855
ET TUSSIS. 367
dum Asthmaticus: totaque hyeme liber.
Sed qua statione Asthmate premitur, to¬
to prurit corpore, squamas dejicit albas,
ac speciem Leprae exhibet. Matrem pari
pruritu laborasse, ut & sororem dicit. Il¬
lam quidem sic occubuisse. Hanc verò
sponte curatam à secundo partu.
(24) Monachus quidam Ord. S. Franc. de
Paula Laicus, occupatur diruendis aedi¬
bus. Atque deinceps quoties locus ali¬
quis verritur, vel aliàs ventus pulverem
excitat, mox concidit ferè praefocatus.
Mente quidem constat: sed penè praeclu¬
so anhelitu jacet moribundus: tantum¬
que deinceps cubat sedens. Dumque pi¬
sces oleo frixos (pro ordine, & appetitus
suo) edit, ruit extemplò, anhelitu pri¬
vus, sic ut vix à praefocato distinguatur
Dicit se sentire signa instantis Asthmatis
quae alter venator refert: Parique se sym¬
ptomatum praenuncio certiorem fieri, de
futuro accessu, ejusque atrocitate. Id sci¬
licet, dum Asthma spontè, & non à cibis
aut pulvere irruit.
(25) Civis quidam, vir cordatus ac pru¬
dens, à Magnate, opprobrio & publica in¬
iuria affectus: cui ne verbum respondere
poterat, absque timore ultimae ruinae?
Subticens dissimulat, atque tolerat con¬
tumeliam: sed mox abindè Asthma obo¬
ritur, quod alioqui benè valenti, magis
indies ingravescebat toto biennio. Tan¬
dem sub finem Hydrops moderatus, il¬
lum paucis diebus extinxit.
(26) Puer quidam, mox à cunis cum quarta¬
na, toto biennio dimicat; praeterque spem¬
omnium, per crisin, multasque sedes,
convaluit. Licet arduo comitiali, pro¬
mortuo habitus. Adolescens & Juvenis,
sat agilis fuit, sed temerae valetudinis.
Mox à Iuventute, sensit in cursu, se justo
nimium anhelasse, quod vitae, commodi¬
tatibus saturae, tribuit. In virilitate, sensit
moderatum tripudium, anhelitu breviore
iusto se luere. Circa annum quinquagesi¬
mum autem, manifestè suspicatus est se
Asthmaticum: Idque manifesto auctum
sensit circa sexagesimum. Etenim ab in¬
fantia, lienem habuit notabiliter offen¬
sum, atque subindè dolentem. Ita ut e¬
quitatio unius diei molesta foret, ob suc¬
cussionem Splenis: atque potissimum
defatigabatur, si cursu veredarii diem
transegisset. Porrò, comitialis ille, quan¬
quam non nisi gravioribus de causis se
proderet, aliàs per aliquot annos sopi¬
tus: non erat tamen convulsivus, verum
instar deliquii animi. Sentiebat autem
gaudium quoddam, circa orificium sto¬
machi, mox corruebat. Rara ipsi quidem
tussis; sed imò ab adolescente exscreatio
frequens. Sputum autem habebat, guttu¬
las subcaeruleas, liquato tragacantho simi¬
les. Sputa rara, tota aestate: frequentiora
sub frigoribus, adeò ut ingravescente se¬
nio, tota hyeme screatus plurimus ipsi es¬
set. Tandem iam totus Asthmaticus, uno
anhelitu totum psalmum De profundis
perlegit, non citato sermone, modo sede¬
ret. Deambulat etiam in plano per leu¬
cam sat celeri passu: sed si plateam, vel
sensum acclivem, moderato scandat gres¬
su, confestim salivat, anhelat, thorax angu¬
stiatur, cor subinde palpitat, inordinato
interruptim pulsu. Lingua retro ad fau¬
ces arescit, & circa dentes spumescit. Cae¬
terum genua penè labant, cum Asthma¬
te, & iuxta mensuram ejus, magis minus¬
que; cum tamen ante Asthma, totum crux
agile & validum esset. Caeterum sedendo,
aut stando, imò domi obambulando, nun¬
quam anhelat, si non scandat. Quoties
largiori coena refectus est, noctu anhelat,
contrahitur thorax, & stertit Larinx mur¬
mure quasi continuo, sputoque gurgulio
tinniret. Quae cuncta sedendo, mox so¬
piuntur, exscreatque longè facilius ali¬
quot phlegmata, quibus expeditis, re¬
cumbit iterum. Parca autem coena, ut
stomacho quietem dat; ita & pulmoni
pacem. Percipit autem, sibi hoc Asthma¬
nidum habere, ac primitivum fontem,
loco inter os stomachi & umbilicum
medio. Haec sic ad longum protraho,
quo
Aaa