855
DE FLATIBUS. 415
tibus aëris respondere. At nolim, ab au¬
gusta Dei imagine, vel latum unguem ho¬
mines discedere, ut macrocosmum potius,
quam Deum in imagine referamus. Cre¬
do enim, me non esse hominem, ut mor¬
bis subessem, & sic referrem pirke olam,
aut holam hapiroud: sed potius scio me
morbis subesse, ut depravatam naturam &
mortalem ostenderem, hominem autem
me non alio fine esse, quàm ut ad Dei be¬
neplacitum ejus repraesentem vivam ima¬
ginem. (9) Tormina itaque vir ille quadrifa¬
riam partitur, iuxta quatuor consuetos
ventorum cardines. Quorum septentrio¬
nem inprimis locat in lumbis, cujus ven¬
tus in sua colica flaret contra umbilicum;
In umbilico verò Austrum ponit, qui dia¬
metro sua in dorsum flaret. Sic & orien¬
tem in dextris, ut occidentem in sinistris
disposuit, singulisque ventorum tandem
propria adscribit remedia, sub hierogly¬
phicis sibi nondum cognitis, involuta. E¬
heu? quam tristi pignore haec cuncta, &
quam ludicro medio, medendi principa¬
tum invasit, vir ille? ut nimirum micro¬
cosmi singuli simus. quàm enim caro pre¬
tio nobis vendit, hanc macrocosmi ide¬
am? & quam penurioso argumento sua
fundat somnia? (10) Cum revera in nobis nul¬
li sint venti, nec ventorum materia, quam
non inspiramus, & exspiramus. Aliàs ne¬
que Gas flatulentum in nobis esse, nisi
una via, domo, & itione. Nempe à sto¬
macho per intestina, in anum usque. No¬
verat quidem Paracelsus haec partim, ven¬
torum denique in utero, Pleura, Capite,
& musculis esse aniles fabulas: Verumta¬
men majores adhuc texuit, ut ridiculos
componeret hos ventorum cardines: quos
potiori jure in uterum, quàm intestina
transtulisset. (11) Qui ingenti cum dolore, se
nunc in sinistrum abdominis latus, quan¬
doque in dexterum torquet, obseditque
vel umbilicum, vel se ponè ad dorsum &
Iumbos inclinat. Sed dubius mansisset, u¬
binam quintum ventum, in praecipiti ute¬
ro, & ubinam sextum reperisset, dum rectà
sursum uterus fertur. Ideoque etsi ad tae¬
dium, de uteri astro, libro peculiari decla¬
met, cardines mundi tamen in exorbitatio¬
nibus uterinis dormitans neglexit. Quan¬
quam uterum etiam mundum, sed Micro¬
cosmo adhuc minorem, seriò vocitet. (12) Sed
heus Paracelse! supponendo aliquot ul¬
nas intestini, vento distentas, illumque
ventum, utrimque conclusum, (si enim
non conclusus est, nec dolebit, nec tendet:
sed suo emunctorio sponte evacuabitur)
adeóque, neque spirare, nec lateraliter
more ventorum ferri. Quaestio mea est
de nomine, essentia, origine, & remedio
venti illius? Deinde, forte 40 vicibus,
Ileon, tam à tergo antrorsum, quàm late¬
rali, utrimque ductu, cum extendatur, quâ¬
nam quotâque intestini contorsione, qua¬
tuor ventorum cardines suum habebunt
situm, nomen, nominisque proprietatem?
Sic enim in singulis gyris iam essent qua¬
draginta Austri, totidemque septemtrio¬
nes, etc. Si enim in vigesima, vel in singu¬
la contorsione intestini? rationem addere
debuisses; cur non in decima, aut 12. si fi¬
dem, tibi haec somnianti adhiberi optabas.
(13) At sanè non fuisti illorum ventorum fide¬
lis Aeolus: Quippe advertens colicam, con¬
tractos sępe musculos manuum, convulsio¬
nes inquam, atque paralyses dedisse non eru¬
buisti dicere, ventos ab intestinis per o¬
mnes musculos & tendines ferri. Tantoque
licentiosius id adstruxisti, quod pronas
Scholas invenias in omnem vaporum atque
ventorum famulatum, pro omnibus fortè
morbis. Etenim dum in elementis, com¬
plexionibus, & humoribus, dictante intus
veritatis testimonio, sibi quietem non re¬
perirent: confusae, quaesiverunt modum,
quo per vapores, & ventos, causam mor¬
borum reperirent. Fortè enim dum hu¬
mores ipsas fefellissent, optabant per
ventorum invisibilem positionem redar¬
gui non posse. Inventum sanae fuit impo¬
storis Satanae, qui cum Dei simius cone¬
tur esse, per fidem invisibilium, intelle¬
ctum credulorum sibi deberi praetendit.
Hhh 2
Ac