855
378 CAUTERIUM.
1. CAuterium nil nisi vulnus permanens. 2. Cau¬
terii igne facti nulla praerogatiua. 3. Nomen
fontanellae, impostorium. 4. Quae Deus integra vidit
bona, à Scholis laudantur lacera. 5. Pollicita Cau¬
terii, puerilia. 6. Catarrhi negatio, negat Cauterii
usum. 7. Ridicula tutandis Cauteriis necessaria. 8.
Thesis Scholarum ostenditur absurda, & impossibi¬
dis. 9. Quid purgetur per Cauteria. 10. Conclusio¬
nes nomen contra Cauteriorum statuta. 11. Stulia in
Cauterio desideria. 12. Cauteria quibus noceant. 13.
Scholarum indistinctio. 14. Scopus sive finis Cau¬
terii cessat. 15. Mundum per cauteria circumve¬
nere. 16. Cauterio non esse comunionem cum Cere¬
bro. 17. Absurda, ad doctrinam de Cauteriis conse¬
quentia. 18. Vnicus Scholarum asylus. 19. Respon¬
siones. 20. Adiguntur Cauteria in scopulos. 21. Quid
respondeant Scholae in difficultatibus positae. 22. Mul¬
tiplicatio, electioque Cauterii, quo ausu surrexerit. 23.
Histrionicae aliquot Scholarum nugae. 24. Podagra
Medentum ludibrium. 25. Stulta Cauteria. 26. Fru¬
stranea in suis desperatis. 27. Nondum à Scholis sta¬
tutum, quibus casibus iuuent Cauteria. 28. Casus
in quo Cauterium prodest. 29. Crudele atque putidum
Cauterii remedium, ut antevertatur. 30. Cauterium
Medico indignum.
Catarrhi invenerunt Cauteria.
Illis ergò de medio subla¬
tis, horum tractatus videre¬
tur frustraneus, nisi initian¬
dis haec scriberem, diffidens
eruditis quicquam profutura mea studia.
(1) Quare Cauterii fines, & effectum decla¬
rare statui: Cauteria itaque inprimis
fiunt igne, ferro candenti, corrosivo cau¬
stico, imò ipsa novacula, vel forcipe, ali¬
quid abscindendo. Sat: modo carnosa
membrana pertundantur vulnere. Alii
vero praeferunt vulnus igne, vel caustico
paratum illi, quod scindendo patuit. Eo
quod actuali calore, & siccitate, fluxum
humorum melius praepediri, putent. (2) Qua¬
si unico momento, ignis ureret aliquid,
praeter ipsam escharam, aliudve exsic¬
caret, quod postmodum fluiturum ad
vulnus fingunt. Vtrobique scilicet in
Scholis, magni fiunt somnia. Quippè
fontanella, (sic enim vulnus cauteriza¬
tum vocant, ut quasi per fontem morbos
exhauriri vulgus credat) nil iuvat, prius¬
quam demta sit eschara, ablatoque prius
caloris & siccitatis vestigio. Eo quod
Cauterii institutio pro obiecto habet
excretionem, quae non ante escharae de¬
cidentiam incipit: minusque semper exha¬
lare possit trans escharam, quam alioqui
sanam per pellem. Perinde ergo poste¬
riores censuerunt, quomodocunque fon¬
tanella facta fuerit, modo continuum di¬
viserint, & divisum custodiverint. (4) Quod
enim Deus fecit integrum, ut esset opti¬
mum, Scholis videtur melius fore, si vul¬
neratum servetur. Vulnerari ergo saepe,
vulneraque aperta custodivisse, ad Scho¬
larum sanitatem confert. Mirum sane,
quod vulnerari, non transtulerint ad prae¬
cepta tuendae sanitatis, prout nimirum
Cauteria, sive vulnera constantia, eo sunt
relata. Inter vulnerari autem, aut uri,
tantum intercedit sanguinis emissio: quae
illo titulo praeminere in Scholis deberet,
nisi phlebotomiae fraus se manifestaret.
(5) Praesumunt nempe, atque decernunt;
Cauterium esse novum emunctorium, per
quod Medentes queunt naturam pro
lubitu coërcere, ad se exonerandum; non
quidem qua fingunt aliàs per Catarrhos
defluere, seque exonerare, aut quaqua¬
versus: sed dumtaxat per factum fora¬
men. Id est, citant Catarrhos, ut perso¬
naliter compareant in loco, ad lubitum
Medentis. Lepidè sanè, si aeque verè.
Attamen haec prodigia intantum profe¬
cere, ut pueris etiam ante trimatum iam
Cauteria fiant.: Ast ego, inprimis sem¬
per in Cauterio intuitus sum inplicitam
blasphemiam, qua Creatorem insuffi¬
cientiae in condendis emunctoriis palàm
accusant. Etenim supra mille fontanel¬
las incarnari jussi, cujus hactenus, quod
sciam, neminem poenituit. Denique con¬
sideravi, puerilem Medentum praesum¬
tionem, quod nat uram suis illorum jussi¬
bus auscultaturam sibi seriò persuadeant:
etiam