855
ET TUSSIS. 377
propter hoc loco parum divagari oppor¬
tunum censui. Etenim ut Atrophiam vidi
occasionaliter è latice sustentatam. Ita &
pinguedo, sive obesitas me spectante, uni¬
co bimestri, per potum diureticum, loco
cerevisiae summum abacta est. (45) Pharmaca
autem peregrina chinę, zarze, Guajaci, etc.
quod laticem per sudores: profunderent,
ficto mentitoque titulo, exsiccantium no¬
men acquisivere. Enimvero iam antè de¬
monstravi omne corpus visibile, quodque
elementorum mistura conflatum credi¬
tur, fieri materialiter ex solo aquae ele¬
mento, quod primordialiter in rebus con¬
stitutis cunctis, se habet per modum Lati¬
cis, quodque & hic supposuisse, tanquam
semel sat probatum, sar est. Dein axioma
Philosophiae habet: Quod corpora non
mutentur in invicem, nisi prius reducta
sint in primam sui & sequacem mate¬
riam. Id enim quantumvis applicari ve¬
lint metallicis transmutationibus: atta¬
men ex sublunaribus quorumvis notatis
transmutationibus, est desumtum. Non
tamen, quod velint corpora, in primam
materiam Aristotelis, imo nec etiam in
primam elementorum separationem, esse
reducenda (nec enim cibus in sua elemen¬
ta putant remeare debere, ut inde cruor
fiat) sed volunt corpus transmutandum
in proximam sui materiam, seu prioris
vitae subiectum retrocedere debere, ante¬
quam de transmutationis acquirendae
termino, spem fixerit. Quorsum, certum
esto. Cibos atque potum in stomacho as¬
sumere naturam Chyli, cum retentione
qualitatum vitae mediae ciborum. Destrui
quidem pristinam ciborum materiam, &
proximari ad materiam Latici, sive ele¬
mento aquae viciniorem: satagente ni¬
mirum ad hoc fermento specifico stoma¬
chii, non secus atque fermentum hepatis
chylum in cruorem transmutat, cujusque
comes ac socius, non item pars, est latex.
Fermentorum autem in natura adeo dis¬
crepantia atque singularia dona existunt.
Ut quaedam viventia ex sola aqua sibi fa¬
ciant cruorem carnem, etc. imo & oleo¬
sam axungiam. In Sulmonis namque sto¬
macho, nunquam repertum edulum ajunt
piscatores. Sunt praetetea animalcula a¬
quatica in aquis salsis, quibus vix aliquid
innascitur, quae semen quoddam potatae
à se aquae communicant, undè sibi suum
corpusculum augent, & sustentant. Adeò
ut aliis piscibus hujusmodi animalcula
edentibus detur, ingeneratum aquis se¬
men, ad vitam transgressum, & ad vitam
mediam participatam deductum. Ani¬
malcula autem, quae ex sola aqua, imme¬
diatè sibi cruorem, totamque sui supelle¬
ctilem patrant, exemplum habent in omni
propemodum vegetabili: praesertim in
saxosis, arenosisque montibus, procul ab
hominum stercoratione semotis (in qui¬
bus forte 60 species resinificarum arbo¬
rum notantur, ex sola aqua pluvia, nive¬
que, sive leflas saxosi odoris, ex pleno nu¬
triuntur, & adolescunt in summam altitu¬
dinem arbores adeò pingues, quod suffo¬
carentur, nisi eandem effuderint circum¬
circa. Fermentum stomachi in homine
facilius cibos in chylum, quam illorum
pinguedines transmutat, eo quod pin¬
guedo remotior sit à Latice, sive prima.
materia, quam sit cibus. (46) Quae digestio
transmutationis, in succos aquosos, eo
huc adducta est, quò constet, Laticem, sa¬
cile concepto in nobis peregrino semine,
membrorumque fermento, transmutari
in alienam prolem. Adeoque è Latice,
omnium proxime transplantari in muc¬
cum excrementosum, iam supra ostendi,
ubi memini, à potu aestivo affatim sumto,
sputum (quod arida sub siti deficiebat)
statim post screari mucilaginosum. Haec
est nova Laticis historia, ad tractatum de
Catarrhis referenda, eò quod illius igno¬
rantia, Catarrhis conceptis, singularem
confirmationem dederit, ut & concipien¬
dis dedit temeritates.
CAU¬
Ccc 3