855
398
TRIA PRIMA CHYMICORVM PRINCI¬
PIA, NEQUE EORVNDEM ESSENTIAS DE
MORBORVM EXERCITI ESSE.
1. SCholae cur cedant foro. 2. Cur Paracelsus quae¬
sierit alia morborum initia. 3. Transtulit in se
furtivè Basilii inventum. 4. Paracelsicorum lapsus
facilis. 5. Abusus sensim detectus. 6. Ab chymicis
regulis, male intellectis, deceptus Paracelsus. 7. Aspi¬
ravit ad Medicinae Principatum. 8. Sub sarcina de¬
fecit. 9. Deceptus quoque ab ulceribus. 10. Aliquot
ejus incogitantiae. 11. Peccato peculatus obruitur. 12.
Aliquot incogitantiae ejus. 13. Doctrina elemento¬
rum Archidoxeos notatur. 14. Ad astra confugit
ne fugientem sequantur curiosi. 15. Adeptum Me¬
dendi. 16. Jactantia Paracelsi. 17. Distillatio per¬
fectissima Artis. 18. Mirabilis carbo mellis. 19. Pa¬
racelsus de praetento Monarchatu deturbatus. 20. Fa¬
bulosa morborum media. 21. Cruor difflatur absquo
capite mortuo. 22. Quae nitura semel respuit, nun¬
qiam denuò reassumit. 23. Aqua etsi millesies distil¬
letur: non proin tamen subtiliatur. 24. Aliquot ab¬
surda. 25. Figmentum microcosmi, in modo fiendi,
morborum. 26. Paracelsi ambitio. 27. Unde ejus
nusus ad invadendum Monarchatum. 28. Tria prima
non esse in nobis: 29. Ignoravit trium primorum vin¬
culum. 30. Ignoravit originem salis. 31. Aliquot
illius incogitantiae. 32. Error in febrium cognitiones
33. Exemplum. Quod totus cruor liquescat per pur¬
gantia. 34. Morbi non produnt illa tria prima. 35.
Tria prima quomodo fiant. 36. Galenum & Paracel¬
lum ferè pares audendo, atque errando. 37. Impugnan¬
tur tria prima. 38. Error Paracelsi circa morborum
essentias. 39. Tria prima non esse, nec operari in
morbis. 40. Paracelsus propinquius accessit ad veri¬
tatem quam Galenus. 41. Tria prima immediatè non
subsunt vitae. 42. Tria prima etiamsi non morbi: sunt
tamen remedia. 43. Modus operandi remediorum,
male perpensus in Scholis. 44. Quinta essentia im¬
pugnatur. 45. Inconsiderate subscriptum est Antece¬
dentibus: quia ignorata mansit morborum essentia.
46. Tria prima esse nuperum inuentum. 47. Tria pri¬
ma non praeexstitisse ante sui separationem: sed de novo
nasci. 48. Aquam transire in oleum. 49. Tria illa,
mutari in invicem, repugnat principiis. 50. Probatio¬
nes Thesium. 51. Contra Aristotelem, quod duo tan¬
tum sint corporum initia, quae etiam sunt causae ini¬
tiantes. 52. Paracelsistarum incogitantia. 53. Tria
illa non inesse quibuslibet corporibus. 54. Aquae, ut
nec Mercurio, inesse tria prima. 55. Obiectiones quo¬
rundam Scriptorum Tyrocinii Chymici. 56. Pergunt
ulterius. 57. Adducitur Paracelsus in palaestram. 58.
Responsio. 59. Mercurii immortalitas unde. 60.
Axiomata Chymiae principativa. 61. Baconis veri¬
tas. 62. Responsio ad obiectum Paracelsicum. 63.
Quid sint tria prima in corporibus. 64. Aliae instan¬
tiae in arena, silice, etc. 65. Salem in calce, non esse
contenti extractum, probatur per Mechanicam. 66.
Quomodo officiorum necessitas, invenerit tria prima.
67. Tria prima, non esse corpori vernacula, ut corpus
esset. 68. Per Mechanicam, quod ignis sit saber trium
primorum. 69. Instabilitas trium primorum. 70. In
digestione ciborum, non contingere Trium separatio¬
nem. 71. Cur morbus non sit trium primorum. 72.
Tria prima non esse corporum principia. 73. Sunt
ultima, id est, principiata. 74. Paracelsi inconstantia.
75. Nescius fuit, unde sal urinae. 76. Essentia diver¬
sis modis dicitur. 77. Essentia chymica. 78. Quae¬
dam homogenea non edunt quintam essentiam. 79.
Vis major quibusdam est simplicibus, quam illorum
extractae essentiae. 80. Paracelsi temeritas. 81. Pu¬
tredo etiam alibi fragrantiam generat. 82. Quid pro¬
prie sit quinta essentia. 83. Liquor fecundans plantas,
84. Oleum essentiale aromatis, sive crasis ejusdem,
quomodo fiat Elixir ejus, centuploque potentius.
(1) Postquam iam elementa, com¬
plexiones, qualitates pri¬
mas, & tandem Tartarum,
& perperam in causas essentia¬
les morborum, esse introdu¬
cta à Scholis tam Antiquorum, quàm Mo¬
dernorum demonstraverim. Pergo doce¬
re tria initia Chymicorum, nuperque in¬
troducta in artem medicam, falsò in es¬
sentiales morborum causas intrusa. Quid
ergò agent emunctiores medici, dum sat
liquido, nedum remediorum suorum
miseram adspiciunt supellectilem: sed et¬
iam infaustas aegrotorum ejulantium o¬
pitulationes? Adeò ut seriò, secretóque
mihi fassi sint pluries, nil amplius ferè suis
conatibus obedire, omnemque tam acu¬
torum morborum (de Chronicis nam¬
que jamdudum animo desponderunt o¬
mnes passim) quam minimorum quo¬
rumvis sanationem, revera nil nisi curam
palliatricem, sive meram aegrorum impo¬
sturam