855
380 ASTHMA ET TUSSIS.
vitiatum: id quoque multarum crescit in
infirmitatum occasiones. Et quò deterior
massa sive materia immediata ex qua, al¬
luerit, eò quoque est potentior morbo¬
rum indè natorum stimulus. Et per con¬
sequens, abstinentia, & satietas multi cibi¬
enchymi, foecunda sunt, tam ad sanan¬
dum, quàm infirmandum media. Non
ergò ruit praeceps è capite omnis Latex,
qui etiam specie muci, albuminis, sanici,
puris, melicerisque nobis imponit. Nam
digestionum aliarumque impressionum
errore, contingunt peccata ac vitia in
membris diversis faciebus obvia. Quod
sanè diligenter ac stylo chalybeato no¬
tandum, ubi infirmitatum intenduntur sa¬
nationes, atque medelae. (74) Confirmatur
hinc error Cauteriorum. Fontanellae e¬
nim alicubi juvant, non sanè, quod descen¬
dentem Catarrhi materiam evacuent, aliò
divertant, diducant, aut trahant: sed qua¬
tenus totalem massam minuunt tam Lati¬
cis, quàm cruoris alimentarii. Nequic¬
quam interim fontanellae, de errore mem¬
brorum, morboque ibidem characteriza¬
to, detrahunt, aut cogitant. Quia destru¬
ctorem domesticum, sive morbosam in¬
dispositionem, non sunt tollendo, aut mo¬
derando. Ac proinde nec decidunt Ca¬
tarrhi deorsum: sed dumtaxat creantur
defectus, à destructore, in parte qua hic
habitat, suumve habet obiectum, ac regi¬
men. (75) Considerantur hoc passu, ptisanae,
zarzae, Chinae ac similium, quae praeter¬
quam elementalem, potum exhibent, lon¬
gè alienum à vera nutritione, ciboque
enchymo substantiali, atque spermatico.
Ideoque non possunt non detrahere de
massa imbibitionis. Hęc namque est siccitas,
quam Medentes intendunt adducere prae¬
fato potu & decoctis. Non quatenus hu¬
mores descendentes, aut pituitam exsic¬
cent (madida namque apud philosophos,
non siccant humores) sed in quantum, mas¬
sam nutritivam cruoris imminuunt, quam
plurimo aliundè ingesto cibo enchymo,
rursus restaurant, adeóque se reddunt lu¬
dicros, per subsequentum plerumque effe¬
ctum. Possent nimirum parcimonia cibo¬
rum plus efficere, quam omni pellis lace¬
ratione, aut truculenta ignium ambustio¬
ne, vel lignorum, radicumque barbararum
potu. Haec igitur quae dixi, succenturian¬
tur tractatibus de latice, de Cauteriis, de
Custode errante, ac de Catarrhis. (76) Interim
demiror impense, quod dulcibus, & ecle¬
gmatis illinctuque putarint pulmoni sub¬
venire, haeseruntque circa pulmonem vul¬
pis, quam indefesse currentem scirent, &
tussilagine cocta, macerata, bibita, ac variis
modis lambendo illincta sanationes insti¬
tuerent, per media scilicet ad locum affe¬
ctum nec immediate admissa: & mediatè,
sui pristino valore orbata. Nunquam au¬
tem cogitarint Scholae, quod si aeger quo¬
tidie remedia ipsemet sibi contuderit ob¬
tusis sibi naribus, poterit quaedam reme¬
dia ad ipsum Pulmonem attrahere, inspi¬
rando scilicet minutulum contusorum
pulverem. Hacque methodo sibi queat ad
locum affectum immediatè sibi applicare
suos balsamos; At frustra: ergo adhuc
frustranea amplius eclegmata, ad pulmo¬
nem non delata. (77) Itemque neglexerunt
proficuum hactenus modum, per quem
immediatè fumum sulfuris connectant
potui, qui fumus deinceps unà cum potu
se paulatim explicat in omnes venas: non
quidem specie alimenti, sed solius con¬
dimenti: non secus atque idem fumus
cadum vini à corruptione liberat, & prae¬
servat. Nil enim cogitatum hactenus, quo
pacto, & viarum socio, remedium, quod
alioqui per se non penitissimè intrò ad¬
mittitur, penetrare faciant. Et quanquam
per syrupos & eclegmata cernerent in
millibus nequicquam profecisse, nisi suae
crumenae: attamen absque ulteriore dis¬
quisitione, eâdem lutosa orbita semper
hactenus perstitere.
LATEX