855
ET TUSSIS. 379
augmento causae morbiferae, quin po¬
tius ex affluentia alimenti boni, & enchy¬
mi. Sic ut malum proveniret certissimè,
undè bonum venturum hariolabantur a
lii, qui me cachinno secreto obriserunt
Cumque meam assertionem vino abster¬
gere, & roborare niterer. Quod scilicet
moderatus vini potus fortificaret, quem
excessus ejusdem vini, alias multo sputo
obnoxium redderet. At cum nec uno icti
telo cadere vellent, descendi ad experi¬
entiam quadragesimae; & Paschatis iam
elapsi. (72) Quodque nimirùm à Paschate de
inceps copiosius exscrearet, & molestius
sterteret. In jejuniis verò vix, aut sal¬
tem parùm memor fuisset horum. Qua¬
propter ad decisionem quaestionis, pro¬
ba opus esse dixi, mihique ad minimum
tantum deferendum fore, quantum aliis
infaustis hactenus auxiliatoribus. Qua¬
re sub parciore & duriore cibo (qui esu¬
rienti stomacho satisfaceret quidem in
digerendo, quanquam non adeò desi
deratae cruoris plethorae) statim minu¬
ta est orthopnoea, quae dein continuata
mediocritate abstinentiae, noctis tran¬
quillitates dedit. Nam ut malè affecto
pulmone, plus excrementosi phlegma¬
tis gignitur: Ità quo materia copiosior
adest, idem excrementum magis abun¬
dat. Quia non fit hoc aliquid, nisi ex
materia vicinius disposita. Nec enim
phlegma illud, sive tenue & aqueum,
sive demum crassius vel tenacius fue¬
rit, nisi ex massa materiae magis affinis
& dispositae. Qua nimirum quoque de
ficiente, ipse cruor vitalis transmutatur,
ac transmigrat in hujusmodi excremen¬
ta. Est nimirum latex aqueus in cor¬
pore ac per venas omnes oberrans, va¬
rias aquosi excrementi larvas suscipi¬
eris, & induens ideas: non secus atque
aqua, cui cortex tiliae, vel radix conso¬
lidae, immaduerint, mentitur phlegma¬
tis speciem: ipsum quoque ovi albu¬
men, primo die lacteum est, quod mox
glutinis spissitudinem spontaneo motu
arripit. (73) Quod in Corizza clarius spe¬
ctatur; ubi qui latex primis diebus di¬
stillat instar aquae salsus: dein sequen¬
tibus muccosus evadit. In Phthisi au¬
tem, dum è cruore sputum incipit muc¬
cescere, primum flavus atque spissus vi¬
detur muccus, qui dein cinereus, ac tan¬
dem ad atrum magis vergit. Quia tum
sunt cruoris transmutati excrementa, non
amplius laticis commistiones. Hoc pa¬
cto scilicet uterque custos, qui primum
è latice fabricat spissum muccum: dein¬
custode errante, statim in aqueam my¬
riam facessit, iterumque inspissatur, mox
ut error custodis corrigitur. Custos et¬
enim tam Cerebri, quam Pulmonis va¬
riis obiicitur aeris injuriis ac inclemen¬
tiis, ideóque laticem undecunque advo¬
cat, errore turgidus, ut eum in excremen¬
ta, suae passioni paria, retroire, vel absce¬
dere cogat. Ergò ex massa laticis, for¬
mantur ejusmodi muccosa excrementa,
cui massae quandoque imprimitur no¬
cua quaedam erroris macula, sic ut li¬
quidior & immaturior cruor, una trans¬
mutetur in muccum. Violenter nimi¬
rum, ab utroque custode errante, tam
in Pulmone, quàm in capite, ipse cruor
alienatur in muccum, non aliàs, quam
cruor in ulcere, puris aut saniei for¬
mam assumit. Itaque praeter custodis
utriusque praefati alterationes: singulis
partibus inuritur non rara impressio,
qua cuiusque membri digestio poten¬
ter laeditur, aut intro vertitur. Quo ca¬
su, voco ejusmodi malam impressio¬
nem, membri tortorem, digestionis im¬
peditorem, atque alimenti ultimi de¬
pravatorem. Circa quem nempe to¬
tus scopus atque cardo medendi versa¬
ri debet. Custos ergo laryngis, tam su¬
perius lacessitur inturiis aeris: quam
infrà, atque domestica indispositione
proprii Pulmonis. Haec de massa, dica¬
ta Custodibus, deque massa, irrorata pro
ultimo artuum alimento, sic sunto. In
quibus quicquid defectu integritatis est
vitia¬
Bbb 3