855
TRIA PRIMA CHYMICORIM PRINCIPIA, ETC. 399
sturam esse; ad quam nimirum nisi spon¬
tanea succedat, aegrorum naturae quaedam
velut resurrectio, remediorum destina¬
tum, certumque solamen frustra exspe¬
ctatur. Quinimò hinc factum, quod mul¬
ta anus, passim curando quosdam defe¬
ctus sit longè felicior, quam sit tota Scho¬
la medica cum cunctis suis theoremati¬
bus sermocinalibus, praescriptionibus the¬
oricis, diaetae culinariis praeceptis, longa
interitus proximorum experientia, & dis¬
pensatoriorum suorum multiplicitate con¬
firmatis. Igitur cum iam dudum lassati
ingeniosiores, in correctione intemperie¬
rum, humorum expulsione vana, iam aliò
vergunt, quaerentes à naufragio portum,
facile à Theophrasto Paracelso seducti,
inclinarunt sua studia, ut quod apud Grae¬
cos, atque Arabes nondum repertum est,
inveniant alibi felicius. Hinc nempe ad
Tartari figmenta, prono casu devoluti
sunt, at sanè illorum curiositas magni ha¬
benda est. Nam etsi ad optatum non per¬
venerit. Non est volentis, nec currentis:
sed solius miserentis Dei. Itaque iam Scho¬
lae jure: & foro cedunt nam quid agent,
si non ex elementis, qualitatibus, contra¬
rietatibus, humoribus, Astris, ventis ca¬
tarrhisque, conjuncta radix morborum, &
sanandi methodus, sit depromenda? (2) At
cum moderniores Paracelsi asseclas, alii
medendi typi possederint: sedulo adhuc
investigandum est, si morborum causae
Paracesso enotuerint. Etenim cum ipse
reiectis veterum documentis, satis depre¬
hendisset, nil fundamenti aut veritatis es¬
se in complexionibus & humoribus, cae¬
pit variè nutando causam proximam mor¬
borum inquirere, ipsique posteritas pro¬
indè laudem debet. Etsi rem acu non
tetigerit, id vitio verti nequit, si Altissi¬
mus donorum Dispensator, diebus Pa¬
racelsi, nondum veritatem dignatus sit a¬
perire mortalibus. (3) Hic vir ergo à Basileo
Valentino didicerat, per distillationem à
plerisque corporibus separari aquam, o¬
leum & salem, caepit haec tria vocare, ne¬
dum entium corporalium prima initia u¬
niversalia: verùm etiam intra morbos, &
medendi necessitates, sic introduxit, ut o¬
mnes morbos immediatè in aliquod è tri¬
bus illis primis referret. Idque sic suos
penè dementavit, quod abiecta veritatis
indagandae spe, cuncta tribus primis con¬
secraverint. (4) Quae doctrina suas fixius ra¬
dices egit, quod actualiter è plerisque
corporibus separentur tria, adeoque non
instar humorum, fictis initiis ortorum, es¬
sent indemonstrabilia. (5) At sanu abusus
fuit detectus, dum ad morborum quo¬
rumvis primordia, haec tria initia detorta
fuere. Enimverò, quia multa corpora, per
ignem dissoluta, salem sulfur, & liquorem
quem Mercurium indigetant) de se da¬
rent, putatum est, morbos omnes, illis ini¬
tiis constitutivis, suam debere nativita¬
tem. (6) Hermes inprimis ante natam Grae¬
corum industriam; quia in Pymandro,
omne trinum perfectum notaverat, conse¬
quenter quoque in Chymicis, metalla
duobus constare extremis, (corpore ni¬
mirum, atque anima) praevidit; quaeque
non nisi lenocinio cujusdam tertii, sive
spiritus, cohaerere voluit. Distinctius
deinceps scripsit Basilius Valentinus, Mo¬
nachus Benedictinus, Animam metalli,
sulfur, sive tincturam nuncupavit, cor¬
pus verò sal, ac tandem spiritum dixit
Mercurium. Quae sic à Basilio mutuata,
deinceps in cuncta corporum principia,
mirifica indagine, transtulit Theophra¬
stus Paracelsus, uno plus seculo, Basilio
iunior. (7) Cuius doctrinam, suppresso Au¬
ctoris nomine, in se rapuit, & in specu¬
lationes medicas propria introduxit li¬
centia. (8) Ita nimirum, ut postquam omnem
morbum in catalogum Tartarorum re¬
legasset, nondumque suo satissecisset
scrupulo, tandem suum Paramirum, de
tribus entibus primis, multa audacia
adornat. Confingit quidem haec tria,
omnium velut initia, ac multa, in genere,
de morbis declamat; At necessitate coa¬
ctus, dum morbos in classes primorum
trium
Fff 2