388
VOLUPE
VIVENTIUM
MORBUS
(27)
Atqui,
iam
sat
superque
docui,
nullum
in
natura
unquam
fuisse
humorem
no¬
strum,
praeter
cruorem,
Laticem,
&
secun¬
darium
sive
nutritium
alimentum:
ac
prae¬
terea
degener
excrementum:
nullumque
horum
defluere,
multóque
minus
deflu¬
xum
sentiri
posse:
Humorem
nusquam
nisi
in
Galenicis
libris
exsistentem.
(28)
Ergo
in
supposito
sensationis,
necessarius
error
est.
Itaque
Podagra,
est
character
morbi¬
bus,
seminaliter
in
spiritu
vitae
insertus,
qui
suae
maturitatis
terminis
fructum
acidum
fermentalem
gignit,
spermaticis
partibus
confermentabilem.
Non
exsistit
ergo
Podagra,
in
cruore,
multoque
mi¬
nus
in
excrementis.
(29)
Verùm
podagrici
primum
agitantur
in
praecordiis,
&
tam
internas
potuum
atque
ciborum,
quam
externas
aëris
vicissitudines
sentiunt,
imò
&
saepè
has
futuras
praesagiunt.
(30)
Quare
pa¬
tiuntur
febriles
motus
primum,
circa
offi¬
cinam
spiritus
vitalis,
ac
quidem
paroxys¬
mi
initiis.
Etenim
primi
motus
è
praecor¬
diis
ascendunt,
sedem
animae
sensitivae
adoriuntur.
Conceptus
namque
in
prae¬
cordiis
character,
Lunae
atque
Mercurii
typos
explicat:
atque
deinde
in
corde
perficitur.
Formatus
autem
sive
matura¬
tus
character,
spiritum
ibidem
febrilem
induit,
quatenus
inficit.
Qui
simul
atque
acorem
symboli
vitae
sive
fermentalem
concepit,
motu
febrili
abigitur
squallens,
&
ad
loca
destinata
(crudi
videlicet
sper¬
matis
in
Synonia
articulorum)
febriliter
defertur.
Spiritus,
inquam,
sic
infectus,
&
non
humor
(quod
notandum)
Syno¬
niam
in
se
transparens,
eum
aciditate
fer¬
menti
coagulat
in
grumum
opacum.
Ad¬
eò
ut
prae
ponticitatis
conceptae
gradu,
calores,
dolores,
tumoresque
Podagrae,
distinguantur.
Laticem
vero
advocari
do¬
loris
buccina,
&
per
venas
dimitti,
ad
cluendum,
certum
est,
in
Scholis
confir¬
masse
defluxionum
errores,
jecur
accusa¬
tum,
caputque
immeritam
luisse
culpam,
&
sustulisse
frustraneas
mille
medelas.
Itaque
non
quod
dolet,
quodque
tumet
vel
ardet,
Podagra
est:
sed
hujus
sunt
pro¬
ducta.
Neque
enim
per
pilam
bombardae
sublato
pede;
ablata
est
Podagra,
sive
Ar¬
thritis;
siquidem
in
sensatione,
per
orge¬
num
sensus,
fit
tantum
consensus
partium.
(31)
Quod
fefellit
aegros,
&
medentes,
illis
credentes.
Nec
interim
descensum
tu¬
mor
arguit.
Qui
enim
dolorem
sequitur,
illum
praecedere
deberet,
si
humoris
de¬
scensus,
sive
tumor,
doloris
causa
esset.
Adde,
quod
ardentissima
Podagra
absque
tumore
sit.
Id
enim
in
Odontalgia,
in
spi¬
na
parti
infixa,
spectari
solet,
quod
localis
dolor
mentiatur
supernarum
partium
de¬
fluxiones.
Sed
quid
haec
cum
Catarrhi
fabula
commune
habent?
E
contrà,
per¬
sistunt
Scholae,
cauteria
infligunt
opposito
latere,
ut
humorem
defluentem
in
oppo¬
situm
crus
revellant,
&
per
foramen
emun¬
gant.
(32)
Sed
bona
fide,
quid
cauteria
exsu¬
gunt?
nil
nisi
pus
&
saniem:
Haec
autem
sunt
vulneris
fructus,
cruoris
degenera¬
tiones.
Ergonè
materia
Podagrae
pus
est,
aut
sanies?
aut
ulceris
purulenta
sordes?
An
pus
uspiam
in
cretam
transmutatur?
An
pus
absque
corrosione
quiescit?
Somnium
itaque
suum
Scholae
vendunt
Tyroni:
pus
inter
articulos
descendere,
aut
esse
aptum
in
cretam
verti:
at
bene,
corrodendo
sibi
aperturam
facere.
Ma¬
gísque
puerile
est,
quod
purulentum
ali¬
quid,
defluens,
in
dexterum
pedem,
à
scopo
sibi
instituto
deflecteret,
si
in
sini¬
stro
crure
vulnus
sit;
Quod
si
defluit,
sponte
propria
decumbit,
vel
à
mandante
mittitur,
&
dirigitur.
(33)
Transeo
interim
absurditates
fiendi,
&
viarum,
quas
alibi
eventilavi.
Itemque
humorum
è
cruore
separatorum
decubitum,
iam
antea
cum
ipsis
humoribus,
extra
rerum
naturam
&
spem
relegavi,
destinato
libro.
Inprimis
nullam
esse
partem
mandantem,
mitten¬
tem,
sagittantem,
aut
dirigentem,
sat
alibi
confectum
est.
Sin
autem
sua
sponte
de¬
cumbat
in
latus
sibi
perpendiculare:
certe
dormienti
non
casurus
humor,
si
totum
corpus
dormiat
lecto
plano,
quoniam
deest