacho, suscita¬
rent consocios halitus, undè exprimerent
omnem muccum expectoratum, Asth¬
matis authorem. Scholae enim dedere va¬
poribus tam noxiis salvum conductum,
quaqua versus penetrandi: quorsum nem¬
pè aeri non est liber transitus. Quod patet
in anhelitus voluntaria compressione, sive
detentione. (12) Imò quanquam haec locum
tantum habeant in Asthmate humido, ea¬
dem tamen ignorantia non destiterunt,
frustranea quaelibet tentare, per enemata,
phlebotomiam, cauteriaque, & solutiva, ut
fictorum vaporum revulsioni satisdarent,
etiam in Asthmate sicco. (13) Neglexerunt ita¬
que, quod uterus, actione regiminis, mo¬
doque penè influentiali, ad nutum irae, tri¬
stitiae, pavoris, etc. praefatos pulmonis po¬
ros, qua in thoracem desinunt, obstipet,
mortis instar, perindè atque luna, solo ad¬
spectu, aquis praesidet, eo quod uteri vita
atque potestas toti imperet mulieri. Cui
videlicet proin, aliud quàm viro, mentum, in¬
genium, cato, pilus, sanguis, etc. Iterumque
cessantibus furiis, & exundationibus prae¬
fati regiminis, confestim libera restituitur
re spiratio, ac plerumque citra notabilem
exscreationem. Nec enim uterus vaporibus
tenus: (14) sed mero regiminis imperio, totam
regit mulierem, cum sit peregrini hospitis
instar, à corpore non nisi alimentaliter de¬
pendens, prout viscus ab arbore, cui inna¬
scitur. (15) Caeterum uterus quadra vivit pro¬
pria, nullumque sibi, praeter animi pathema¬
ta, hostem novit. Quapropter non servit a¬
nimae: sed in importunum perturbationi¬
bus animum, non secus atque in corpus fu¬
riendo, saevit. Solae namque perturbationes
animae, uterum in diversos furores agi¬
tant: adeò ut nunc in nervos, tum in inte¬
stina, ossa, viscera & membranas crudeliter
ferociat. Cor item caputve, sensus ac men¬
tem succutiat. Vidi namque non raro tendi¬
nes, magno cruciatu convulsos, spontè ex¬
tra locum prosilire, miras quoque musculo¬
rum convulsiones, ingenti ejulatu conci¬
tasse, resolvisse: imò & ipsamet ossa seriò
dislocasse. Observavi sic quoque Apople¬
xias, Paralyses, Caducos, Icteros, Hydro¬
pes, tormina, hemicraniam, amentias, mul¬
tamque morborum tyrannidem ex utero
provenisse. (16) Quae prout à Scholis, virilibus
remediis sunt frustrà tentata, neglecta di¬
cam, atque ad solam Asthmatis praefocatio¬
nem relata quodammodo: quasi singulari
praerogativa solum guttur utero obedi¬
ret. Multa profectò commiseratione di¬
gnus sexus, in adiutorium magnarum ne¬
cessitatum nobis datus: ac quasi proindè
multiplici aerumnâ dignus. (17) Siquidem semel
omnes propemodum morbos patitur ex u¬
tero, iterumque eosdem quatenus homo,
duplices corruptae naturae poenas, insons
atque devotus sexus, per misera individua
muliebria, tolerat. At felix saltem, quod
tribulationes patienter ferat atque Dei filio
hactenus propinquior. Est ergo Asthma¬
alterum, utrique sexui promiscuum. (18) Subdi¬
viditur autem iterum Asthma, in siccum
& humidum; sic ab excretis censum. Stete¬
runt hactenus causae Asthmatis, ejusque fi¬
endi modus, in Scholis ignorata. Ac con¬
sequenter mansit insolita Asthmatis sana¬
tio. (19) Sit testis atque judex Deus inter me, &
Humoristas, quantum commiserer aegros
malè exceptos, sub infaustis inscitiae obse¬
quiis: atque tandem spe truncos, num¬
moque emunctos miserè deseri. Id est, sae¬
pè deludi. Agitati namque frustraneis ten¬
taminibus, stupuere mecum, tam ignavam
opem, à tot seculis & bibliothecis, peti.
(20) Ubi