855
400 TRIA PRIMA CHYM. PRINC. NEQUE EORUNDEM
trium, redigeret, sub sarcina depressus
siluit. (9) Praeterquam in ulcerum familia,
ubi salem sibi visus erat reperisse: sal¬
tem utrobique in duobis aliis initiis,
mansit penuriosus, ac penè ridiculus.
(10) Jusserat enim ubique credi quatuor ele¬
menta, non nisi matrices incorporeas,
ac velut corporum hospitia: prima au¬
tem initia, sic vices corporum supplere,
ut & mundi elementa, ex istis tribus, o¬
mnem substantiam & subsistentiam dum¬
taxat habeant. Alibi quoque horum im¬
memor, totus elementis inhaesit, ho¬
rumque complexionibus, astrorum de¬
nique atque hominum inclinationes,
proprietatesque addixit. Singulis quo¬
que elementorum suos dicavit fructus,
fructuumque gradus, non autem uni ele¬
mento omnes: neque amplius ab incor¬
poralibus, tanquam matricibus, pro¬
deuntes fructus: sed quod hi sua mu¬
tuarent corpora, ab elementis ipsis ma¬
terialibus. Tandem eadem mutui liber
tate, & inconstantia, corpora nunc in
quatuor, nunc verò in tria tantum, per
Analysim, fatiscere docuit. (11) Pyrotechni¬
am equidem sic in medicinam introdu¬
cendo, decoravit, aeternum ut nomen
sibi anhelans, & futurum sperans, quod
Monarchae Arcanorum titulo quando¬
que superbiret. Praevidens Basilii doctri¬
nam, non vulgo notam, ideo Auctoris
tacito nomine, suam fecit, hactenusque
suos tomos ampliavit. Quapropter suus
Tartatus, subinde dominium universale
in morbis amittens, suppressus incur¬
rit, trium primorum legibus subactus.
(12) Quae tandem sua tria prima, ausus in¬
cremento, voluit, ut etiam omnium
morborum matres, atque matrices, tam
mentis quàm entis fierent. Hoc scili¬
cet dumtaxat suum, & non Basilii in¬
ventum fuit: quodque dum turmatim
in morborum series spargere niteretur,
quandoque confuse est aggressus; saepius
tamen iterum praetergressus, latae suae
doctrinae ubique oblitus. (13) In Archidoxis
namque libellum dicavit separationi e¬
lementorum, ex flamma, aëre, aqua,
& terra, educendi. Atque hactenus
suam, de tribus primis, deque matri¬
cibus elementorum doctrinam impu¬
gnavit, quod iam quatuor essent initia,
non amplius tria prima, & ultima, in
quae longo tandem labore, tria prima,
velut elementis posteriora, nec sic ju¬
re prima amplius, deducerentur. Etenim
& sic uno ditata numero, longè plures,
quàm nuper, morbos gignerent, quam
dum Monarcha ille praetentus, tan¬
tùm tria mandabat, tam corporum, quàm
morborum esse principia. Enimverò so¬
lum atque tandem unicum tartarum, o¬
mnium paene morborum causam, ut
reum, accusat. (14) Alibi verò, peculiari¬
bus aliquot tractatibus omnium morbo¬
rum fabrum, assistentem, & cooperan¬
tem, vocat Coelum, parentem iratum,
atque vindicem. Incognitam enim stel¬
lam (zedo) immediatam, & continen¬
tem hydropis causam ait. Sic tabis, po¬
dagrae, Apoplexiae, &c. suam peculia¬
rem (anonymam tamen) stellam, suam¬
que, cuique Epilepsiae propriam constel¬
lationem affirmat. In Paramiricis verò,
tria prima omnium morborum imme¬
diatas causas affirmat. Id est, Omnia
confusa. Explicet, & excuset qui volet,
Ego enim non dicavi vitam meam inter¬
pretandis aliorum somniis. (15) Indagavi ita¬
que seriò naturam, & species morborum,
& contigit mihi non secus, quàm aliis
ante me omnibus, donec exutis omnium
Authorum doctrinis, gratiam divinam se¬
riò implorassem. Tum enim repente scivi,
cuilibet morbo suam obtigisse materiam,
quae proprium sibi Vulcanum foveat in¬
tus, qui etsi siderum cursus quandoque
imitetur; non tamen ab Astris enormon¬
tica causa eius dependeret. Possident
namque semina quaeque, velut suam
Remp. lumen praecipuè suum vitale, quo,
virtute propria, siderum analogiam refe¬
runt. Ridiculum esto. Tabem, aut hy¬
dropem,