855
416 DE FLATIBUS.
Ac pro omnibus morbis sufficere, modo
venter suos borborignuos auribus obstre¬
pet. Ideoque & de flatibus agere omnino
debui. Miseror sanè utrobique tantam
Paracelsi inconstantiam, & credentum
inscitiam, quibus sibi praetentum Mo¬
narchae Arcanorum titulum praecludit,
& amputat. Nescivit nempe hoc loco,
cujuslibet veneni, etiam specie amica,
purgantium exhibiti, illam esse proprie¬
tatem, ut Archeum commoveant, ejus¬
que Blas concitent, juxta Aphorism. "Spa¬
smus post helleborum lethalis." (14) Illamque coli¬
cam, quę pręter consueta tormina, ex acido
provenientia, insuper veneni labem con¬
tinere, esseque convulsionis authricem. Licet
ventus interim non extra Ileon feratur.
Sic homo, cum totali virium extinctione
moriens, relinquit suum cadaver genera¬
li Tetano, utrimque tensum; Ast ubi vio¬
lenta abripitur morte, est ejus cadaver¬
flaccidum. Vnde didici, vitam quandam
sensationem, & motum, sive Blas, esse in
carne, praeter voluntarium. (15) Vita illa ni¬
mirum, venena & mortem, cum extin¬
ctione apprehendens, utrimque tendis
tendines. Vnde falsum est, cor esse ulti¬
mum moriens. (16) Superstes namque manet
adhuc vita musculorum, quae insectis est
potissima, adeoque & avulso capite, mu¬
scae adhuc avolant. Et muliere dudum
mortua, non rarò uterus profligavit suum
foetum. Omnis itaque musculorum con¬
vulsio, sive ex colica, sive sumto laxante
veneno, vel alio, non est ex motu volunta¬
rio: sed ex naturali sensatione, motuque
musculorum: non autem quod flatus
tendens intestina, etiam musculos effici¬
enter tendat. Prout lib. de Lithiasi. Tract.
de sensu sensatione abunde firmavi.
(17) In sanum igitur est decretum. Hoc est
carminativum. Istud ventos pellit ; Illud
verò flatus discutit. Quasi per carmina
venti abscederent, Medentibus ejurandi.
Etenim si ductus & exitus patent, ventus
nequaquam forinseco auxilio eget, ut ne¬
que pulsore alieno, ut exeat. Imò quod
magis est, Non semper tormina cessant,
etsi flatibus egressus sit liber. Alioqui si¬
via citra impedimentum est, flatus, velit
nolit Medicus, illam inveniet: siquidem
unica tantum, sibique continua intestino¬
rum est via. (18) Pellentia verò ejusmodi de¬
berent aliquod medium habere, prout
pistillum protrudit contenta enemata. Il¬
lud autem, ut debitè sit pellendo flatui,
deberet adaequatè ductui intestinorum
respondere, tam in gracilibus, quàm gros¬
sioribus: Atque insuper habere pulsi¬
vum Blas. Atqui ventus conclusus minus
dolet, quamdiu quiescit: Ita pulsivum
omne remedium, necessario tormiinum¬
dolores augeret, adeoque natura indicat,
à pellentibus flatus abstinendum. Sed me¬
ditantur fortè, carminativis vim flagri
inesse. Flatus verò instar pecudum esse?
An enim pistillo adaequato, se, suaque
carminativa destitui agnoscunt: vel fortè
carminativa, vocis instar habere, pecudes
abigentis? flatusque hortatui carminan¬
tium auscultare? (19) Scio equidem hinc Scho¬
las ignorare vim, proprietatem, causas &
modum, tam torminum, quàm remedio¬
rum. Non enim venti sunt pellendi, non
denique discutiendi. Hoc enim est im¬
possibile: illud verò puerile figmentum
continet. nec etiam à probo flatus sunt
ullo carmine compescendi, cuius tamen
etymon in Scholis religiosum hactenus
manet. (20) Flatus internè, in utero non susci¬
tantur, quia uterus materia flatulenta de¬
stituitur, ejusque digestio non est oppor¬
tuna creandis flatibus: externè autem,
vix aër intrat in uterum: utpote qui ne
vacuum patiatur, sua membrana, totus
concidit madidâ & flaccidâ: adeoque sua
spontè, aëri aditus praecluditur spiranti,
nisi vi per organum is injiciatur. (21) Denique
nec venti externi ab ore vim mutuant, ut
intrent in regiones insolitas, utque per¬
tundant fortiter adnatam pleuram, inter
hanc verò, & musculos intercostales, fla¬
tulam concitent pleuritidem, atque dein
mox pleuram à costis lacerent, veram¬
quę