855
402 TRIA PRIMA CHYM. PRINC. NEQUE EORUNDEM
enim aqua pluvia, quae modo decidit su¬
perne, subtilior est, quam quae initio crea¬
tionis pluit. Quod si aqueum aliquid no¬
stro exhalaret tepore, & somniatis rediti¬
bus acrimoniam nansciceretur, ea non es¬
set subtiliationis Mercurii, sed adjuncti
culpa. (24) Demiror sanè; quod tantus Chy¬
micus ignoraverit, quod cruor non circu¬
letur, nec subtiliationum circulos ferat in
nobis, quodque non supra Lunae cursum
unicum in nobis perseveret, quodque id¬
eo mulier persoivat effoeti cruoris vecti¬
gal. Quippe quae plurimo cruore abunda¬
re debebat, tam ad foetus augmentum,
quam lactis suctum. (25) Ut autem Paracel¬
sus figmentum suum melius obumbraret,
supponit unum ex tribus primis separa¬
tum, illicò ex natura microcosmica assu¬
mere actualitatem in fortuito alicujus, &
unius entis de infinitis, quorum myria¬
dum semina, in unum collecta, contine¬
bat; ideoque propter monstrosam & per¬
egrinam nativitatem, hostile nobis eo
ipso esse, & morborum causam fieri. Ad¬
eoque ad minimum decuplo plures mor¬
bos in nobis possibiles, quam sint spe¬
cies earum in animalibus, plantis, mi¬
neralibus atque stellis, nimirum totidem,
quot sunt species salium, sulfurum, at¬
que mercuriorum, illorumque compli¬
catorum in natura. Edicto insuper ca¬
vens, ne quis se temere ad medendum
ingerat, qui non sigillatim, certò, pro¬
prie, atque distinctim, cuncta intime &
extimę noverit, per causas, essentias,
species, proprietates, proportiones, alteri¬
tates, atque defectus. (26) Ut quisque credat,
se Paracelsum, qui haec docet, sigillatim
haec quoque uni versa sic novisse. Praeter
ea vult nos microcosmum ad amussim re¬
ferre, atque ideò tria corporis nostri ini¬
tia totidem morbis morbos parere, quot
sunt creatorum entium species. Praecipi¬
tat namque medendi scientiam & Tyro¬
nes, in millenas confusiones, obscurita¬
tes, ignorantias, & impossibilitates, unam
tantùm ob culpam, ut videatur scilicet
omnium gnarus, & somnia sua putentur
vera. (27) Cognovit quidem facile, Schola¬
rum medicinam inniti falsis fundamentis;
neque enim ideo difficile sibi fore, ratus
est, funditus Scholas evertere. Quocirca
nomen Monarchae in medendo sibi medi¬
tatus est: sed cum ad destructionem faci¬
lem viam putaret, ad aedificationem sal¬
tem tanti principatus, sibi defuere vires
in tanto idiotismo. Tria ergo initia pro¬
pterea in morbos introduxit. Ita est. In¬
veniuntur quidem illa tria in multis cor¬
poribus: (28) aut (ut distinctius loquar) sal¬
tem è multis separantur tria: sed virum
delusit ab surditas quaedam inconsiderati
ausus, quia non consideravit rei impossi¬
bilitatem pro morbis. Eo quod nuspiam,
sive in nobis, sive alibi, sint separata, vel se¬
parabilia illa; nisi cum integri corruptio¬
ne, & quidem per ignem. Quorum tamen
sequestratam oeconomiam morbos parere
nobis censuit. (29) Quippe primorum essen¬
tiae connectuntur in nobis, per vitam me¬
diam eorundem, cujus attamen sub domi¬
nio coërcentur, manentque semper, id
quod sunt. (30) Inprimis enim sal ipsum fe,
fellit, ut insulsus fieret, eo quod suum
conceptum Paracelso confirmaret, in lo¬
tio, sudore, & lachrymis. Nil attendens,
istum salem non esse ex tribus primis no¬
stri corporis: sed merum excrementum,
transmutatorum ciborum ac potuum.
Hinc itaque erectus in credulitatem, pu¬
tando est abductus in errores. Adverte¬
rat enim, vulnus male medicatum funde¬
re aquam salsam, proprium corporis lati¬
cem, sale alieno impraegnatum, vel ipsum
cruorem per sui totum degenerare, ut in
ulcere, Hydrope, etc. atque hinc copio¬
sam messem ulcerum, & morborum, pro
sale collegit, quem deceptus existimavit
unum esse ex tribus, & non totum simul
cruorem, in salsam aquam conversum, ci¬
tra sulfuris aut mercurii separationem, per
transmutationes erroneas. Censuit ita¬
que quot salis, totidem vices mercurii, &
pars quoque sulfuris esse, sibique supel¬
lectilis