855
FURENS. 397
naria: sive sub constipatione, & adstri¬
ctione, mors mox adest. Etenim me prae¬
sente, & attonito post 426 clysteres fru¬
straneos, tandem emplastrum diapom¬
pholigos, in oleo cotoneorum dissolu¬
tum, cum enemate iniectum ab Archia¬
tris nostris viro nobili. Insigni Schola¬
rum stupiditate. Siquidem absque ene¬
mate, post 18 centenos & amplius reces¬
sus, per me sanatus est, remedio oretenus
assumto. Itemque Scholae docere per¬
gunt adhuc modo, dysenteriam non con¬
sistere, nisi cum ulcere intestinorum: cui
sanando, proindè praefatum emplastrum
infundebant medici. (34) Quasi ulcus intesti¬
ni esset sanabile per emplastrum illud
dum ejus vulnus simplex censetur incura¬
bile. Itemque si dysenteria sit in gracili¬
bus intestinis, quare longa non empla¬
strant? Quis enim Galenistarum sana¬
vit unquam ulcus gulae, laryngis, vel in¬
testini, per clysteres? cum fistulam ani,
quam ad manum habent, nesciant sanare
per emplastra? Meminerint quaeso Me¬
dentes, Quod oculum non mordicet ejus
naturalis lacryma, ut neque lotium vesi¬
cam. Sic & stercus in intestino insensile
est, usque propè exitum. Quia excremen¬
tum naturale. Clysterem verò, quia inte¬
stino peregrinum, dolere. Idcircò in dys¬
enteria nocuum. Error iste fluit à Scho¬
lis, definientibus dysenteriam ulcus inte¬
stinorum. Quam utut inveteratam, ac pae¬
nè desperatam sanari vidi saepissimè, &
quidem cum multa securitate. Exhiben¬
do scilicet remedia quaedam specifica. At
certè cruentum Moloh, Cathedris praesi¬
dere conspicio medicis. Retrospicite er¬
gò confratres. Nam dirus mundo ingru¬
et horror, ad sonum tubae, dum quisque
daturus est rationem suae villicationis.
Finaliter dicam, quid obser vaverim pleu¬
riticus. (35) Tertio kal. lanuarii invasit me re¬
pentè febris cum rigore leviculo, sic ut
dentes quaterent. Dolor punctilis in la¬
tere anteriore circa os Sternum, qui inspi¬
rationem praepediret: mox dein sputum
cruentum adfuit: tandem merus cruor
prodiit. Sumsi statim cervi genitale car¬
ptum (nam ad manum erat) & dolor sta¬
tim imminutus est, mox bibi drachmam
cruoris hircini. Quatriduo igitur, cessa¬
vit sputum cruoris, perstite tussicula ra¬
ra, cum aliquot exscreationibus. Perseve¬
rabat autem febris. Nam secunda die, do¬
lor circa zonam, latere sinistro sese pan¬
dit, cum respiratione difficili, febris aug¬
mento, & pulsu intermittente. Absolve¬
ram iam annum 63, exspectabamque, in
splene coagulari apostema. Quippe lien
globatus in molem, pondus faciebat. Si
enim genua in sublime attollerem, vel in
latus dextrum decumberem, gravis pon¬
deris cadentem globum sensi. Adeoque
suspicatus sum, Pleuritidem è Splene sus¬
citatam, quae cum justis remediis abacta
esset è costis, Lienem demum afflixit. Cui
statim obveni, potu vini, bulliti cum lapi¬
dibus cancrorum. Et infra paucos dies,
omnis dolor ac ponderis moles evanue¬
re. Interim visitabar à nobili, qui ocreas
è corio Prutenico suaveolente calcaverat.
Quarum odore statim sensi dolorem lic¬
nis, & febris recruduit. Vnde collegi Ar¬
cheum lienis, Authorem totius tragoe¬
diae. Denique notavi, in Pleuritide inci¬
piente, sectam venam sistere quidem in¬
ternam haemorrhagiam, & videntur aegri
se melius habere. (36) Ac quanquam cruoris
emissio debilitatem auxerit: eandem ta¬
men non phlebotomo, sed Pleuritidi ad¬
iudicant. Sin verò tardior venae sit aper¬
tio; coagulatus iam cruor, & indè conce¬
ptum apostema, destinatumque pus, ad
suum properant terminum. Hinc namque
frequens, à sanatione per venae sectio¬
nem, Tabes, aut Pleuritis recidivat anni¬
versaria. Quae alias remediis praefatis,
non spectantur obvia.
TRIA
Fff